Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|TYCHO BRAHE AD OLIGERUM ROSENCRANTZIUM.

|S. P,

AD eas, quas antequam Witeberga discederem, pauculis interiectis septimanis, a te accepi literas, Exoptatissime mi OLIGERE, tunc responsum misi, speroque id tibi iam pridem redditum. Abij autem inde cum meis omnibus circa Solstitium Æstivum, neque enim diutius isthic hærere ausus fui, utut viatico, quod e Dania expectabam, non satis instructus. Scripsit enim aliquoties ad me THADDÆUS noster, Cæsarem pene singulis diebus de me, an advenissem, percontatum esse. Nec tamen prius licuit profectionem instituere, partim quod tertius ille liber, qui luminarium restitutos motus exhibet, Imperatori destinatus, antea absolvi nequiverit, partim quod filia mea natu maior, quæ periculose ibi decubuit, paulo ante id temporis primum convaluerit. In itinere autem Dresdam a nobili et Magnifico viro Domino IOHANNE [LŒ]SERO, quem procul dubio nosti, Bretziæ in Arce eius humaniter invitati et laute tractati sumus. Cumque biduo post Dresdam venissemus, relicto illic apud civem quendam primarium mihi notum, Virum integrum et officiosum, Gynæceo meo, ipsemet Pragam, cum filijs et reliquo comitatu me contuli. Ubi statim ac advenissem, a multis præcipuis Viris perhumaniter et honorifice exceptus sum, inprimis vero a Magnifico Domino IOHANNE BARVICIO Imperij supremo Secretario, Cæsareæ Maiestati a Consilijs intimis, qui unus pene omnia agit apud Cæsarem. Is in horto quodam, non multum ab Arce remoto (siquidem non longe a Cæsare abesse audet) tam nomine Imperatoriæ Maitis quam Consiliariorum et proprio, de adventu meo humanissimis |verbis mihi congratulatus est, admotumque acceptum esse Cæsari meum accessum referebat, eiusque erga me etiam, necdum visum, clementem animum deprædicabat. Cumque libros tres, Cæsari humillime offerendos, unâque Literas Electoris Coloniensis et Ducis Magnopolitani commendatitias monstrassem, se de ijs Cæsarem percontaturum aiebat, ignorare enim, e cuius manu illa accipere velit; responsumque dedit sequenti die, Cæsaream Maiestatem a nemine alio quam me ipso ea velle suscipere, brevique in Arcem ad se me vocatu|rum. Ostendi etiam Domino BARVICIO quasdam literas, ab Illustrissimo Duce OTTONE, Harburgi prope Hamburgum habitante, ad Illustrem et Generosum Dominum RUMPHIUM Curiæ Cæsareæ Magistrum, præcipuæque post Cæsarem isthic authoritatis virum, mea de caussa scriptas. Suasit Dominus BARVICIUS, ut ipsemet eas illi intra diem unum vel alterum (quod alias per filium TYCHONEM fieri volebam) offerrem. Captata itaque commoditate, in Arcem curru vectus, ad eundem Dnum RUMPHIUM mox introductus sum, qui etiam benignissime me excepit, et perhumaniter affatus est. Inter alia vero aiebat, se multa relatione Præstantium virorum prius de me inaudivisse; gaudere autem, quod nunc præsentem videat; sed non posse se et alios satis mirari, quod Rex me e Dania dimittere voluerit, idque eius iuvenili ætati, quod Marti potius quam Arti operam daret, tribuendum censuit; at ego e contra Regem excusavi, quamque virtute et ingenio polleat, extuli. Mox ille subiunxit: oportet igitur eos, qui ab illo secundi, et autoritate isthic prævalent, aut bonarum Ar|tium rudes, aut malevolos et invidos esse, cum Regis et Patriæ honori non rectius consulant; ad quæ verba ego non multa respondi, id saltem subijciens, me non dubitare, si Regi omnia de me rite proposita fuissent, ac ab ijs, quos intime habet, illi commendata, ipsum non minus, quam Pater antea, Laudatissimæ memoriæ FRIDERICUS, Astronomica mea excercitia in suo Regno conservaturum; sed forte peculiari Dei providentia sic factum esse, ut ea, quæ in Astronomicis diu multumque molitus sum, nunc alio, atque ad ipsum Imperatorem, Imperij caput, transferenda sint. Hæc et similia cum dicto Domino RUMPHIO (qui elegantissime Latine loquitur) verba commutans, literas prænominati Principis illi tradidi, isque, discedentem aliquantulum deducens, meas res sibi curæ futuras, seque eas apud Cæsarem promoturum, pollicitus est. Insinuavit autem quidam ex Amicis postea, id quod Dominus BARVICIUS adeo ursit, ut in Arcem ascendens ipsemet literas Domino RUMPHIO inscriptas ei in manus exhiberem, id propterea factum, quod Cæsar e conclavi suo, quod e regione est, me hac occasione antea videre vellet, quam ad se vocaret. Quamprimum vero ex Arce descenderem, mox obviam factus Dnus BARVICIUS in ædes quasdam splendidas et magnificas (quas prior Imperij Cancellarius, Dominus IACOBUS CURTIUS laudatæ memoriæ Italica architectura exstruxerat, et horto pulcherrimo cinxerat expensis maioribus quam 20 Ioachymicorum) iussu Cæsaris introduxit singulaque in ijs monstravit, subiungens, Cæsaream Maiestatem eas mihi a vidua procurare velle, si placerent, in ijs a Domino CURTIO turriculam, quam cerne|rem, ob id exstructam, ut observationibus cœlestibus inserviret, et esse eas ædes Arci atque habitationi Cæsaris vicinas, ut promptior sit accessus. Verum cum is ex |taciturnitate mea, et quod dicerem, turriculam eam vix uni ex meis instrumentis sufficere, nedum pluribus, colligeret animum meum non admodum eo inclinari, ulterius inferebat: Si forte Pragæ habitare mihi non luberet, concessurum facile Imperatorem Arcem quampiam ex suis, unius vel dimidij diei itinere ab urbe distantem, ubi pacatius agerem, extra invidiam aliorum positus. Id cum magis mihi arridere animadverteret, præsertim cum dicerem, me, ut otio fruerer Philosophico, non nimium ab alijs interpellatus, ob id maluisse in Dania insulam eam inhabitare, subiunxit, se Cæsari id relaturum, et iam intellexisse, eius animum in has alteras partes inclinare; Cæsarem etiam de salario annuo mihi clementer impertiendo constituisse; de quo ubi audientiam, uti vocant (quod intra duos vel tres dies futurum existimavit) nactus essem, plenius mecum agendum. Elapsis mox pauculis diebus, Cæsar me in Arcem ad se accersi iubet: constitutum vero fuit antea in Senatu, ut aulæ magister Dns RUMPHIUS me ad Cæsarem solemniter introduceret, quod hoc esset magis honorificum; at Cæsar id tunc temporis renuit, sive quod quidam ex ministris RUMPHIJ ijs diebus peste infectus et in civitatem delatus obijsset, sive quod ipsius Maiestas cum me solo, nemine præsente, loqui maluerit, quod et factum est; nam cum ad ianuam conclavis, in quo Cæsar esset, me duxisset Dns BARVICIUS, se non ingredi, nisi a |Cæsare vocatum, insinuans, extra remansit. Ingressusque solus ego ad Cæsar. Matem, quam solam etiam mensæ cuidam in superiori conclavis parte dorso innitentem conspexi, nemine alias in toto conclavi præsente, et ne quidem puero famulante, exhibitaque debita reverentia, Cæsar me statim nutu capitis propius ad se vocavit; cum accessissem, clementer manum mihi porrigebat; moxque paululum recedens, oratiunculam habui Latino sermone, qua, ex ipsius Cæsar. Matis clementissimo mandato, per literas sui Cancellarij CORADUCIJ me vocatum nunc comparere, quod et prius, si res meæ id ullo modo ferre potuissent, fecissem, dixi, utque hanc moram clementissime excusatam habere dignaretur, et me atque ea, quæ diu multumque tractavi, studia Cæsareo favore prosequi ac sibi commendata esse velit. Quo etiam nomine literas a Serenissimo Coloniensi Electore et Illustrissimo Duce Megapolitano scriptas, ipsi humillime porrigerem, moxque literas illas eius Maiestati in manus tradidi, quas et clementer accepit meque præsente aperuit. Verum ijs in mensam repositis, et nondum lectis, statim ipsius Cæsarea Maiestas copiosiore etiam sermone, quam ego eam alloquebar, mihi clementissime respondit; et inter alia gratum sibi esse meum accessum, atque me cum meis studijs sibi curæ futurum promisit, ac inter loquendum blanditer quasi arrisit, ut favorem eximium ipso vultu ostenderet. Verum omnia, quæ referebat, verba capere non potui, tam submisse ipsa natura loquitur. Deinde |ego, pro hac clementissima animi sui indicatione humillime gra|tias agens, de libris tribus, quos ipsius Maiestati subiectissime dedicatos in promptu haberem, mentionem feci; quos cum se lubenter a me accepturam clementissime responderet, ego mox eos a filio TYCHONE, qui in exteriori conclavi expectans secum habuit, ad me recipiens, denuoque ingressus, Cæsareæ Matem, quæ adhuc mensæ astabat, in manus exhibui; quæ postquam eos clementissime accepisset, atque prope se in mensa reposuisset, ego rursus brevi narratione, quid singuli eorum continerent, summatim indicavi; rursusque ipsius Cæsarea Maiestas sermone satis luculento excepit, atque eos gratos sibi futuros benignissime indicavit. Sicque præstito honore discessi; et BARVICIUM ante ianuam adhuc præstolantem reperi, qui statim audito signo ad Cæsarem introvocatus, me, ut, antequam rediret, non descenderem, rogavit, statimque reversus dixit, Cæsarem automatum illud, quod in curru haberem (hoc enim, cum in Arcem curru veherer, per fenestram conspexerat) sibi monstrari cupere, illud itaque per filium e curru mox allatum, BARVICIO tradidi, atque eius usum Cæsari ostendendum monstravi. Quod cum fecisset, atque ad me reversus esset, aiebat, Cæsarem dixisse, se unum vel alterum eiuscemodi habere, quorum tamen nullum tam magnum esset, neque penitus ea ratione factum, posse aliquem e suis Astronomis sibi ad huius imitationem quoddam conficere, sed nolle me eo privari; et addebat insuper BARVICIUS, Cæsarem singulari Clementia et gratia erga me affectum esse, brevique negotio ad consiliarios relato, velle mecum de salario |annuatim numerando atque habitatione idonea transigi curare. Interim iuberent, Gynæceum meum, quod Dresdæ me reliquisse intellexerat, Pragam ad me advehi faciam, ipsius Cæsaream Maiestatem nobis omnibus ita prospecturam, ut ad commode vivendum nihil sit defuturum. Quare sequenti mox die filium TYCHONEM unâ cum CLAUDIO MULÆO, pro adducendo Gynæceo Dresdam misi, quod post octiduum Pragam advenit. Intera de salario mecum per eundem Dominum BARVICIUM et sequentibus etiam aliquot diebus, per intervalla, actum est, siquidem is sit occupatissimus, et nonnulli e Senatoribus Imperatoriæ voluntati non satis cito, uti fit, auscultent, lenteque omnia in illa aula ob negotiorum magnitudinem et copiam procedant. Cupiente vero BARVICIO ex Cæsaris mandato, ut familiam meam, quanta sit, et eorum, qui ad Artis sustentationem requirerentur, summam consignarem, atque magnitudinem horum omnium in taxa, uti aiunt, deducerem, primum quidem lubens feci; at alterum Cæsareæ Matis Clementissimæ voluntati et libero arbitrio humillime commisi. Quæ paucis post diebus 3000 aureorum in certa quadam pecunia mihi benignissime deputavit, et insuper quædam alia accidentaria ...... pro œconomia et alijs rebus, |quæ 1000, si computentur, excedunt. Hæc Senatus consulto peracta sunt, quibusdam id facile approbantibus, at pluribus, uti fieri solet, nonnihil reluctantibus, quod nemo ex illis, qui pluribus annis Cæsari inservijssent, tantum haberent salarium. Vicit tamen Cæsaris ........ci ut sic fieret ursit, |cumque per prædictum Dominum BARVICIUM mihi hoc significari curasset, iussit insuper dici, si hæc mihi non sufficerent, et in posterum quidpiam desiderarem, nec sibi esse accurtatam manum, nec mihi obturatum os, quod his ipsis verbis ad me idem retulit BARVICIUS. Quin et feudum secundum constitutionem Imperij hæreditarium, ut liberis et familiæ meæ post me consuleretur, Clementissime nec invite addixit, quam primum aliquod in suis ditionibus vel Imperio vacarit, quod mihi et meis commodum esset. Qua etiam de re literas, quas vocant promissivas, brevi accepturus. Et quoniam me Pragæ ædes Curtianas non admodum cupere (habui enim meas rationes, cum quod viduam, quæ eas adhuc inhabitat, mea de caussa emigrare nolim, tum quod nimijs visitationibus, in tanta præsertim civitate, prope Arcem obnoxius essem) intellexit Cæsar, promisit nihilominus clementissime aliam in urbe habitationem mihi oportunam, quam, ubi eo accederem, sive vocatus, sive sponte, cum meis commode incolere possem, et propria quadra vivere minoreque sumptu; forte tamen Curtianam illam suo tempore accipiam, ubi vidua sponte emigrarit, quæ nunc, uti audio, novas affectat nuptias, more iuvencularum viduarum. Iussit insuper Cæsar, præterquam quod Salarium meum ab eo tempore, quo ab ipsius Cæsarea Mate vocatus sum Pragam, etiamsi multo interiecto tempore non advenerim, incipere deberet, ut mihi 2000 florenorum statim honorarij loco pro introitu darentur, quos et accepi. Dixit quoque inter alia aliquando ad me BAR|VICIUS [si] foret, ut ante decennium huc ad Cæsarem advenissem, [cum] omnia erant meliora et promptiora, nec ita difficultatibus obnoxia, uti nunc ob bellum in Hungaria, tunc Cæsarem potuisse multo faciliorem et liberaliorem se erga me præbere; cumque hoc semel atque iterum insinuaret, ego quidem respondi, nihil adhuc periculi esse: Cæsarem Turca fere semper superiorem fuisse, et Deum in posterum suum Christianismum protecturum. Verum tacite mecum cogitavi, neminem me ipso magis dolere, quod non ante decennium statim ab obitu laudatissimæ memoriæ FRIDERICI Regis Patria excesserim, atque huc me contulerim, quod et tunc fecissem, nisi literæ a toto Senatu ....... magno meo incommodo, maximoque rei familiaris dispendio, me ....... de his alias agemus, non iustum sit, ut aliqua mihi fiat pro tantis expensis compensatio. Quibus transactis, per Capitaneum quendam Cæsareum, eius Mate sic iubente, in Arces prope Pragam dispositas deductus sum, ut ex ijs eligerem aliquam, quæ mihi et meis studijs |commodior foret. Nomi........ et aliæ; sed quoniam ut ex ijs una cum civitatibus propinquis p.........arat, et tertiam in edito positam, Cæsar .........enter accederet, qui quondam Bohemici Aulæ Magistri fuerat, et Cæsar secundum iuris ten.........ata, dissuasit Dominus BARVICIUS earum perlustrationem. Eæ vero, quas v........um unius vel etiam dimidij diei profectione Praga absunt, quarum prima dicitur Brandeiss, estque potissima Cæsaris Arx in vicinia sita, utpote tribus saltem milia|ribus Praga distans, in quam se delectationis gratia interdum se ....... venationes habet circumquaque præcipuas. Altera Lyssa dicta est, etiam .......da, 4 milliaribus ab urbe remota. Tertia Benachia appellatur, qua ....... sub initium huius anni a .......ruvij cuiusdam senio confecti et defuncti .......nis, producentis quindecim .....................int, illi enim, non satis concordes, hæreditatem alias inter se dividere nequiverunt, sed sponte Cæsari hæc bona vendiderunt. Perlustratis itaque his tribus, deducente Capitaneo, Arcibus, et in singulis benigne et honorifice exceptus, prætuli Benachiam, 6 horarum itinere (est enim via plana) Praga semotam, quæ ob loci amœnitatem et fluviolum Isaram circumlabentem atque in Albim postea se exonerantem, Bohemorum vernacula lingua sonat, ac si diceres Venetiæ Bohemorum, estque in edito et aprico loco sita, iucundissimo prospectu, adiacente parva quadam civitate, in qua religio, quam Evangelicam vocant, prævalet, plurimis tamen ex Picardis, qui Calvinisticæ (quam Sectatores orthodoxam nuncupant) appropinquant, in eadem degentibus. Cum Cæsar intellexisset, me hanc Arcem præ ceteris eligere, mox per prædictum Capitaneum, qui Brandusijs præest, me huc introduci curavit, ubi nunc cum familia, commode et pacate, quod Deo acceptum fero, solus habito, nemine obstrepente aut interturbante, sed dicto Capitaneo ex voluntate Cæsaris omnia officia mihi lubenter exhibente. Qua etiam de caussa |intra unam vel aliam septimanam Brandusio huc accurrit, ut mihi in ijs, quæ requiruntur, præsto sit. Mandavit etiam Cæsar eidem Capitaneo, ut omnia necessaria pro observatorio, meis instrumentis omnibus rite disponendis idoneo, actutum procuret, quo iuxta meam ordinationem omnia ante hyemem apposite exædificentur, tum quoque ut laboratorium, ea qua voluero ratione, mihi oportuno loco confici curet, et omnia, quæ alias a Mechanicis fieri velim, solvat. Si hæc mihi in Patria evenissent, quantis sumptibus pepercissem, pro quibus nunc mihi nulla restat gratia, sed potius ingrata omnia [nihil feci]sse benigne. Obtulit insuper Cæsarea Maiestas sponte sua, se novum Uraniburgum Arcem in suo territorio suisque sumptibus ædificaturum, quod Danico illi non cederet, sed multis parasangis excederet. Delectatur enim ipsius Cæsarea Matas summopere non saltem Divina illa Astronomia Mathematicisque stu|dijs, sed et architectonicis structuris, quæ e Geometria et Perspectiva fluunt. Cumque ipsius Maiestas Libros sibi a me humillime oblatos (de quibus antea memini) diligenter perlegisset, adeo ut in multam noctem primis diebus, referente id BARVICIO, ijs occuparetur (neque enim tam abiecti apud ipsum erant, quemadmodum in vestris oris) a me multa de eorum contentis per eundem BARVICIUM sciscitatus est, et placuit illi valde structura Uraniburgi in primo tomo designata. Sed cum laboratorium in ea tam cito reperire non posset, id sibi indicari voluit. Placuerunt cætera omnia, ita ut Dominus BARVICIUS eos Cæsari ac|ceptissimos esse mihi retulerit.

Ex iam recensitis, Amantissime OLIGERE, rerum mearum statum, qualis nunc sit, intellexisti. Agoque Deo propitio gratias, quod sic mihi et meis prospexerit, ut ex adversitatibus illis, quas in Patria diu multumque passus sum, eluctari potuerim, et mihi et meis rectius consulere. Speroque in posterum, eodem Divino Numine favente, adhuc prosperiora. Cæterum de honoribus et dignitatibus Politicis mihi oblatis, imo antequam Pragam venirem, cum adhuc Witebergæ essem, deputatis (prout forte ex Domino Doctore FRANTZIO, Domini Doctoris VITI WINSHEMIJ genero, aut oretenus; aiebat enim te, in Orientalem Frisiam abiturus, invisere velle; aut per literas intellexisti, quemadmodum is ex Domino CORRADUCIO Procancellario hæc, cum Pragæ esset, se accepisse aiebat, ut mihi referret, quo promptius accederem) nihil nunc addere volo. Suaserunt Pragæ amici quidam, ut talia susciperem, quæ tamen semper ex alto despexi. At si facturus sum, propter vestrates, qui me tam insolenter contemptui habuerunt, facturus sum; quod et THADDÆO nostro urgenti dixi; verum is sic subiunxit: Non tantum propter tuos Danos id admittes, sed etiam propter nostros Bohemos, adeoque in ipsa aula aliqui tam obtuso et rustico ingenio, et non minus quam vestrates ignorent discernere inter aurum et orichalcum, attamen aliqui inveniuntur, qui rectius iudicent, quique, licet æque atque tu honores Politicos, respectu virtutis et doctrinæ eximiæ, parvi ducant, ob vulgarium tamen iudiciorum captum, quo commodius in mun|do vivatur, ita faciendum existimant. Qui, quamvis pauci reperiantur, tamen præ cæteris iudicio valent, tuique sunt amantissimi, quos partim hactenus pro primo hoc congressu nosti, partim in posterum plenius tibi innotescent. In hunc modum ille. Verum de his postmodum dispiciam, si non ea prorsus despiciam; neque enim in ijs quid consulto et discrete fieri potest ante Magci Domini CORRADUC1J Procancellarij reditum e Roma, ubi Legatum Cæsaris nomine apud P. M. agit, qui circa Michaëlis festum expectatur. Neque etiam volo, ut prius quid in talibus concludatur; est is mihi admodum favens, licet de facie ignoti |adhuc simus, Mathematicarum quoque rerum, ut dicitur, amantissimus, hac in re antecessoris CURTIJ æmulus.

Habes nunc, charissime mi OLIGERE, historiolam mearum rerum, ex quo e Germania in Bohemiam cum meis migravi; de ijs, quæ antea facta sunt, meoque e Dania discessu probe omnia nosti, ut ea repetere non sit opus, quæ meminisse animus horrens iterare refugit. Et certe videor historiolam potius quam literas conscripsisse, dum calamo lapso teque fusius alloquor, quo [de] rebus meis plenius edoceare. Quam tamen prolixitatem tibi non ingratam fore, cum alias literas humaniores, adeoque ingentia librorum volumina, non, ut alij, qui Nobiles haberi volunt, fastidias, mihi persuadeo. De libris vero tibi promissis (ut tandem aliquid subiungam) sic habe. Non immemor sum pacti, nec difficilis ad servandum; sed cum exemplaria omnia de Mechanica Astronomia, quotquot coloribus exornata, sive uti vocant illuminata, ................................. |Pragæ suis coloribus imbui, quod ubi factum fuerit, obtinebis non saltem hunc primum tomum, sed et alterum de affixarum restitutione, tum quoque tertium de luminarium a me correcto motu, quem tamen ultimum denuo e prima conceptione describi curare oportet, cum nullum mihi ad manus mundum sit exemplar, postquam illud, quod Witebergæ exaratum est, Cæsi Mati unâ cum reliquis obtulerim. Ne sis itaque huius moræ impatiens, mi OLIGERE, habebis et hæc et alia ex meis, favente Numine, quam primum fieri poterit, nec sine fœnore. Interim relinque sorori nostræ SOPHIÆ eos, quos Regi destinaram (hos enim repudiatos et RAMELIO donatos ipsam consequi posse intellexi) quod etiam non displicet, malo etenim sic fieri, quam ut in invidorum et in osorum manus pervenirent.

Superest, ut calamum sistam, nisi hoc unicum superaddere luberet. Insulæ Huennæ, quam istic inhabitavi, resignationem voluntariam, quam suasisti (de qua etiam me, cum huc venirem, plenius rescripturum .......ui) nullatenus approbare animus est, dissuadentibus etiam ijs, qui Politicis non perfunctorie imbuti sunt, imo quibusdam id mihi vitio datum iri, tanquam præ contumaci insolentia, postquam ad Cæsareas partes transivi, hoc facerem, quasi Danos meos, et quæ isthic haberem, præfracto animo negligerem. Si vero insulam ij, qui ........ præsunt, mihi auferre voluerint, ob id quod ad Cæsarem me contulerim, ipsius Cæsaream Maitem aut operam daturam, ut Rex Daniæ nihil damni mihi sua de caussa inferre patiatur, aut id, quicquid erit, alia ratio|ne compensaturam. Obiectent vestrates, quicquid velint, facilis erit responsio, si modo iustitiæ et veritati sit locus; sin minus, transeat id cum cæteris, et iustus iudex omnia decernat. Iamque cum coniuge tua, Nepte mea dilecta, quam felicissime vale, integerrime OLIGERE, salu|tata unâ cum hac Matre tua Nobilissima et honestissima ac simul alijs amicis, si qui in Cimbria vestra mei memores adhuc supersint, quos aliquos saltem adhuc restare crediderim. Iterumque et sæpius quam optime vale, meque de tuis rebus luculenter etiam prima quaque occasione certiorem effice.

Totus Tuus
TYCHO BRAHE,
manu propria.