Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|TYCHO BRAHE AD CHRISTIANUM LONGOMONTANUM .

|S.

SCRIPSI tibi eruditissime et mihi plurimum dilecte M. CHRISTIANE bis, postquam huc Wittebergam veni, et semel a te literas accepi sub initium huius anni Ripis datas, ubi et priores meas tibi redditas ex tuis percepi, alteras postmodum Rostochium misi, quas te, quamprimum per hyemis asperitatem eo navigare licuit, ibi reperisse existimo. Ad tuas vero nunc brevibus, cum antea non sit oblata occasio, respondebo. Gratissimam rem præstas, quod in refutatione Capnuraniæ Scoticæ diligentem operam loces. Sunt saltem speciosa et pomposa eius omnia, ac veritati fucum faciunt. Invenies in libro nostro secundo de Cometa anni 77. suo loco, præsertim ubi in NOLTIJ placita disquiro, quantum in devia ab observatis detrudetur Cometes, si 5 proxime graduum parallaxin admisisset. Subsidium, quod expetis ab alijs Cometis, evidentius rem ostendentibus, satis firmum suppetit |Cometa anni 80, qui et in meridiano |et in 90 gradu iuxta horizontem non aliam declinationem mutavit, quam postulavit eius alteratio diurna, ex meridianis altitudinibus successive explorata, habita tamen refractionis in decliviori situ insinuatione, ut de alijs nunc nihil addam. Verum has confirmationes a pluribus Cometis petitas postea subiungere licebit, indicatione aliqua prius facta in Antapologia tua, qua introspecta, ulterius quid sentiam scies, quod mallem præsenti oretenus, quam absenti per literas indicare. De bruto Dithmarsico non ob id scripsi, quod a te redargutionem calumniarum eius expeterem, neque enim dignus est; sed saltem ut denotares obiter in charta aliqua, quæ a nostris domesticis de plagio eius inaudivisti, quemadmodum fecit M. CHRISTIANUS IOHANNIS Ripensis, alterum expediet D. D. IOHANNES ROTHMANNUS, uti manes fratris defuncti postulant. Constitueram hîc edere sex illos quaterniones, qui in ☾ desiderantur, atque sic Tomum primum Progymnasmatum absolvere, ut in hisce Francofurdianis nundinis venalis extare possit, et iam inchoatus erat labor ille Typographicus, postquam papyrum meam impressoriam Wandesburgo acceperam. Verum dum Eclipsi ☾ die ultimo Ianuarij diligenter hîc per mea instrumenta attendo, deprehendi eius |initium per ⅖ unius horæ quam proxime calculum prævertere, ideoque a proposito destiti, donec huic deviationi provisum fuerit. Scis enim me exactam requirere concordantiam, quoad fieri possit. Nec satis mirari possum, quî fiat, quod Eclipsis anni 81, in Ianuario etiam facta et prope Apogæum, tam belle nostris numeris conveniat, hæc autem pariter iuxta Apogæum et eodem anni tempore ita discrepet. Suspicor igitur aliquam adhuc inæqualitatem Anomaliæ Lunæ subesse, quæ post aliquot annos peracta Eclipsium ad similia ferme loca restitutione præsertim iuxta Apogæum et Perigæum evidentius pateat, qua de re tecum, qui omnes nostras Eclipses diligenter examinasti, atque ipsarum varietates perspectas habes, conferre averem, ut eo citius huic obstaculo succurratur, quod facile fieri posse existimo. Sum in alijs rebus occupatissimus, ut satis huic disquisitioni vacare nequeam. Si igitur me accesseris cum auriga Wittebergensi, ubi isthuc reversus fuerit, rem mihi apprime gratam nec tibi inutilem præstiteris.

Sum denuo evocatus Pragam ex Clementissimo Cæsaris mandato, per literas amplissimi Domini Procancellarij CORADUCIJ, ut ex adiuncto exemplari vides; |et paro nunc omnia ad iter, quod tamen ante Pascha ingredi non licebit ob aquarum nimiam copiam, postquam nives subito dissolutæ sunt, vias difficillimas et periculosas reddentem. Si adfueris et me comitari libuerit, dabo operam, ut tuis rebus rectius consulatur, quam uspiam alibi, sin vero hîc manere aut redire isthuc mavis, erit et hoc tibi liberum. Ego tuis commodis quocunque modo, |quantumque in me est, sedulo studebo. Non patiar, ullum erga te officium desiderari.

Vale et literas has nemini ostende.