|SÆPIUS de te mihi percontanti, BRAHEE nobilissime, nihil certi potuit significari a gentili tuo, qui heic commoratur studiorum gratiâ. Nam sese intellexisse aiebat, fore ut in Galliam te penetrares, nisi res tuæ in aulâ Cæsareâ optatissimum sortirentur exitum. Nunc autem vehementer gaudeo, Uranien tuam repperisse locum speculationi commodissimum, idque beneficio munificentissimi Imperatoris RUDOLPHI II. TAUBMANNUS et BRASCHIUS, Poëtæ laureati, me submonuerant de quibusdam carminibus in Tychen tuam componendis, quæ nunc cum hisce litteris accipies, et cum reliquis amicorum lucubrationibus, si placuerint, coniunges. Antea quoque a DAVIDE CHYTRÆO v. cl. reddita mihi fuerant exempla nonnulla epistolarum inter te et cancellarium Danicum commutatarum, ex quibus statum (vel potius ruinam) rerum tuarum, cum etiamnum in patriâ degeres, plus satis intellexi. Ea CHYTRÆO remisi, ita illo volente.
De exemp|lari Astronomiæ instauratæ, in quo plurimæ coloribus depictæ machinæ visuntur, magnas tibi et ago et habeo gratias: ut et de fasciculo elegantissimorum carminum unâ coniunctorum, quæ sanê libenter legi: sed tamen vehementer indolui, rem eo pervenisse, ut sponte exilium susciperes: quod nihilominus tibi ex animi sententiâ successit, fruituro meliore commoditate quam ipsâ in patriâ. Nuper fui adsiduus in manuscriptis quibusdam codicibus, ut viderem, nunquid reperirem antiqui de lapide illo Philosophico, ad quem inveniendum tot labores hactenus frustra desudavere. Investigabo etiam, si forte quid ad nos |pervenerit a veteribus de rebus Astronomicis. Hoc enim te maximê expetere video. Fasciculo, quem TAUBMANNUS iussu tuo ad me transmiserat, epistola tua non fuit addita. Hanc unicam nuperrimê abs te exaratam a Dano quodam nobili accepi, cui vicissim hanc meam concredidi. Rectê fecisses, si Pragæ mihi quempiam nominasses, cui fasciculum committerem, tibi porro transmittendum. Amicus illic est mihi summus WENCESLAUS LAVINIUS ab OTTENFELDO, medicus excellentissimus, cum quo Lutetiæ familiarissimê vixi; |ubi tum simul erat illustris Baro CAROLUS a ZEROTINO Moravus; Norimbergæ autem est CÆSAR CALANDRINUS, vir ornatissimus, quem adhuc vivere arbitror. Hic litteris transmittendis operam nobis suam haudquaquam denegaturus erit.
Scripsi hæc festinabundus, cum Oda quæpiam ZEROTINO Baroni inscripta ad prelum adornanda esset.