MAGNIFICE Domine TYCHO, Domine et amice observande. Verum est quod reversus ex Legatione Anglica binas tuas literas domi repererim, sed quomodo ijs respondere potuerim per tabellarium Witebergensem, mihi non constat. Nam in literis tuis est, te ad festum Pentecostes iturum vocatu Cæsaris Pragam. Ego autem, post Dominicam Trinitatis huc appuli; itaque non est quod suspiceris hoc literarum officium intermissum aliquo metu potentiorum, quibus iam pluribus indicijs innotuit mea in amicitia sinceritas et constantia, quam ut novam aliquam offensam mihi pariat. Neque mihi de moribus Anglorum aliquid adhæsit eorum diuturniore convictu et usu, sed tam longe ab ijs vitijs absum, quam te vellem longe abesse a perstringendo et mordendo per iocum et ludum innoxios et fidos tuos amicos: in quorum numero ita me ponas, ut qui nihil unquam passus sim studio et observantiæ decedere, etsi fortean non usquequaque tibi officio meo satisfecerim. Res tuas, mi Domine TYCHO, cognovi abunde ex literis tum mihi tum ad ROSÆCRANTIUM datis, magnoque mihi gaudio est eo loco esse, ut tibi tuisque bene sit, parta quiete et invento Mæcenate, qui tam munifice tuis studijs |et honorifice consultum voluerit. Nec est quisquam eorum, quos tu magnifacis, qui tuæ fortunæ lingua animoque plus faveat, quam ego, invidiæ eo nomine haud expers. Cogor enim aliquando propugnare huius rei veritatem contra eos, qui tuis laudibus nulla unquam a te affecti iniuria obtrectant et tua merita perperam æstimando infra istam fortunam deijciunt. Ac metuebam ab |aliquibus male, cum intellexissem huc TYCHONIDEM tuum cum MULÆNO nostro missos ad expetenda instrumenta residua: sed Dei provisu omnes conticuere, nec quisquam contra mutire ausus. Iuvi ego ipsos, quantum in me fuit et res sinebat, auctorque fui, ne literas tuas exhiberent ijs, a quibus sincere auxilium sperari non poterat. Nam aliquando venere quædam in oblivionem, quæ nos ipsos præstat quoque tacita habere, quam dubiam operam aliorum periclitari. Vergit enim quorundam ætas ad extrema, et tamen in sordibus rerum caducarum cogitationes omnes defigimus parum aut nihil de æternis illis solliciti. Neque dormientes neque vigilantes somniamus aut meditamur aliud quam pecuniam, cui gloriam, honorem et quidquid laudabile est, postponimus. Addimus aliquid de humana severitate (non dicam crudelitate) cuius tristia recens visa in duobus nobilibus et tribus plebeis alijsque exempla. Merito igitur habent quod lætentur, quibus aut favor aulicus hîc affulget, aut res suas ita pararunt, ut migrandi tædium non expavescant.
|Mihi, Deo sit gloria, nihil adversi admodum adhuc contigit. Cancellario probantur, quæ a me hac legatione gesta sunt omnia, qui vidit, ad fidem et industriam me nihil reliquum fecisse, sed alijs non item, nescio qua de causa. MULÆNUM nostrum quod provehere ad Medicen promittis, facis ut tua virtute et humanitate dignum, nec puto te habuisse vel habiturum unquam, qui te finceriore animo colat et observet. Verum metuo valde, ne longior apud nos mora ab Italica profectione per hanc hiemem retinuerit. Sed profecto faciendum ita fuit, nec poterunt citius tua negotia expedire. Causas ipsi tibi reddant, quas veras esse non dubitaveris. Quia vero id iter non successit, alia ratione forte tibi fuerit consilium eius iuvandi invenire. Si animus est, ut illum a te dimissurus unquam omni modo, fiat bona cum gratia et ætati mature consulatur. Omnino, si tibi eum non gratum et obsequentem esse voluissemus, alia fuisset ratione prospectum, et prospicietur, Deo propitio, si eum missum feceris. Sin tibi et tuis placet, habebis eum. Cum voluptate audio TEGNALIO tantum beneficij et honoris a te et per te præstari, optoque, ut deinceps sit, qualem tu esse cupis. TYPOTIUS amicus meus unde habuerit, quod me impulsore patriam deserueris, conijcere non possum. Quicunque hoc comminisci ausus est, nec te novit nec intelligit, quid doloris apportet a fidelissimi amici convictu et mutuo adspectu tanta locum intercapedine disiungi. Sed Dominus TYPOTIUS, si recte memini, ipse a me audivit deplorari abitum tuum, tum patriæ, |tum mea causa, nedum meo sensu hoc factum credere possit, cui eam suspicionem animo exemptam cupio. De libro publicato, quod ad te scripserat ESCHYLUS BILLEUS, nihil mihi exaudire contigit, nec operæ pretium te facturum existimo, si tale aliquod procude|res, qui melius horas tuas collocare potes, et verum est quod addis, multos absque tua voluntate eo te labore exonerare. Quære a TYCHONIDE, quid filius Magistri IOHANNIS MICHAELIJ in mensa patris narravit. Miraberis, sat scio, iuxta atque nos dolemus. Quid mihi etiam in Anglia et Belgio exprobratum, piget referre. Quod de DUNCANO me scribere vis, fateor, quod res est, me non libenter doctorum controversijs velle immisceri, aut ijs nomen meum inseri. Ac fortean in maiore gloria Hypotheseos istius inventio erit, si simpliciter edito sub tuo nomine scripto illustraveris et explicaveris, quam si contentionibus obscuraveris, quod quidem factum non ignoro in Progymnasmatibus, hoc ipso consilio, ne quis eam sibi deinceps vendicaret; sed vellem hoc peculiari scripto fieri, non ita prolixo, sed quod in scholis proponi posset. Tum vix futurum amplius puto, ut quisquam tuæ amplius laudi decerpat. DUNKANUS certe quicquid tandem privatim egerit, publice nunquam eam sibi adrogabit, qui ne per somnium quidem de ea cogitavit, antequam ex te hoc tanquam mysterium cognosceret. Quod simul ac patefecisses, memini a te dictum, plus ei |communicatum, quam frater fratri edisserere fortean vellet. Atque reperi in paucis hisce diebus inter schedas meas chartam, qua mihi petenti eam signasti, sive ante DUNKANI adventum, sive quo tempore apud te fuit, incertus sum. Sed mi Domine TYCHO, patere te hoc ab amico moneri, ut polemica omnia seponas, et per quæ cœpisti, vestigia incedas. Nunquam aliquis magnus contentionibus fuit. Semper aliqui sunt, qui iniquæ parti etiam favent, nec quicquam tam solide unquam refutatur, quin adversarius inveniat, quod probabiliter oppugnet, et iudicia hominum ex verbis capiuntur, quia res istæ subtiles a paucis intelliguntur. Ac ne per alios quidem hoc fieri vellem, nam ijs etiam respondebitur, ac per eorum latus in te tela dirigentur. Inimici et invidi habebunt ex scommatibus, quod rideant et gaudeant, sicuti iam factum in scurrili quodam scripto URSI novisti. Itaque cum CHRISTIANUS tuus ad te redeat, cuius tibi magnus usus esse poterit, pertexe eam telam quam feliciter orsus es, et cude nobis novum cœlum denascente natura, et fatiscente industria hominum. Hac via ad immortalitatem homines grassantur.
De honoribus publicis quod est in litteris Rosækrantianis, et feudo Imperij, mea sententia est, quod prius te vellem in possessionem feudi venire, antequam honores illos ambires, aut oblatos acceptares, alias fortean titulus tibi pro re sufficiet, et imputabitur honor pro beneficio reali. Simul ac vero consecutus es feudum promissum, tunc nollem te honores |illos aspernari. Liberis tuis ita melius consultum erit, quorum TYCHO tuus ea est ætate, ut e re foret exteros iam visere, et cupit hoc ipse magnopere. Non dubium, quin ille ingenij bonitate et mansuetudine amicos multos sibi parare possit, sed auctoritas et existimatio ex |literis et peregrinatione quærenda ipsi est. De reliquis etiam non dubito te sollicitum esse, non solum ut hæreditatem, sed etiam ut nobilitatem et integra omnia status politici relinquas. Hæc ita accipe ut profecta ab eo animo, qui tibi tuisque sincere bene vult. Si præsens essem, plura de his; nam per calamum non ita licet omnia, neque fieri potest, ut quæ meditata nobis sunt, veniant in mentem universa, cum pennam movemus. CRAGIUS tuus antiquum obtinet, ita et tu ne desinas TYCHO esse, qui fuisti.
De statu rerum nostrarum pleraque referre TYCHONIDES poterit. Publice nobis pax adhuc est, sed privatim multi male contenti. Variæ sunt offensiones multorum de hoc statu rerum, et pauci sunt, qui non male ominantur. Amicitia Anglica ex tenui apta est. Cum CAROLO Sueco neque satis convenit, quia per absentiam Regis naves eius ingressæ mare, quod iuris Danici. Apprehenderunt Lubecenses et alios. Adornantur Legati eo mittendi ab reditu PETRI FRANCISCI, quia viam paraturus modo in Sueciam est. Nos arces et oppida in Norvegia et Scania, Hallandia, Blekingia ad fines munimus et reparamus quantum possumus, sed a pecunia non satis instructi sumus. |Rex Poloniæ misit classem suam cum milite per fretum Oritanum, quæ naufragium passa est, nec in Sueciam appulit. CAROLUS iam potitur fere toto regno, postquam hac æstate Finlandiam domuit, et partes illas Livoniæ vicinas. De nobilibus captivis in Suecia, qui sunt præcipui ERICUS SPARRE, GUSTAVUS BANNER, ERICUS BANNER, TUROV BIELCKE et GEORGIUS POSE, constans fama supplicium sumendum. Miserunt huc ad Regem petentes eius intercessionem. Exigua spes Polono superest recuperandi regni hereditarij. Non obscurum, quid CAROLUS moliatur, etsi aliud præ se ferat.
De matre tua TYCHONIDES referre poterit, quæ vidit et audivit. Amita valde infirma est, et oculi caligaverunt. Quid vero soror agat, et ubi iam sit, ex eius litteris accipies. Faxit æternus pater, ut sperato tandem coniugio cum gaudio potiatur. Nos ea audivimus de rebus Domini LANGIJ, quæ erigunt animos ad expectationem melioris fortunæ. De morte IACOBI SEEFELD puto ab alijs ad te perscriptum. Vix duabus vel tribus septimanis a nuptijs duarum filiarum, quæ uno die celebratæ, in fine comitiorum insperato diem suum clausit. Serenissimus Rex modo in Iutia est, dicitur tamen CHRISTI natalia Haffniæ celebrare velle. Utinam te per idem tempus videre tunc possemus. Posses tu gaudia nostra multis modis augere, sed spero nos te brevi visuros. Nec enim committes, quin ad nos aliquando excurras |saltem exiguo comitatu, si non omnes adducas. Desiderio isto valde flagro, quod tu ut expleres, tuo cum bono forte fuerit. Iam si tibi prolixitate satisfeci, gaudeo. Si molestiam et tædium ingessi, ipse in causa es, qui ita requi|sivisti. Utut sit, rogo omnia pro candore tuo boni consulas, et quod occupatus hæc sine cura exaraverim. Vale cum coniuge et liberis felicissime, quibus omnibus ita cupio, ut mihi ipsi bene esse velim. Salutat te uxor mea et frater eius LAURENTIUS et parentes. Item MICHAEL Chirurgus, alijque amici nonnulli, nominatim GABRIEL SPARRE et PETRUS BRAHE.