Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|MAGNIFICO ET NOBILISSIMO VIRO, D. TYCHONI BRAHE, DOMINO IN KNUDSTORP, MATHEMATICO PRÆSTANTISSIMO, DOMINO AC AMICO S. HONORANDO.
S.

magnifice et nobilissime vir, domine ac amice honorande. Literas tuas Venetijs Bohemorum 28 septemb. datas summa cum voluptate perlegi, cum quod de tua valetudine, tum et quo in loco T. M. subsistat, me certiorem fecerint. Literæ s. cæs. m:tis, domini nostri clementiss., quarum mentionem T. M. facit, senatui nostro non sunt exhibitæ, forsitan incuria tuorum neglectæ; quamprimum autem allatæ et in senatu lectæ fuerint, ex ijsque intellexero, quid tua causa s. cæs. m:tas fieri velit, lubens, quantum in me erit, negotium promouebo. Simonem a Petkum, ut de singulis, quæ tua scire interest, te certiorem reddat, admonui, qui copiose se rescripturum recepit. Ferramenta Wandesburgi relicta quod attinet, existimo de ijs nihil certi statui posse, antequam Bredo Ranzouius ad tuas responderit. His paucis T. M. æterni Dei tutelæ commendo, qui eandem diutiss: incolumem conseruet.

Mag:æ T. studiosiss:
Vinc. Moller L.