|Salutem plurimam D.
PRÆTER omnem spem et expectationem meam accidit, Generose Domine TYCHO, fautor ac promotor honorandissime, ut hîc diutius moras trahere cogar. Nihilominus tamen ex voto et animi sententia mihi hactenus omnia successerunt, et uti spero amodo etiam successura esse. Tuas a Consobrino tuo CLAUDIO BILLEO cum Idea sive typo Structuræ novæ Benachiensis 8 Idus Ianuarij sartas tectasque accepi, quibus properante hinc Posta confestim rescribo. Ideam adhuc hodie Magnifico Domino BARVITIO, Cæsareæ Maiestati humilime ad exhibendum, offeram, cæteraque sedulo et diligenter, quæ in memoriale assignata reperi, exequar. Cæsarea Maiestas cum quotidie tui ad D. BARVITIUM fecisset mentionem, deque te Cæsareo favore valde sollicita esset, quinam valeres, quidnam rerum ageres, an nihil ei transmitteres, Dominus BARVITIUS, me quidem inscio, tua Progymnasmata Astronomiæ ad ipsius Maiestatem detulit. Dominus BARVITIUS ad me aiebat: »Ich muste nur Ihrer Röm. Kay. Mts. etwas weisenn von dem Herrn TYCHONE, damit von Ihr Kay. Mts. ich nit so offters gefraget werde, weil ich dan sobaldt nichts darauf zu andtwortenn weis, und zue fridenn bleibe.«. Quæ ipsius Cæsarea Maiestas actutum aperuit et per integrum diem vultu hilari et clementissimo, imo paterno erga te quem gerit animo, clementissime perlustravit, uti coram plenius id tibi aperiam; per festinationem enim Postæ commode hoc fieri nunc nequit. Annuatim a Cæsarea Maiestate clementissime ex ferarum genere tres tibi sunt deputatæ, et aliquot Züber (uti in Bohemia vocant) piscium, de qua re ex mandato ipsius |Cæs. Maiestatis a Domino BARVITIO ad Dominum Capitaneum Brandeisensem iam scriptum est, nec non de Prædio, ut aliquod eligat, et per primam occasionem, quid ille |sentiat, Dominum BARVITIUM certiorem faciat, quas literas mecum dante Deo afferam. Pecunias antea promissas post diuturnam moram etiam nunc obtinui. Magnificus Dominus CORRADUCIUS te officiose et peramanter resalutat omniaque felicia precatur; dicta salute et congratulatione ad me dicebat: »Pro congratulatione hac quam mihi nuncias, et salute quam nomine Domini TYCHONIS BRAHE dicis, gratias tibi ago maximas; vicissim eum, cui mea studia offero, peramice salutabis. Ego illum virum tanto amore prosequor, itaque ipsi faveo, licet de facie mihi ignotus sit, ut nîl supra, non modo ob insignem ac præclaram quam prositetur artem Astronomicam, sed et ob generis splendorem, dan er eines tapfferenn Geschlechts und Herkommens, auch vornehmer Man, dessen gleichenn izo in toto terrarum Orbe nit zu findenn, utinam ut quam primum copia mihi eum videndi et cum ipso loquendi se offerat; sed id brevi fore puto.« Dominus TYPOTIUS ante biduum huc Pilsnam Lipsiâ appulit, qui etiam te salva impertit salute.