Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|TYCHO BRAHE AD MARTINUM BOCHAZIUM.

|S.

EXCELLENTISSIME et eruditissime Domine M. MARTINE BOCHAZI, amice honorande, ex literis tuis ultimo ad me datis non obscure percepi tuum in me studium et singularem benevolentiam, cum quod M. NICOLAUM, Conterraneum meum, tam humaniter nuper exceperis, atque negocia a CLAUDIO BILLEO consobrino in Gallijs meo nomine expedienda tuo quoque consilio promovere volueris, tum etiam quod exemplaria aliquot Carminum tibi concreditorum mihi ad mundum describi procures, in quibus recte coniectatus es, quod Epigramma quoddam TUTO pro TYCHO perperam haberet. Debet enim illud, uti apposite restituisti, sic ultimo claudi:

Ære RUDOLPHE tuo, TYCHO labore tuo.
Et si quæ alia eiuscemodi invenisti sphalmata scriptoris, bene feceris, si emendaveris. Quoniam vero beneficium unum alterum alliciat, et videam te nostratibus favere, præsertim si mea commendatione fulti te accesserint, non potui prætermittere, quin iuvenem Danum, qui ante triduum cum filio meo natu maiore (quem in Daniam pro auferendis isthic residuis instrumentis, et Lubecam primum, deinde Hamburgum, quod |et factum est, tranvehendis miseram) huc Witebergâ, ubi aliquandiu studuerat, comitatus est, [literis] hisce [ad] te pro[mo]verem, siquidem is se tibi insinuari exoptârit meque hoc nomine rogârit; intellexerat enim inter nos familiaritatem non vulgarem esse, meque tibi, uti par est, plurimum tribuere, quare non potui non ipsius desiderijs annuere. Ut vero paucis cognoscas, quis et qualis is sit, sic habe. Oriundus est ex ea parte Daniæ, quam Cimbricam alij vocant Chersonesum, nostrates Iutiam dicunt, in civitate isthic primaria Ripensi, quæ cathedralem habet ecclesiam et capitulum Canonicorum celebre atque opimum, ubi etiam parens illius, honesta alias familia natus, præcipuum gerit officium et Superintendentem agit, loco veterum Episcoporum, vir apprime eruditus et antiqua consuetudine mihi notus, qui M. PETRUS HEGELUNDUS appellatur. Filius autem hic, IOHANNES nomine, aliquamdiu in Academia Haffniensi diligentem literis operam navavit, posteaque Witebergæ studia liberalia non minori sedulitate continuavit, atque in ijs pro sua ætate egregium et laudabilem fecit profectum, estque insuper honestis et compositis moribus præditus, ut spes non dubia sit, eum ad præclaram aliquam frugem |Dei beneficio perventurum. Quocirca, mi optime BOCHAZI, ut tibi hunc iuvenem Danum |de meliori (uti aiunt) nota commendatum habeas, utque eius conatus iuves, ipsumque ad optima quæque tuo consilio promoveas, te etiam atque etiam rogatum habeo. Feceris sic mihi rem apprime gratam et pluribus nominibus me, tui alias amantissimum, devinxeris. Cuperet is aliquantisper Pragæ subsistere, ut inchoatam studiorum suorum telam in vestro Collegio pertexere queat, atque mores isthic hominum addiscere, sicque successive sibi viam sternere et commoditatem parare ulterius peregrinandi et forte Italiam perlustrandi. Da itaque operam, amantissime Domine BOCHAZI, ut isthic apud vos oportune, et si locus commodus esset, in vestro Collegio, ibi potius degat, ut non nimium de sua pecunia, quâ ad ulterius peregrinandum opus habet, illi consumendum sit, sed frugaliter, ita tamen, ut necessaria non desint, vivere ac studijs humanioribus simul vacare possit. Qua de re ille ipsemet suam plenius tibi expositurus sententiam, atque ego, ubi vobis, favente Numine, adfuero, quod statim atque Cæsarea Maiestas Pragam redierit, futurum spero, ulterius tecum tam de his quam alijs collocuturus sum. Interim effice, ut hanc nostram intercessionem apud te pondus habuisse, qua etiam de re nihil addubito, resciscam, et Exemplaria Carminum, quotquot transscripta habes, mitte, meque tui studiosissimum redamare perge.

Vale.