|S. P.
CLARISSIME et Præstantissime Vir, Amice honorande. Accepi binas a T. Ex. literas, postquam huc Wittebergam veni, quibus iam antea respondissem, si per negotia licuisset, et tabellarius oportune in promptu fuisset, quo nunc se offerente, non intermittendum duxi, quin aliqua saltem, utut et nunc occupatissimus, ad te darem. Ago autem T. Ex. gratias, quod amicitiæ nostræ memor, me suis invisere non sit degravata, et peto, ut tarditatem in rescribendo prorsus candore excusatam habere velit. Existimo Ex. Tuam ex filio meo TYCHONE, cum istic esset, adducturus huc Matrem cum sororibus, intellexisse, in quo statu res meæ essent, et qua de causa huc Wittebergam me recepissem, monstrato Magnifici Domini CORADUCIJ Procancellarij Imperialis rescripto, quod, dum Dresdæ essem, nactus sum. Præterita vero |septimana mihi denuo allatæ sunt Amplissimi illius CORADUCIJ literæ, me ex clementissima Imperatoriæ Maiestatis Voluntate hinc Pragam benignissime evocantes, quarum exemplum addidi. Accingo itaque me nunc itineri, ut, quam primum fieri possit, me istic Cæsareæ Maiestati subiectissime sistam, relicturus interea hîc Gynæceum meum, donec, quomodo Cæsarea Maiestas erga me meaque studia animata sit, coram intellexero. Deus Opt. Max. faxit, ut omnia prosperos habeant successus. Cæterum Dominum OLIGERUM ROSENKRANTZIUM nostrum de hac Augusta (ut et CORADUCIUS eam in literis appellat) |evocatione, certiorem per Tuam Ex. reddi, misso illi hoc exemplo, aut eius descripto averem, idque ut quam primum certus in illas oras datur nuncius expediat, peramanter rogo. Plura nunc non vacat. Te itaque protectioni Divinæ commendatum habeo.