Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||EXCELLENTISSIMO ET ERUDITISSIMO VIRO, DOMINO IOHANNI ANTONIO MAGINO, MATHEMATUM IN ILLUSTRI BONONIENSEM GYMNASIO PROFESSORI, AMICO SUO PLURIMUM DILECTO.

REVERSUS ad me FRANCISCUS TENGNAGLIUS noster tuas attulit, Excellentissime et Eruditissime plurimumque mihi dilecte Domine D. MAGINE, meis quidem respondentes, sed tamen de singulis, de quibus tecum agebam, non sufficienter agentes, quod occupationibus tuis lubens tribuo. Gratum vero mihi in primis est, quod ijs quæ ille proponebat assentitus sis, atque in illis tuam operam sive per temetipsum sive per alios in Italiâ Eruditione pollentes effectui daturum benevole pollicitus.

Existimo te a dicto TENGNAGLIO summa rerum huc pertinentium fastigia hausisse. Adiunxi hisce brevem discursum de occasionibus mei e Daniâ discessus, ut eo promptius negocium concipi possit, et quasdam alias literas huc pertinentes. Cœtera ipsius relatio ac Carmina tradita, quæ nunc prioribus addo, supplebunt. Da itaque operam, optime MAGINE, ut mature res omnis conficiatur, mihique primæ conceptiones intra duos menses (si ullo modo fieri possit) huc in Bohemiam mittantur, quo quæ necessaria duxero, mutem, addam vel adaugeam, cum nemini melius quam mihi ipsi mea perspecta sint, moxque vobis reas visa et locupletata remittam. Placet vero admodum illa ratio, de quâ TENGNAGLIUS admonuit, ut potius Panægyricum quid sit quam per Dialogos. Sic enim res omnis concinnius comprehendi poterit et maiori authoritate: ita tamen, ut a generalioribus ad particularia descendendo primum universæ Artis Astronomicæ ortus, incrementa, promotiones, augmenta et variæ mutationes ac peregrinationes recenseantur; quæ omnia |ab alijs scriptoribus, qui hoc argumentum tractârunt, facile cum delectu quodam hauriri poterunt. Et si alij defuerint, IOHANNES STADIUS in ijs, quæ Tabulis Bergensibus abs se dictis subiunxit, occasionem suppeditabunt: quæ tamen in quibusdam, ubi liberius excurrit, castiganda erunt, uti erat vir ille in dicendo facilior quam verior. Utinam in calculo Astronomico, qui fucum (uti historica) non patitur, idem non commisisset. Quâ in re non immerito a te redarguitur. Sed parcamus iam manibus defuncti. Est aliquid prodire tenus, si non datur ultra.

Deinde postquam narratum est, quomodo e Græciâ in Italiam et Hispaniam, postmodum vero ad Germanos et deinde in Daniam ver|sus Septentrionem migrârit Astronomia; quo cum ulterius ob Arctoum frigus nimiamque sphæræ inclinationem progredi commode non posset, neque etiam diu ibi subsistere, tandem in Germaniam reversa est, adeoque in ipsam Bohemiam, Germaniæ quasi cor et meditullium, ubi apud Augustissimum Imperatorem RUDOLPHUM II clemens et benignum hospitium nacta est, ut demum verificaretur, quod olim MANILIUS ad AUGUSTUMCæsarem protulit:

Hinc sumptâ occasione poterit postea digressio quædam fieri ad me et ea, quæ mihi in Daniâ evenerunt, tanquam relatione eorum, qui ex Germaniâ et Bohemiâ in Italiam proficiscuntur, comperta. Decet tamen in his modum aliquem servare et modeste ac moderate omnia agere, ita ut Patriæ nostræ et Regi plurimisque in ijs præclarâ et antiquâ Nobilitate viris integris et cordatis, quibus partim inscijs partim invitis ea evenerunt, quæ discessui meo ansam præbuerunt, parcatur, utque illi sint excusabiles. Perstringendi vero solummodo pro merito Cancellarius modernus et Aulæ magister, qui cum Patriæ honorem ex officio promovere debuissent, |eum potius ob avaritiam et sorditiem pari invidiâ, malignitate et odio coniunctam (cum ipsi liberalibus scientijs vel nihil vel admodum parum tincti essent) impediverunt et exterminârunt. Nomina eorum invenies in ijs, quæ de caussis discessus mei Latine exarata nunc mitto. Nec interest, si illi expresse nominentur in scripto illo, tanquam nomina eorum hac occasione aliunde in Italiâ relata fuerint, cum alias obscuri sint, digni tamen, ut ex tali facinore famosi evadant, quemadmodum ille, qui Dianæ templum Ephesijs incendio absumpsit, cuius tamen nomen hoc pacto deletum est. Atque in hunc vel similem modum possunt ea, quæ Uraniæ nostræ et mihi contigerunt, amplificari.

|Inaudivi te Ephemerides tuas magnâ equidem diligentiâ supputatas (utut quidam Francofurti ad Oderam, êditis nuper quibusdam alijs ab anno 1595 incipientibus et ultra tuas decennio prolongatis, minutula quædam, quæ momentum non habent, in ijs carpere præsumpserit) auxisse ad minimum integro decennio. Exemplar non vidi: neque enim fuit in Catalogo Nundinarum Francofurtensium proxime antecedentium. Cuperem itaque ex te habere, ut videam, an aliqua inibi præter priorem diligentiam exantlaveris. Neque enim dubito, tua in hoc genere (cum numerorum tractatione atque compendijs præpolleas) emuncta et solida esse, quantum fert fundamentum illud cui superstructa. Cœterum quæ de Tabulis meis in motu Luminarium restituto expetis, ut ijs, |donec reliquorum Planetarum numeratio ipsi |Cœlo consona subsequatur, in commodum Reip. literariæ uti possis, libenter tecum communicarem, si ea quæ non tam typis excusa quam manuscripta in his parata habeo, nunc ad manus essent. Nam ut de rerum mearum vicissitudine, quam a prænominato TENGNAGLIO intellexisti, nihil hîc repetam (piget enim istorum recordari, nedum ea memorare) scias me præcipuam partem suppellectilis meæ interea, dum huc in Bohemiam a Cæsarea Maiestate Clementissime evocatus transeo, Magdæburgi ad Albim quasi in medio Germaniæ reliquisse, donec de ipsius Maiestatis Clementissimâ voluntate certior redderer; inter quam non saltem Instrumenta quædam ex meis, plura quam huc attuli, sed et maxima pars Operum meorum tam impressorum quam manuscriptorum conservatur. Et licet Cæsarea Maiestas ante complures hebdomadas Magdæburgensibus clementer scripserit atque mandârit, ut omnes res meas ibi reservatas huc in Bohemiam intermediante Albi adduci procurent, tamen interveniente hyeme, quæ fluminis congelationem atque impedimenta varia facile suggerere potuit, id usque in instans vernum tempus procrastinare necessum habuerunt. Unde fit, ut tuis votis hac in parte, etiamsi quam maxime vellem, nunc subvenire nequeam, sed spero Progymnasmatum nostrorum Astronomiæ instauratæ primum Tomum brevi, favente Cœlesti Numine, in publicum êditum iri: moxque exemplar tibi impertiar. Isthic capite primo, quæ in calculo |curriculi utriusque Luminaris desideras, sufficienter invenies. Interim hanc incidentem morulam patienter habe. In reliquis Planetis adhuc strenue laboro. Res enim est maioris difficultatis, pluribusque anfractibus obnoxia, quam hactenus creditum. Quid in his atque alijs ad negocium Astronomicum facientibus hucusque aspirante ipso Cœli authore perfecerim, liber is, quem TENGNAGLIUS tibi ex me dono dedit, de Mechanicâ Astronomiæ parte circa finem edocebit. Quem unâ cum altero de affixarum maiore labore quam æstimatione restitutis locis te accepisse gaudeo; velimque ut tibi soli reserves, vel saltem ne indignis et ingratis communices.

Observationes, quas per nova Instrumenta ad imitationem quorundam ex meis fabrefacta te in Italiâ fieri effecturum iam dudum pollicitus es (de quibus etiam antea per literas inculcavi) necdum conspicere licuit. Averem sane tale quidpiam isthic diligenter effici, ex quo minor Sphæræ apud vos quam hîc inclinatio maiorem largiatur commoditatem stellas præsertim Australiores rite examinandi. Nec desunt vobis ingenia ad quidvis apta, modo in talibus instruantur et adhibeantur. Neque dubito quin ditiores, qui hac sublimi cognitione afficiuntur, sumptus non invite sint subministraturi. Quod et illis erit honorificum. Quæ vero in his præcipue facienda atque eligenda sint, ut Mechanice omnia ad amussim et utiliter conficiantur, liber, de quo |dixi, quemque habes, ansam præbebit. Omnem itaque move lapidem, ut non sub tecto et tuguriolis (uti nunc communiter fit) sed sub dio atque ipso Cœlo Astronomiam (velut par est) veterum imitatione exerceamus, et sic spectemur agendo.

Vale, et Annum hunc Iubilæum, multosque alios in Artis huius nunquam satis laudatæ promulgationem feliciter exige.

Excellentiæ tuæ studiosissimus
TYCHO BRAHE.