|S. P.
ILLUSTRIS et Magnifice Vir, Amice inprimis honorande. Redditæ mihi sunt tuæ literæ unâ cum libris mihi dono missis serius quam expectassemus, et ego, quod multis distentus fuerim negotijs atque alias varie præpeditas, nec in promptu esset, qui meas certo referret, tardius etiam quam decuisset, quamque ipse maluissem, rescribo, quod mihi a tua ingenua humanitate condonari cupio. Pro utroque autem libro mihi tam benigne concesso proque tuo non modico labore in excerpendis ijs, quæ apud HIPPARCHUM, et nonnunquam etiam PTOLOMÆUM in hoc negotio de Fixis Sideribus præcipua erant, ijsdemque propria manu in mei gratiam tanta diligentia conscriptis, non possum tibi promeritas satisque dignas agere gratias, nedum referre, neque enim video qua ratione hoc tuum tam eximium in me beneficium compensare valeam, animum tamen gratum, et tui honoris studiosissimum semper me servaturum tibi persuadeas, et si quæ ex mea tenuitate in hisce, quibus utrinque afficimur, studijs proficisci poterint, ea non invite tecum vicissim communicabo. Fateris ipsemet, Vir Excellentissime, multa esse in his, quæ circa Fixas tam ab HIPPARCHO quam PTOLOMÆO consignata sunt, quæ suis numeris rite non constent, nec sibi ipsis consentiant, et sane res ita se habet; ego enim paucissima in ijs reperio, quæ convenienter ad Cœli normam digesta sint, deviatione satis manifesta prorsusque intolerabili plurimis in locis sese prodente, sive id Observationum incuria (quas tamen sic nimis crassas fuisse oportuisset) sive transcriptorum negligentia aut quacunque alia de causa id commissum fuisse existimemus. Si loca Fixarum a me summa diligentia præteritis aliquot annis explorata, pro quibus ipsum Cœlum etiamnum testatur, retro ad tempora PTOLOMAEI et HIPPARCHI, per motum interea ijs competentem, numeraverimus, atque hinc Declinationes, Culminationes, Ortus et Occasus quoscunque ad eadem quibus illi usi sunt Climata deduxerimus, certe rarissime cum eorum annotatis consentire depræhendentur: Et licet nonnunquam concordantia aliqua inveniatur, tamen ea ἐν πλάτει tantum et nimis lato modo |sumta est; nullatenus enim admitti poterit stellas irregulariter et diversimode interea motas fuisse, cum omnes uniformem et regularem in uno eodemque Orbe observent progressionem, quod invariata earundem ad invicem distantia et dispositio indubitate ostendit, quæ vel hinc liquet, quod omnes Fixæ, quæ ab HIPPARCHO et PTOLOMÆO in uno lineæ rectæ ductu existere proditæ sunt, etiamnum eundem prorsus tramitem conservent, prout a nobis sedulo disquisitum est. Miror itaque a tam Excel|lentibus Artificibus non satis accuratam in his præstitam esse diligentiam, cum res sit magni momenti, nec Planetarum motiones certo explorari queant, nisi prius ad amussim præfinita sint Fixarum loca, quod etiam me in ijs, quæ PTOLOMÆUS circa Erraticarum apparentias tradidit, non parum reddit ancipitem quoad exactam illam, quam desidero, rationem. Attamen loca inerrantium stellarum, quæ ex Abaco HIPPARCHI is suo Almagesto inseruit, non videntur tantam enormitatem præ se ferre, atque hæc est, quam liber transmissus in plerisque exhibet.
Verum his nunc omissis, quæ limitare, atque quatenus fieri potest in concinniorem rationem redigere, suo forte tempore elaborabimus, aliud est quod nunc potius desiderarem, de quo etiam, si recte memini, prius te rogavi, ut nimirum Æquinoctiorum omnium ab HIPPARCHO observatorum rationes designatas obtineam, ita ut Annis Iulianis retro subactis rite applicentur, et simul quomodo Annus ille respectu bissexti se habuerit, indicetur: Cuperem vero ipsa HIPPARCHI verba, quatenus illa eiuscemodi observationes concernunt, nihil enim horum in libris mihi impertitis invenire licuit; tum quoque si quas alias in his vetustissimas in promptu habes cœlitus deductas animadversiones. Australes Asterismos nobis Europæis hactenus incognitos convenienti diligentia observatos necdum vidi, repræsentarunt quidem circa Polum Austrinum stellas quasdam nobis incompertas Globorum in vestra Batavia confectores; sed nimis ieiuna et parca est ista designatio, crediderim multo plures isthic apparere. Si plenior et accuratior earundem descriptio penes te est, eamque mecum communicare non degravatus fueris, rem admodum acceptam præstiteris. ALBATEGNIUM quoque fidelius quam antea castigatum, si tua opera aliquando obtinuerimus, non parum commodi hisce studijs inde accedet. Utinam Arabicum Exemplum obtinere posses; neque enim dubito quin, cum linguæ illius, uti et plurimarum aliarum usque ad miraculum, apprime gnarus sis, hac in parte plurimum sis huic studio profuturus.
Porro ut rerum mearum statum aliquatenus perspectum habeas, scias me, postquam e loco prioris meæ habitationis discesseram, in Bohemiam ex Cæsareæ Maiestatis clementissima voluntate cogitans, Dresdam Misniæ ubi pervenissem, omniaque in Bohemia ob luem |Epidemicam isthic passim grassantem conturbata esse cognovissem, substitisse ibi paulisper, donec mihi ex Aula Cæsarea præscriptum erat, ipsius Maiestatem clementissime cupere, ut alicubi in vicinia me continerem, |donec malum illud Epidemicum remitteret. Ideoque huc Wittebergam propter Academiæ celebritatem me aliquantisper recepi. Evocatus autem sum nuper denuo Pragam, ex clementissimo Cæsaris mandato, per literas Amplissimi Domini RUDOLPHI CORADUCIJ Procancellarij Imperialis. Et quamprimum quædam in libris nonnullis, quos Cæsareæ Maiestati humilime offerre decrevi, plane ahsolvero (quod brevi me effecturum spero) denuo iter Pragense ingredi, atque Cæsareæ Maiestatis benignissimæ voluntati debita subiectione morem gerere in animum induxi. Deus Optimus Maximus successus prosperos et exoptatos largiri dignetur. Ubi vero portum aliquem quietum pro meis studijs, sive isthic sive alibi invenero, plenius te de rebus nostris edocebo, atque de ijs, quæ studia hæc, quibus iucunde utrinque afficimur, concernunt, uberius tecum conferre non intermittam. Interim hæc, ob plurimas occupationes pro præsenti mittendi ad vos literas occasione deproperata, boni consule, inque cœpto erga me favore et amore persiste.