ACCEPI quidem antequam Witeberga abirem, tuas literas, ad quas etiam luculenter respondi. Sed cum ea, quæ filio hac de re dictavi, inter componendas res meas ita distracta sint, atque inter alia forte, quæ nunc inquirere non vacat, disposita, ut reperiri nunc nequiverint, nec etiam tuæ literæ nunc ad manus sint, describam ea, quæ memoria dictitat, quæque de rebus meis te scire velim. Atque ut historiolam habeas eorum, quæ mihi partim in Patria occasionem discessus dederunt, partim postea in exteris regionibus evenerunt (lubet enim paulo altius ordiri, etiamsi quædam ex illis tibi antea forte perspecta sint) sic habe.
Cum prævidissem Uraniæ istic nostræ, cui tam serio tamque impense tot annos litavimus, ruinam instare, præmonui discrete per literas Cancellarium Regis, ut rectius provideret atque ne id fieret præcaveret. Responsum est, Regi Instrumenta ista Astronomica suis impensis conservare non esse integrum, quod et eventus testabatur. Nam præter beneficium illud Norvagicum, quo, statim ac coronatio peracta est, privatus sum, etiam cætera, quæ a Rege habui, adempta sunt, relicta sola Insula, et 11 vel 12 in ea parte Scaniæ, quæ Culda vocatur, rusticis, quæ ducentos tantum quotannis Ioachimicos in certa pecunia non pendent, et concessa adhuc aliquantisper Præbenda ista Roeschildensi, quæ |pro quarta parte meis expensis annuis non sufficiebat, quam tamen, cum vix adhuc littus patrium |reliquissem, Cancellarius a Rege pro se impetravit atque in privatos suos usus transtulit, adeo ut multi verosimiliter inde collegerint quod huc cursus fuit. Nam præterquam [quod] reditus pene omnes necessarij denegati, multis alijs gravibus ... et non paucis molestijs præter exspectationem et meritum pene absque intermissione conquassatus sum, forte quo promptius et citius abirem, adeo ut ne in proprijs quidem et a me exstructis ædibus Hafniensibus, quo instrumenta mea pro maiore parte contuleram atque unâ cum typographia deposueram, studia mea, quæ tamdiu in honorem Patriæ molitus sum, privatis sumptibus pertexere et quædam in ijs ad Colophonem deducere permissum sit, tranquillitate prærepta Philosophica et dispositione instrumentorum in turri vicina, mihi integerrime a Proregibus et insuper a Magistratu urbis ea de causa concessa, nomine Regis, licet absentis, a Curiæ Magistro per urbis Præfectum interdicta, utut is tum, unus e Quatruumviris, literas, quibus Magistratui Hafniaco mandabatur, ut turrim illam in eos usus mihi relinqueret, subscripserit. Videns itaque, mihi in Patria omnia esse adversa, et adversum eorum animum, qui hæc studia, quæ in laudem Patriæ perpetuam moliebar, promovere debebant, lubens et alacri fortique animo inde cum omnibus meis discessi, idque iuxta solstitium æstivum, ante biennium a superiore huius anni numeratum. Ne tamen viderer nimis propere nimisque remote patriam deserere, substiti primum Rostochij per anni quadrantem. Dedit ibi illustrissimus Dux Megapolitanus, avus Regis nostri maternus, literas ad nepotem diligenter scriptas, quibus quatuor adductis non minimis rationibus, eum de restitutione Uraniburgi rogabat et admonebat; quin et ego, scriptis |inde ad Regem meum serenissimum literis, meam etiamnum ipsi et Patriæ præ alijs Principibus et nationibus operam subiectissime obtuli, modo tolerabilibus conditionibus id fieri posset atque indemnitati meæ consuleretur. Verum omnia incassum, nihil respondente Rege avo, et meas inclementius, quam sperassem et quam forte meritæ erant, accipiente. Postea increbrescente peste Rostochij in Holsatiam a laudatæ memoriæ viro Domino HENRICO RANTZOVIO, affine meo et amico honorando, per literas evocatus, eo me cum tota familia recepi, atque arcem quandam eius, semisse saltem milliaris Hamburgo distantem, in quam etiam instrumenta, quotquot Hafniæ habui, et suppellectilem istic relictam transtuli, ipso benigne concedente, per integrum annum inhabitavi, volens sic non sine magno rei familiaris dispendio Patriæ studere, atque nostratibus rem rectius dispiciendi satis superque multum relinquere temporis, ut in posterum eo magis essem excusabilis, si relicta Dania aliam quærerem Patriam aliumque laborum meorum Mecæ|natem. Interea dum ibi sum, relatum est de me meoque e Patria abitu ad augustissimum Imperatorem RUDOLPHUM Secundum, qui me mox iuxta Pascha præteriti anni accersiri voluit, sed ante Michaëlis festum iter inde versus Bohemiam non suscepi, quod annuum tempus, prout in animum induxeram, istic complere vellem. Circa initia itaque Octobris Pragam versus profectionem instituebam, relicta Wandesburgi familia mea muliebri, donec de Cæsaris clementissima voluntate edoctus essem. Dresdam cum advenissem, audivi in Bohemia omnia turbata esse ob pestem et dysenteriam istic grassantes, Imperatorem Pragæ non esse, sed in arcem quandam secessisse, ut tutior |sit, nec dari cuipiam audientiam (uti vocant) quare, scriptis in aulam literis, quid mihi faciendum restaret, percunctatus sum. Rescriptum est manu magnifici Domini CORADUCIJ Imperij Procancellarij in hunc modum: Cæsaream Maiestatem de meo Dresdam adventu perlibenter intellexisse, utque istic aut in vicinia, si Pragam accedere non luberet, me continerem, cupere, donec, sedatis morbis epidemicis, aula dispersa recolligeretur, interea, ubi commode collocandus sim, benigne cogitare. Quo accepto responso, Witebergam pedem retuli, atque istic dimidio anno moratus sum, Philippæas ædes inhabitans. Licet enim statim in fine Ianuarij ex clementissimo Cæsaris mandato per dictum magnificum Dominum CORADUCIUM Procancellarium Pragam rursus auguste et honorifice (habes hîc literarum exemplar) accersitus sim, tamen ante solstitium æstivum huius anni iter eo suscipere non concedebatur, tum quod nonnullos libros Cæsari destinatos prius absolvere nequiverim, tum quod ob filiæ natu grandioris invaletudinem ibi ultra voluntatem detinerer, sed circa dictum tempus itineri me accingens, et in transitu Dresdæ relicto Gynæceo meo (quod Witebergam circa brumam antecedentem e Wandesburgo ad me venire feceram) Pragam circa Iohannis festum, veteri numeratione, intravi. Quæ vero mihi postea istic et alias in Bohemia evenerunt, nunc brevibus commemorabo.
Ab ipsius Cæsarea Maiestate clementissimo favore acceptus sum, solusque auditus, nemine alio præsente, et respondente ipso Cæsare benignissimis verbis, idque Latine. Tres libros, quos ipsius Cæsareæ Maiestati in proprias manus humillime porrexi (sic enim fieri voluit) lubentissime accepit et sequentibus mox diebus, |interdumque usque in multam noctem (referente magnifico Domino BARVICIO) perlegit. Iussus sum mox Gynæceum meum Dresdæ relictum advehi curare. Actum deinde est mecum de annuo salario, quod cum Cæsaris clementiæ et benignitati liberum relinquerem, deputatum mihi est ab ipsius Maiestate trium millium florenorum in certa pecunia, et in accidentarijs quibusdam alios millenos attingens, reluctantibus quidem |nonnullis ex Consiliarijs, quod nemo in aula, etiam ex Comitibus et Baronibus, quidiu inservierunt, tantum quotannis obtineret, sed urgente Cæsare ut sic fieret, nec dissuadente illustri Domino RUMPHIO, Curiæ Magistro, aut Domino TRAUTSONIO, aulæ Mareschallo, aut ullis ex præcipuis, ita decisum est, numeratique mox bis mille floreni honorarij loco pro introitu. Quin et ut stipendium meum ab eo tempore, quo primum vocatus sum, inchoaretur, clementissime Cæsar indulsit, utut non citius advenerim, siquidem interea nullum alium Dominum agnoscere et acceptare voluerim. Promisitque insuper benignissime et perlibenter feudum aliquod pro me et meis, secundum Imperij consuetudinem, hæreditarium, quam primum aliquod in suis ditionibus vacarit, ut familiæ meæ post me in peregrinis oris consuleretur. Introductus quidem sum in ædes Curtianas magnifice exstructas, impensis maioribus viginti millibus Ioachimicis, arcique vicinas, etiam antequam audientiam (uti loquuntur) habueram, idque per prænominatum magnificum Dominum BARVICIUM, Imperij supremum Secretarium Cæsarisque intimum, qui pene omnia solus apud ipsum efficit. Verum cum is animadverteret, me eas non admodum affectare (nolebam enim, ut vidua, quæ eas etiamnum inhabitabat, mea de causa emigraret, quodque nimijs visitationibus obnoxiæ essent) subiecit, Cæsarem facile aliquam ex suis arcibus mihi inhabitandam concessurum, unius vel dimidij |diei itinere ab urbe distantem (si sic vellem) et iudicavit pro me hoc esse commodius, quodque seorsim degens invidiæ aliorum minus forem obnoxius. Id cum magis arridere intelligeret, ad Cæsarem rem detulit. Advocatus mox Capitaneus Brandeisensis, qui in tres Cæsarianas arces me deduceret. Prima Brandeisia, distans ab urbe 3 militaribus, altera Lissa, 4 remota, tertia Benachia, quæ 5 milliaribus sive 6 horarum itinere (est enim via plana) inde abest. Quibus perlustratis prætuli hanc Benachiam, in quam paucis post diebus per eundem Capitaneum solenniter introductus sum. Obtulit etiam Cæsarea Maiestas sponte sua, se novum Uraniburgum pro me ædificari curaturum, quod Danico illi, in libro quem obtuleram repræsentato, non cederet, iussitque Cæsar mihi per BARVICIUM hæc verba conclusionis loco dici: si ea, quæ iam deputarat, mihi non sufficerent, et pluribus in posterum opus haberem, nec sibi esse accurtatam manum, nec mihi obturatum os. At ego subiectissime gratias agens, ijs pro tempore acquievi. Extruximus nunc hîc Benachiæ novum observatorium pro omnibus meis instrumentis rite et seorsim disponendis, simulque opportunum laboratorium pro exercitijs Spagyricis, tum quoque alijs, quæcumque voluero, ipso Cæsare sumptus benignissime præbente, et quotquot desideraro artifices mechanicos sustentante, quod in Patria proprijs impensis faciendum erat, nulla tamen residua |residua manente gratia pro ijs aut etiam pro longe maioribus. Omnia erant ingrata, nihil fecisse benigne; ideoque ei vale dixi.
Ago vero Deo opt. ter max. ex toto pectore gratias, qui me tam benigne ex istis, quas istic diu multumque fortiter, licet indigne, sustinui, difficultatibus et adversitatibus liberarit imo vindicarit, et mihi meisque rectius in alienis oris prospexerit, ut studia hæc, quæ tanto conamine molior, pacate et commode tractare atque, Deo benedicente, ad exoptatum finem deducere possem in Cæsaris atque Imperij honorem, siquidem Dania, Patria mea, hac gloria se ipsam |tam inconsiderate privarit. Sunt hîc egregij et politi homines, virtute et dignitate valentes, qui me favore et amore officiose prosequuntur, egoque vicissim illos, exoptantque, ut diu ante advenissem, quod et ego optarim. Sed obstabant Senatusconsulti literæ in Dania mihi statim ab obitu laudatissimæ memoriæ Regis FRIDERICI concessæ et aliter, quam evenit, promittentes, paucorum tamen culpa, indolentibus cæteris viris integris et Patriæ honoris studiosis, meique amantibus. Agasque Deo propitio et ter maximo mecum devote gratias, agantque omnes pij et integri bonarumque scientiarum amantes, quod in hoc augustissimo et laudatissimo Cæsare tam benignum Mecænatem mihi et meis prospexerit, cui æviterno Deo sit laus, honor et gloria in secula.
Mitto iam filium meum TYCHONEM cum MULÆO domestico meo in Daniam, ut instrumenta, istic ob magnitudinem relicta, aliasque res meas ante hyemem per Albim asportari faciant, quo etiam nomine Imperatoria Maiestas ad Magistratum tam Magdeburgensem quam Hamburgensem clementer scripsit et Dominus BARVICIUS iussu Cæsaris in Daniam ad Dominum HENRICUM RAMELIUM, Senatorem Regni, quo negotium istud promptius procuret. Dedit etiam ipsius Cæsarea Maiestas ad illustrissimum Electorem Brandeburgicum literas, quibus eum ut MULLERUM Mathematicum suum per unum aut alterum annum mihi concedat laborum socium (sic enim inter MULLERUM et me, cum Witebergæ me inviseret, convenit) rogat. Quin et alias Cæsarea Maiestas, quæcunque in rebus mechanicis vel alijs, ad opus quod molior conducentia, clementissime mihi subministrari iussit, estque præterea benignissimo et Cæsareo favore erga me et meos affecta.
Habes nunc, charissime Domine M. ANDREA, rerum mearum historiolam, postquam e Dania concedens primum me in Germaniam, deinde in Bohemiam receperim, ubi etiam benignissime a Cæsare et perhumaniter ab optimis quibusque receptus sum. Cumque Historicis natura |ipsa semper delectatus sis, existimo et hanc narratiunculam tibi non ingratam fore. Scribitur ob eam, quæ nobis intercedit, notitiam et rerum quoque Astronomicarum communem amorem. Res vero, |uti gesta, narrata est; utinam quævis Historia æque certo sibi constaret. Tu hîc compendiolum et summam quandam excerpe, et in annales sive fastos tuos infer memoriæ causa ad posteros, ut et multi alij in Germania et alibi viri faciunt clari. Et multi insuper, præter literas hac de re mecum agentes, me carminibus onerant, quorum, si tam cito describere licuerit, exempla adiungam, si forte aliqua ex ijs antea per M. CHRISTIERNUM vel aliunde non accepisti. Et si ausus fueris et si vena tua adhuc valeat, uti valere existimem, non saltem carminibus accine, et cumulum aliorum adauge, sed et ea, quæ prosa oratione consignanda in memoriam rei bene gestæ suo tempore non neglige. Dixit ad me, cum in Dania adhuc essem, is qui tibi in Historico officio successit, se libenter quidem insulæ Hvenæ Epithalamium Historicis proditurum, at Epitaphium non. Scis, quorsum alluditur, et nosti horum verborum primum authorem, sed suo forte damno, non meo. Der giør tit en den anden got, alligevell hand mener det ont, och falsk slaar sin egen Herre paa Halss. Aiebat insuper alter ille Historicus, se excusatum haberi posse, si saltem Epithalamij mentionem faceret, Epicedium præteriret, siquidem prius illud tempore FRIDERICI Regis laudatissimæ memoriæ invenerit, ad cuius usque obitum suas relationes pertexere solummodo sibi iniunctum sit, reliqua non item, uti nec moris est. At tu, cum ab hoc Historico officio, sic volentibus Politicis quibusdam, ex inopinato abruptus sis, licebit tibi privatim, si non publice, utriusque temporis commemorationem pertexere, et tam de Epithalamio, quam de Epitaphio ea, quæ scis et vera esse cognovisti, innuere, modo |non aperte, saltem tacite, et quamvis illa publicare forsan non dabitur, reserventur ad eos, qui veritatem scire cupiant, sive nostris temporibus sive postea. Det tærer intet. Et res forte est maioris momenti quam apud nos æstimatur, rumorque eius iam orbem implevit, mirantibus omnibus cordatis et integris, quod Patriæ honor apud nos neglectus sit. Quare plura non addam, ne me ipsum et studia mea efferre videar. Intelligis ex præmemoratis, charissime M. ANDREA, pleraque responsionis loco ad tuas Witebergæ acceptas scribenda, et quare nec Vrastislaviam, uti suasisti, eundum foret nec Colonias, utrumque a Cæsare nimis distans mihique incommodum.
Cæterum quæ de Bruto isto Dithmarsico addidisti, recte a te prolata sunt, carmenque eius putidum, quod misisti, libenter accepi, et certum est, ERICUM LANGIUM per incuriam et imprudentiam, quibus etiam in proprijs negotijs obnoxius est, ansam dedisse, ut tantis calumnijs a tam impura Bestia præter meritum aspergerer, siquidem eum, me inconsulto et invito, in meam secum adduxit insulam. Sed coactus est propterea Magdeburgi sub publico Notario testari id quod verum sciret, contra famosum illud scriptum, licet hoc ipsum etiam ægre fa|ceret, relataque sunt omnia in instrumenta, uti vocant, publica, membrana, partim Latine partim Germanice conscripta, ut haberem in promptu, quibus eum Pragæ convincerem, quando mihi luberet accusationem instituere, non quidem per meipsum, siquidem illum indignum iudico, sed per alium quendam Procuratorem, mea pecunia conductum; quod et antea facere constitui. Agitur enim de honore et existimatione mea, quam tueri oportet, etiamsi Pragam non venissem. Verum iste male sibi conscius paulo post meum accessum se subduxit, deserta etiam ibi uxore, quam nuper du|xerat, infami et adultera (dignum patella operculum). Verum, cum opportunitas datur, investiganda erit per opportunitatem, ubi a gravioribus negotijs aliquantulum respiraro, ista Bestia atque in ius, ubicunque latitarit, protrahenda. Quod etiam mihi non erit difficile, sive Pragæ sive alibi id exequendum fuerit. Consului hac de re tacite Archiepiscopum Pragensem, virum illustrem et claro genere oriundum, an se conscio famosum hoc scriptum Pragæ excusum sit, cum eius officij sit in talia animadvertere. At ille se excusabat, seque inscio factum protestabatur authoremque in ius vocari voluit et secundum leges puniri, quod et se promoturum addixit. Videbunt aliquando Antesignani Machiavellistici in Dania Coriphæi, quam incassum seipsos in gratiam magistri sui titillarint, quod tale scriptum ex IOHANNE AALBURGENSE congratulationis causa acceperint, atque in suis conviviolis magno applausu, si non potius maiore stultitia, legerint, tanquam escæ et vini condimenta, utque sic probare possent per unum scurrile alterum, causas mei discessus e Dania, quarum quidam ex ijs conscij erant, si non autores et promotores, non incompetenter administratas esse. Sed viderint et isti et iste. Sequitur sua pœna nocentem, et, Deo prospiciente ac protegente, tandem bona causa triumphat.
Plura nunc non adiungo, ne te nimium molestem. Tuum est etiam mihi luculenter rescribere, et amicitiam inveteratam literis saltem, siquidem vix aliter in posterum fieri queat, continuare et conservare. Vale. Saluta ex me diligenter Ripenses omnes, quos nosti mei amantes, tum quoque alios in vestra Cimbria, et de rebus meis, modo scire cupiverint, instrue, ut omnes Deo propitio et omni|potenti mecum gratias agatis, quod ex tot difficultatibus et adversitatibus, quas in patria immerito sustinui, tam provide et benigne eripuerit et vindicarit, cui soli honor et laus in sæcula. Iamque, mi amantissime Domine Μ. ANDREA cum tota tua domo, salutata a me coniuge et liberis, quibus prodesse, quantum potero, semper satagam, iterum vale.