ACCESSUM meum in Bohemiam, quod a Cæsâ Mate hîc Clementissime receptus sim, tibi iam antea innotuisse, ex Domino Doctore SCHWALMIO communi nostro amico, paulo postquam Pragam adveneram, percepi. Rediens enim ille ex Silesiâ attulit schedam quandam memorialem tuâ manu exaratum, in qua Progymnasmatum meorum tomum primum tecum communicari rogabas: ac responsum ad meas, quas idem tibi tradidit, nullum reportavit, uti neque ad illas, quas Wittebergâ ad te dedi, rescribere voluisti, traditâ saltem tabellario chartulâ, quæ probaret, eum meas exhibuisse. Quî vero fiat, quod in respondendo tam difficilis sis, equidem ignoro. Si curæ tam publicæ quam privatæ impedimento sunt, scias me non minoribus distineri, et tamen haud intermittere, quin amicis scribam. Sed si in posterum hanc desidiam emendâris, erit veniæ locus.
Progymnasmata desiderata mittere necdum potui, quia primus quaternio nondum impressus est, uti neque Conclusio; et deficiunt alias in primo capite sex quaterniones de motu ☾æ, quos Hamburgi quidem typis imprimi mandavi; sed in absentiâ meâ adeo depravate id factum est, ut eos recudere oporteat. |Postquam vero in Bohemiam concessi, nihil eiuscemodi hucusque præstare licuit, partim ob pestem Pragæ aliquamdiu grassantem, quodque isthic typographias numeris et figuris Astronomicis aptas non habeant, partim quod propriam meam Magdæburgi unâ cum quibusdam ex meis Instrumentis atque supellectile domesticâ, interea dum ego in Bohemiam tendo, relictam ante hyemem me obtenturum frustra crediderim. Mandârat siquidem Cæsa Matas per literas Magistratui eius loci, ut res meas omnes isthic conservatas mature huc in Bohemiam per Albim transvehi procuraret. Verum dum isthic moras nectunt, et nescio quæ subterfugia quærunt, superveniens hyemis asperitas id ante ver instans fieri posse vetuit. Sicque tam illud opus, quam alia a me inchoata et necdum typis plane consummata absolvere, postquam huc veni, non est concessum. Interim tamen in hac Arce Cæsaris Benaticâ structuræ pro Instrumentis meis Astronomicis ordine et sigillatim disponendis iussu eius Matis confectæ sunt, in quarum aliquas ea, quæ mecum attuli, iam disposita sunt, donec cœtera, quibus relicta sunt convenientia loca, advenerint. Laboratorium |etiam Spagyricum pro Pyronomicis meis exercitijs, quibus unâ delector, paratum est; satisque commode in hac Arce, quam tribus alijs pariter ob|latis prætuli, cum meis habito; et de necessarijs a Cæsâ Mate mihi liberaliter, quantum hæc ferunt difficilia tempora, provisum. Absum autem hîc a vestro Gorlitzio vix plus itinere duorum dierum, æstivo præsertim tempore, ut facilior et crebrior (modo sic volueris) literarum inter nos commutatio fieri possit. Et si me aliquando hîc invisere tibi grave non fuerit, advenies non tam exoptatissimus hospes, quam Amicus antiquus nunquam antiquandus, sed perpetuo mihi futurus charissimus.
Quoniam vero intellexi Gorlitzij apud vos esse excultas Typographias, quæ stylorum formâ et varietate præpolleant, simulque moletrinas papyro conficiendæ idoneas ibi reperiri, cuperem a te resciscere, quali precio quaternio impressus in formâ papyri maiusculâ, quam Regalem vocant, ecudatur, idque in quarto, ita ut munda et nitida sit papyrus, typi vero partim ex cursivâ maiusculâ, partim minori et antiquâ mediocri, incidentibus nonnunquam quibusdam tabulis et figuris Geometricis, ita ut Exemplaria sint 1500, et quot quaterniones singulis hebdomadibus absolvi queant, quidque correctori idoneo numerandum. |Ut vero mentem meam circa hæc rectius percipias, apposui unum vel alterum quaternionem, formam papyri atque impressionis rationem ostendentem. Cœtera per temetipsum facile capies atque dispones. Da itaque operam, amantissime SCULTETE, ut votis meis hac in parte respondeat eventus, idque mature resciscam, quo Exemplaria unâ cum pecuniâ necessariâ, quam tuæ fidei committam, isthuc tempestive transmittere queam. Quæ illuc primo quoque tempore labore typographico compleri averem, hæc ferme sunt. In volumine primo Progymnasmatum instaurationis Astronomicæ dimidium circiter Alphabetum hinc inde desideratur; ideoque quam citissime fieri queat, convenientibus locis supplendum. In libro illo de Cometâ Anni 77, quem dudum a me obtinuisti, subiunxi postea Apologetica quædam scripta, quæ Hamburgi quidem impressa sunt; sed refutatio cuiusdam Eruditi in Scotiâ viri, qui contra eiusdem libri præcipua contenta nonnulla inferre præsumpsit, necdum addita, quæ forte quaterniones 16 adimplere poterit. Præterea librum secundum Epistolarum Astronomicarum e nostris, quem paulo antequam Daniâ excessi, typis proprijs excudi inchoâram. Sed solummodo absoluto dimidio Alphabeto |mihi inde in Germaniam emigrandum erat, sicque opera illa ob varias intercidentes irrequietudines intermissa est. Restant duo circiter Alphabeta plus minus typis pertexenda, idque totum minori illâ antiquâ, qualem primus Epistolarum tomus iam antea editus (quem proculdubio habes) exhibet.
Hos inquam libros iam antea typis nostris inceptos isthic apud vos ad Colophonem opere Typographico quam celerrime diduci posse, ut hoc Anno Iubilæo publici iuris fierent, plurimum exoptarem. Fac igi|tur me de singulis huc pertinentibus per primam quamque occasionem (siquidem proprijs typis id nunc fieri nequeat) certiorem, et cum typographis vestris atque papyri confectoribus, prout æquum fuerit, transige, et quid ad minimum exigant, significa. Non poterunt mihi facile in hoc utroque negocio imponere, cum ipsemet utrumque, tam quoad typographicas impensas, quam papyri præparationem in Insulâ olim Uraniburgicâ diu multumque proprijs sumptibus exercere curârim. Confido autem, sic persuadente veteri inter nos necessitudine, te desiderijs meis hac in parte non defuturum. Feceris sic non saltem mihi rem gratam et amicitiâ nostrâ |haud indignam, sed et Divinæ illius Astronomiæ cultoribus inprimis acceptam nec (uti spero) inutilem. Cumque tu non postremum inter eos locum obtineas, te sponte tuâ rem omnem promoturum, nihil addubito. Sicque eo citius et promptius Exemplaria Operum meorum, quæ requiris, nanciscêre.
Vale et actutum rescribe, meque de singulis diligenter admone. Opto tibi cum omnibus tuis hunc præsentem Annum Iubilæum multosque alios instantes auspicatos et salutares. Iterumque vale. Dabantur ex Arce Benaticâ 5 milliaribus Pragâ versus Borrhapelioten remotâ Anno Epochæ Christianæ Dionysiacæ 1600, quem tamen duobus Annis deficere IOSEPHUS SCALIGER in renovato Opere de Emendatione temporum (uti prius unico) contendit, Ianuarij die 7° stylo renovato. Tu, si potes (uti forte potes, siquidem in similibus diligenter versatus) hanc litem dirime.