|ILLUSTRIS ET GENEROSE VIR, DOMINE ET AMICE HONORANDISSIME.
QUOD Illris Dn° tua Nobilem et Eruditissimum Adolescentem FRANCISCUM TENGNAGLIUM et filium meum TYCHONEM non solum adeo comiter et benevole exceperit (neque enim Illris Dnis tuæ eximiam humanitatem sibi exhibitam huc reversi satis deprædicare poterant) sed et cultissimis suis literis sincera erga me |benevolentiâ refertissimis mihi rescribere non degravata sit, pro eo Illi Dni tuæ gratias ago quas possum maximas: si quâ in re mea opella illi unquam usui esse possit, quam lubentissime pro virili relaturus.
Quæ M. KEPLERUS (cuius ingenium et consuetudo mihi perplacent, ut dignum eum censeam, qui ametur et ad optima quæque promoveatur) oretenus ad me retulit, percepi. Et quantum ad primum attinet, de studioso illo hîc alendo et informando, actutum respondi, me non saltem in hoc, sed longe maioribus Illri Dni tuæ pro meo modulo gratificaturum: alterum satis prævidi confici non posse, prius quam expressum ab Aulâ Cæsareâ decretum in Cameram mitteretur; quod iam conscriptum esse intellexi. At ubi hæreat, me latet. Quia vero a dicto TENGNAGLIO cognovi, quod, cum ante quatriduum Brandeisium concessisset, ut cum Domino Capitaneo quædam meo nomine loqueretur, eumque illic non repertum Pragæ quæsivisset, Illrem quoque Dnnem tuam pauculis alloquutus sit, quodque consilium illud de KEPLERO atque illo alio, cum illud Illi Dni tuæ paucis exponeret, |eidem placuerit, deque eo ipsamet mecum ulterius loqui velit, dabo operam, ut quamprimum nonnulla, quæ pro Cæsareâ Mate, Domino nostro Clementissimo, elaboro, confecta fuerint (nam prius hinc abire vix ausim) assumpto mecum M. KEPLERO Pragam excurram, quo apud Illrem Dnnem tuam hac de re, prout ea suaserit, deliberemus et certi aliquid statuamus. Neque enim ipse KEPLERUS Illri Dnone tuâ inconsultâ quicquam concludere voluit. Quod et ego probo, siquidem absque eiusdem consensu et suasu nihil nobis faciendum censeam. Intellexi quidem quodammodo, nonnullas difficultates sese insinuare, quibus tamen (uti spero) ex Illris Dnis tuæ prudenti provisu facile occurremus, ijsque medelam adhibebimus. Quare omnia circa hoc negotium, donec cum Illri Dne tuâ præsentes de eo egerimus, differenda arbitramur.
Quæ de Mechanico illo Artifice ab Illri Dne tuâ accersendo antedictus TENGNAGLIUS pariter mihi exposuit, cognitu grata erant. Si eum Illris Dn° tua, ubi accesserit, ad me (uti constituit) amandârit, efficiam, ut in Instrumentis ad observationes ratas idoneo modo fabricandis componendisque instructior ad ipsam redeat. Excogitavi iam nuper quoddam ad varios usus minimo negocio conducens, quodque simul per longinqua itinera commodum sit portatu: idque eam præsertim ob causam, |quam TENGNAGLIUS noster Illri Dni tuæ secreto aperiet. Præbebit et hoc circuli Sextantem, et non saltem Altitudines et Siderum distantias etiam ultra sextam Cœli partem usque in Quadrantem, imo etiam eo ampliores, quoad intercapedines, solerter et satis subtiliter rimabitur, atque insuper longitudines ac latitudines Planetarum per totum Zodiacum minimo labore et absque tædiosâ sup|putatione; tum quoque ascensiones rectas et declinationes Stellarum non longe ab Æquatore utrinque dissitarum promet. Quin et, quod plus est, earundem a Meridiano Æquatorias distantias pro temporis momento inter observandum perquirendo et subinde examinando suppeditabit: ut de alijs quibusdam minoribus utilitatibus nihil addam. Ubi vero artifex ille advenerit, illi structuram eius proponam, et si confectioni absolvendæ idoneus (uti existimo) fuerit, cum Illri tuâ Dnne id, quicquid est, lubens communicabo, atque succinctum et multiplicem eius usum eidem reserabo. Plura nunc non addo, ne Illrem Dnem tuam nimium remorer. Si quæ hîc desiderantur, a TENGNAGLIO uberius, si vacârit, percipiet.