Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||ILLUSTRISSIMO ET CLARISSIMO VIRO DOMINO VINCENTIO PINELLIO PATRICIO PATAVINO DOMINO ET AMICO SUO OBSERVANDISSIMO.
ILLUSTRIS ET MAGNIFICE VIR.
S.

CUM superiore Anno Italiam peragrasset Nobilis et Eruditus adolescens FRANCISCUS TENGNAGLIUS, qui aliquamdiu antea tam in Daniâ quam Germaniâ meus domesticus fuit, et Dresdâ a me in Italiam profectus inter alia, ut Patavium transiens te officiose meo nomine salutaret, atque de statu mearum rerum edoceret, in mandatis habuit. Reversus autem nuper ad me, cum ab ipso percontarer, an te allocutus esset, respondit se, quam primum Patavium permeasset, saltem biduum ibi mansisse: interim te conveniendi nullam datam fuisse commoditatem. Reiecit itaque illud in reditum suum, donec ulteriore Italiâ perlustrata in Germaniam ipsi revertendum foret. At cum rursus Urbem vestram accederet, et quod antea omissum erat, præstare satageret, te ibi non invenit; sed in villam tuam animi caussâ secessisse Mathematicus vester GALILÆUS DE GALILÆIS referebat. Re itaque hac præter utriusque nostrûm expectationem infectâ is ad me (uti dictum) redijt. Ex quo vero Excellentissimo Domino MAGINO ad suas, quas idem mihi attulit, respondendum nunc foret literas, te quoque non prætereundum censui, ut quod antea per præsentem TENGNAGLIUM nostrum fieri non poterat, nunc literis (siquidem aliter non licet) compensetur.

|Existimo te ab alijs iam antea utcunque percepisse, quomodo Patrium solum verterim, atque in Germaniam ultro concesserim, derelicto Uraniburgo nostro Danico totoque eius apparatu Astronomico mecum ad exteros translato; siquidem quorundam invidiâ et malevolentiâ factum sit, ut omnes reditus ad sustentationem |Divinæ illius scientiæ Astronomicæ a nunquam satis laudatæ memoriæ Rege FRIDERICO deputati, statim ac novitius hîc Rex coronatus atque rerum administrationi adhibitus esset, subtracti fuerint, et simul a Cancellario pariter novitio, quem per literas diligenter admonueram, ut hoc sublime studium iuxta intentionem antecedentis Regis et Senatusconsulti, Patriæ saltem honoris caussâ isthic conservari et perpetuari posse, a Rege hocce obtineret, et simul discrete præmonui de ijs, quæ subsequerentur, si id non fieret, mihi rescriptum sit, Regi non esse integrum quicquam in Instrumentorum meorum huic exercitio inservientium sustentationem de suo conferre. Secessi itaque primum Haffniam, quæ Regni metropolis est, trium vel 4 horarum saltem itinere maritimo ab Insulâ illâ Uraniburgicâ distantem. Ubi cum in ædibus amplis iuxta vallum a me ipso exædificatis studia mea proprijs sumptibus continuare in animum induxissem, eâque de caussâ nonnulla ex Instrumentis meis ibi commode disposuissem, a Curiæ Magistro nomine Iunioris Regis, licet tunc in Germaniâ absentis, id efficere prohibitus sum. Quare cum has præclaras Artes isthic adeo neglectas, imo exosas animadverterem, ut neque publicis neque privatis impensis ijs invigilandi otium atque commoditas concederetur, malui universam Patriam plurimosque in eâ sanguine iunctos et Amicos inibi omnes derelinquere, quam laborum Uraniæ nostræ frustrationem atque interitum spectare. Substiti tamen in transmarino Ducatu Megapolitano per Anni quadrantem et postea in vicinâ Cimbris Holsatiâ integrum Annum, ut nostratibus, Patriæ |adhuc studens, rem rectius deliberandi satis relinquerem temporis. Quod cum incassum fieri viderem, et interea ab Augustissimo et Potentissimo Imperatore RUDOLPHO Secundo, Domino nostro Clementissimo, inde in Bohemiam evocarer, rebus meis, quam primum fieri potuit, in Germaniâ compositis et translatis Magdæburgum ad Albim situm Instrumentis unâ cum reliquâ supellectile domesticâ Dresdam veni, ubi, postquam de Epidemicis morbis in Bohemiâ populariter grassantibus, quodque Cæsar ob ea pericula Pragâ relictâ in Arcem quandam seorsim se recepisset, intellexissem, et simul a Magco Domino CORRADUCIO, Imperij Procancellario, per literas de Cæs. Matis Clementissimâ voluntate admonerer, ut nimirum paulisper in viciniâ me continerem, donec malum illud in Bohemiâ remitteret, atque Aula Cæsa recolligeretur, expectavi aliquandiu in propinquâ Saxoniâ, quoad iterum ex mandato Cæsaris a prædicto Domino CORRADUCIO |Pragam per literas vocarer, quo superiore æstate cum totâ familiâ adveniens, a Cæsa Mate mox benignissime receptus sum, atque annuo salario satis liberali, quo Astronomiæ studio et rei domesticæ consuleretur, provisum, concessaque Arx quædam Cæsareana Benachia, quam ob loci eximiam amœnitatem et fluvium Isaram circumcurrentem indigenæ Venetias Bohemorum nuncupant, quæ quinque saltem milliaribus Germanicis sive sex horarum itinere Pragâ metropoli removetur. Hanc tribus alijs pariter oblatis, quod locus sit tranquillus et iocundus, ac simul admodum êditus, adeoque Observationibus cœlestibus commodior, prætuli: ubi etiam convenientia pro meis Instrumentis ordine et sigillatim disponendis ædificia mandato et sumptu Cæsaris confestim |structa sunt, in quæ in Bohemiam mecum allata Organa, prout usus requirit, collocata sunt. Reliqua ex Germaniâ, quam primum hyems desierit, huc pariter advecta, ibidem usui adaptabuntur, ut sic, Cœlestium favente Opifice, Uraniæ nostræ, quam Patria repudiavit, fundamina hîc reponantur, atque in Cæsæ Matis totiusque Imperij honorem Astronomiæ redintegratio continuetur, atque quam primum fieri possit, compleatur. Quod post Divini Numinis providentiam huic optimo Imperatori omnium liberalium Artium, inprimisque Mathematicarum Mæcenati benignissimo acceptum est ferendum. Namque is Clementi manu nobis hæc otia fecit.

Hæc te, Clarissime Domine PINELLE, scire volui, si forte antea non satis innotuerunt, ut rerum nostrarum vicissitudo et in Bohemiâ a Cæsare benignissime restitutum hospitium te non lateret. Libros autem, quos Cæsæ Mati dedicatos, cum primum adveni, humillime obtuli, quoad duos priores, te vidisse autumo. Nam et Sermo Principi atque Senatui Veneto a prænominato Iuvene meâ caussâ reverenter exhibiti sunt, qui etiam eum Equitis aurati honore decorârunt. Si vero nondum eos tibi inspicere contigit, ab Illustri et Clarissimo viro IOHANNE FRANCISCO SAGGREDO id facile (uti opinor) impetrabis. Tertius erat de restitutis motibus Solis et Lunæ eorundemque cum consuetis calculis comparatione, quem alias (uti spero) videbis.

Porro ut per occasionem, quæ nunc ob Aulæ Cæsareæ propinquitatem promptior quam antea occurret, me Eruditis tuis literis invisere, atque quod hisce meis incomptis prævenerint, candide accipere non degraveris, quæso. Vale, salutato a me peramanter ob conformia studia Præstantissimo isthic Mathematum Professore GALILÆO DE GALILÆIS; qui si mihi (uti constituerat) per dictam occasionem scripsisset, me in respondendo non invenisset difficilem. Poterit tamen id alio fortassis tempore præstari. Iamque iterum vale, vir illustris et celeberrime, atque Annum hunc Iubilæum pluresque alios subsequentes quam felicissime transige.