CUM hac ipsa hora, Vir nobilissime et Mathematicorum omnium facile Princeps, ex urbe Imperatoris literas acceperim, quibus certior factus sum te eo venisse a Cæsarea Maiestate vocatum, et plane confidam Maiestatem suam pro singulari favore, quo Matheseos artem prosequitur, ut inde aliorsum te conferas, ægre laturam et vix atque adeo ne vix quidem esse passuram, omnino decrevi his literis de adventu isto tuo tibi et mihi gratulari. Quod si aliqua in re studia tua pro exilibus viribus meis iuvare possem, haberes me paratissimum. Mallem equidem hoc saltem primo alloquio, animi mei propensam in te voluntatem aliqua ratione potius declarare, quam quidquam a te petere, sed cum inpræsentiarum nihil istiusmodi occurrat, hoc tibi significandum duxi. Ex traditione antiquissimi Authoris Poëtæ Romani, qui eo ipso tempore vixit et floruit, accepi anno ante CHRISTUM quarto inchoante, summi miraculi instar habitum fuisse passim ab omnibus, quod stella Veneris seu Lucifer, cum pro ratione motus sui, ipsissimo illo tempore, ante Solis ortum lucere debuisset, nuspiam in cœlo visa fuerit, atque non apparente Lucifero dies illuxerit. Rationem esse ego conijcio, quod iam dicta Veneris stella tum temporis a stella Mercurij Eclipsin fuerit passa, nec enim video, quanam alia de caussa hæc res prodigij loco posteritati tradita fuisset, Romæ præsertim, ubi tum temporis quales quales saltem astronomi non defuerunt. Adhibui itaque calculum Prutenicum, et reperi, quod currente anno ante CHRISTUM quarto, die septima Ianuarij circa Solis ortum stella Mercurij subierit stellam Veneris, sed ex eodem calculo reperi quoque simul unâ, quod eadem Mercurij stella 2° 44' latitudine tum Borealior Venere fuerit. Quare despondissem animum nisi ex Epistolis tuis Astronomicis, et quæ de Cometis scripsisti, animadvertissem, te latitudines præsertim ♀ et ☿ longe aliter observasse, quam calculus exhibeat. |Rem itaque hanc omnino ad te deferendam esse duxi, cuius de ea iudicium audire percuperem, ut quod merito cuiusvis alterius sit præferendum. Ad hanc meam petitionem accedit etiam alia. Soleo identidem Eclipses luminarium, quæ ante CHRISTUM retro vel circa tempora CHRISTI, iuxta traditiones Authorum, contigerunt, ex tabulis Prutenicis suppu|tare, et ea quoque, quæ PTOLEMÆUS in magna Syntaxi hac de re tradit, conferre (quæ quidem utplurimum calculo Prutenico consentire videntur). Attamen calculus iste non videtur satis exacte Eclipses exhibere. Intellexi quidem ex præfatis Epistolis tuis Astronomicis te ex nova restauratione cursus ☉ et ☾ Eclipses luminarium huius nostri seculi, longe aliter et exactius deprehendere, quam ullæ tabulæ hactenus exhibuerint. Utrum vero accuratissimæ istæ tuæ observationes recentes eo rem deducant, ut etiam tempus et quantitatem illarum Eclipsium, quæ circa tempora CHRISTI et ante illam ætatem retro contigerunt, exactius definire queas, id inquam, spero quidem, nescio tamen et non sine ratione addubitare mihi videor, cum veteres utique observationes desideres. Ideoque etiam atque etiam te rogo, ut hac quoque in re iudicium et prudentiam tuam mihi impertiri non dedigneris; summe enim desiderarem defectus luminarium vetustissimos quosque calculo (quoad eius fieri potest) præcisius assequi, et quanam ratione id fieri queat, rescire. Quodsi ullo genere officiorum studiorumque meorum hoc beneficium tuum in me collatum exæquare potero, semper ero promptissimus.