|S. P.
GENEROSE ac Magnifice Heros, fautor et Mœcenas summa observantia colendissime, post humilem promptorum meorum officiorum oblationem Generositati Vestræ pro universis et singulis ex singulari heroica erga me immeritum innata affectione in me collatis beneficijs denuo et imprimis ago et habeo gratias quas possum maximas. Deinde Generositatem Vestram celare nequeo, quod iam elapso anno nullas scripserim literas. Causa fuit non modo domesticarum mearum curarum in hac mea solitudine intollerabilis moles, verum etiam rumor circa præterita Bacchanalia hîc et Hamburgi de discessu Generositatis Vestræ ex hac lachrymarum valle sparsus, quo auditu ita eram perterrefactus, ut iam de studio Astrologico, cui hactenus summopere incubui, ob defectum Tabularum ab alijs editarum actum esse arbitrarer. Tandem vero iam ante aliquot dies ex literis lætabundis Domini DAVID. FABRICIJ, Generositatem Vestram cum tota inclita familia |Pragam salvam et incolumem pervenisse, Illustrissimumque, potentissimum atque invictissimum Imperatorem, Dominum nostrum Clementissimum, Generositati Vestræ clementissime favere, laus Deo, cognovi, quapropter etiam cum illius, tum vero Generositatis Vestræ, literis motu impulsus, hasce meas Fabricianis adiungere volui.
Quandoquidem igitur Generositas Vestra iam antea in suis Resolutionibus mihi benigne communicatis, circa quæstionem de modo dirigendi indicavit: Non esse modum dirigendi exactiorem, quam is, qui a REGIOMONTANO traditus est, totidem vero gradus Meridianum transeuntes, quot quemlibet alias positionis Circulum, sed numerandos potius in Meridiano, quia illic directe permeant, quodque in obliquissima Sphæra tunc unâ dirigendi ratio locum habeat; utut domorum distributio Regiomontana istis administrari nequeat. Et hanc ob caussam Generos. Vestra potius approbet CAMPANI divisionem, quæ totum Cœlum ubique respicit et universalis existit. Cui tamen Generos. Vestra æqualem per Eclipticam, ob planetarum iuxta hanc incessum, partitionem applicare soleat, imitatione veterum Astrologorum; verum alia atque alia in hac et illa ordinatione considerando, prout vel ratione totius Cœli vel solius Zodiaci, requiratur animadversio. Hæc, inquam, etsi satis luculenter indicata sint, nihilominus Generositatem Vestram reverenter et obnixe rogatam velim, ut Generositas Vestra mihi unum atque alterum breve |schema operationis et demonstrationis communicari dignetur.
Haberem insuper nonnulla alia non aspernanda, videlicet an directio iuxta gradus Zodiaci eiusque Polum etiam possit inducere effectus, sicut illa, quæ respectu Poli Æquatoris fit, et an tunc eodem modo mensuratio annorum sit instituenda iuxta motum ☉lis in Radice Genituræ, sicut alias, an vero diversa hîc mensuratio sit ordinanda.
Deinde quoniam in directione Ascendentis omnium Astrologorum unanimi consensu observari hactenus solitæ sint ascensiones obliquæ sub elevatione Poli cuiusque Regionis, in qua quis natus est, an etiam Generositas Vestra censeat, quod si quis per aliquot multos annos in longinqua aliqua regione multum a loco seu regione nativitatis distante moretur, an nihilominus directio Ascendentis ex ascensionibus obliquis, quas Tabula Directionum sub elevatione Poli regionis nativitatis demonstrat, facienda sit; an vero ex Ascensionibus obliquis sub elevatione Poli istius loci, sub quo quis degit, ut exempli gratia natus est aliquis sub elevatione Poli 51 gradus, postea patria egressus in alia regione, sub elevatione Poli 54 graduum sita, per totos triginta et plures annos commoratus est et adhuc moratur, an eius Ascendentis directio sit instituenda ex Tabula 51, an vero 54 graduum elevationis, et quæ sit ratio, quare locus nativitatis, quoad directionis effectum, magis hominem et |corpus nati afficiat, quam locus commorationis, in quo vitam degit? cum tamen fere singulis annis in effectibus Eclipsium, pro diversitate meridianorum et locorum, citius aut tardius sequatur effectus.
Tertio, quia ex Diario ELIÆ OLAI Cimbri Octogenariam divisionem Thematum ☌, ☍, et □ ☉lis et ☾æ, tanquam experientia et rationibus suffultam, ab illo comprobari intellexi, percuperem brevibus cognoscere illas ipsas rationes Octogenariæ divisionis, et quo experimento res inventa fuerit.
Quarto, quia experientia docet, non tantum Directiones maleficorum malos inducere effectus, sed et transitus ♄ni et ♂tis, sive id fiat corpore, sive radijs infœlicibus, per præcipua Genituræ loca, præsertim Ascendens interdum mala operari, interdum vero non; quæritur, an ex caussis Astrologicis possit haberi et |dari certitudo aliqua, qua præsciri possit, quando transitus illi ♄ni et ♂tis nocituri sint, nec ne; an alia caussa sit quam convenientia Directionis et progressus, quod transitus isti interdum operentur super Ascendens, interdum vero non?
Quinto. An malorum planetarum effectus directione inducti per bonos planetas omnino tolli vel impediri possint, et qua potissimum ratione aut re malorum operationes impediantur?
Sexto. Qui aspectus sive Directio malorum pro morte naturali quam pernitiosissimus sit observatus, et quæ constitutio malorum vel Directio pro morte violenta omnium pessima sit observata per experientiam.
Septimo. Videri quoque multos infaustas et violentas Genituras habentes fœlicem tamen vitam agere et naturali morte occumbere, et econtrario plurimos optimam genesin vel saltem exiguam violentæ mortis significationem habentes violenter interire. Quæritur, unde hæc operationum sive effectuum diversitas, Astrologice loquendo, oriatur.
Harum itaque quæstionum Resolutiones, nisi Generositati Vestræ admodum essem molestus, mihi aliquando etiam communicari submisse peterem. Quia etiam in Astrologicis absque restitutione motus ☾næ nihil solerter efficere possum, maiorem in modum similiter rogarem, ut Generos. Vestra mihi significet, anne eiusdem Restitutio publici iuris reddita sit, ut eandem mihi comparare possem. Et quia Generos. Vestra sibi nonnullas certas Observationes in Genethliacis communicari expetijt, hasce ut ratas et satis compertas adiungere velim, plures indies colligam. In Meteorologicis non nisi vulgare habeo.
Demum Generositatem Vestram iterum atque iterum reverenter et obnixe rogitans, ne me immeritum favore et benevolentia ex innata heroica erga me affectione prosequi deserat, et diuturnum illud silentium mihi benigne ignoscat.
|Deus Opt. Max. Generos. Vestram cum tota inclita familia salvam et incolumem ut conservet, tueatur atque defendat, ex animo precor.