Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||CLARISSIMO ET EXCELLENTISSIMO VIRO DOMINO DOCTORI THADDÆO HAGGECIO AB HAYCK, INCLYTI REGNI BOIEMIÆ ARCHIATRO ORDINARIO, AMICO SUO VETERI ET HONORANDO.

|S. D.

EΧΟΡΤΑΤΕ accidit, excellentissime et amantissime Domine Doctor THADDÆE, amice honorande, quod heri magnifici et amplissimi Domini CORADUCIJ, Procancellarij Imperialis, literas humaniss. Pragam ex mandato Sæ Imperatoriæ Maiestatis, Domini nostri clementissimi, me evocantes accepi. Et parerem sane actutum huic augustæ et clementissimæ evocationi absque ulla mora, statimque iter ingrederer, si viarum transitus ubique ferme nivibus altis repletus id pateretur et equi idonei in promptu essent; nam meos, uti ultimis indicavi, nuper Lipsiæ distrahi feci. Omnem tamen curam impendam, ut intra paucos dies pro uno vel altero curru alij coëmantur, aut si id commode fieri nequeat, conducantur, resque meas ita disponam, ut post 14 ab hinc dies iter, favente divino Numine, ad vos suscipere queam. Spero enim itinerum nimias nunc difficultates tum minus obfuturæ; et interea expecto nuncium, quem, statim ac huc veni, in Daniam misi, ut inde mihi novum adferret viaticum, consumpto priore in itinere Dresdensi atque hîc, quemadmodum me prius |tibi per literas significasse memini. Sin vero is ob hyemis duritiem et perseverantiam mariumque congelationem istic moram traxerit, ut ante dictum tempus adesse nequeat, dabo nihilominus operam, ut aliunde viaticum acquiram, ne ea de causa iter ulterius procrastinetur, sed assumptis mecum paucis comitibus et ministris, reliquos unâ cum familia mea muliebri hîc relinquam, donec ad vos excurrens de Cæsaris clementissima voluntate certior factus fuero. Et, si intellexero vias per partem aliquam Slesiæ commodiores, quam per Misniam (ut multi existimant) futuras, illac cursum dirigam, quanquam nonnihil longiore ambagine, ut sperem, me intra quatuor abhinc hebdomadas vel circiter, conatibus nostris favente divina ope, Pragæ vobis adfuturum. Cuperem autem quam maxime te ibi præsentem tunc reperire, ut tuo frui possim alloquio, et abs te consilium, sicubi opus fuerit captare, cum ego tanquam peregrinus locorum et hominum ignarus sim. Vellem etiam me in aliqua civitate, quam transire oporteat, tuis literis obvijs præmoneri, in quodnam Pragæ hospitium, quod a lue tutum sit et mihi commodum, me conferre possim. Mallem id publicum non esse, ut tranquillus degam et |propria etiam quadra, si id magis expediat, vivam. Per Slesiam autem, uti opinor, transituro, quoniam (veluti intelligo) primum Brandusium Pragæ proximum occurrit, optarim me istac tuas, quæ me de hospitio et alijs necessarijs instruant, invenire literas. Oportune vero accidit, ut hodie sese offerret quidam auriga Olomucensis, VALENTINUS MULLER nomine, alias vacuo curru Pragam, unde hisce diebus venit, rediturus. Qui cistam quandam cum meis grandiusculis unâ cum alijs thecis secum advehit, in quibus est instrumentum quoddam cocleis disiungi et componi |aptum atque tam distantijs quam altitudinibus siderum accurate rimandis serviens, et præterea nonnulla alia huic exercitio deputata facile portatilia. Pepigi cum dicto auriga pro decem Ioachimicis, dimidium illi hîc solvi, reliquos taleros eum a te accepturum promisi. Rogo itaque, ut recepta in tuas ædes hac cista, velis fidem meam redimere et pecuniam hanc aurigæ meo nomine numerare, quam primum volente Numine advenero, tibi cum alijs mea de causa forte alias expositis nummis restituendam. Cuperem illo instrumento non saltem elevationem poli, interea dum ibi sum, accurate denotare, sed et observationi Planetarum, ♄ni præsertim tunc acronychij, diligenter attendere, cum sit iuxta limites maximæ latitudinis boreæ, quo in loco ante 29 annos me eundem Augustæ Vindelicorum observasse memini, licet instrumentis tum non adeo exquisitis instructus, ut nunc integra eius peracta sit revolutio, quam in alijs quoque ipsius, quotquot interea habere licuit, acronychijs sitibus diligenter examinavi, uti et in reliquis duobus superioribus Planetis, quo Apogæa et Eccentricitates eorundem exactius, quam hactenus præstitum est, præfiniri possint, quod et satis præcise me assecutum nihil dubito. Sed de his et similibus plurimisque alijs coram Deo dante plenius agemus. Scripsi etiam magnifico et amplissimo D. CORADUCIO de occasionibus, cur meus accessus aliquantulum differatur, ut morulam hanc pro suo candore eo promptius excusatam habeat, cui etiam tanquam fautori et promotori apud Cæsaream Maiestatem benignissimo et habeo et perpetuo me debere agnosco gratias relaturus, si vires meæ ulla ratione id unquam sustinuerint. Vale mi charissime THADDÆE, utque te sanum et prosperum Pragæ inveniam, tuaque desideratissima frui possim consuetudine, faxit Deus.

Tui amantissimus
TYCHO BRAHE.