|S. P.
NUDIUS tertius, Nobilissime Domine TYCHO, Witebergâ ante octiduum profectus, Pelsenam veni, acturus senis mei patris caussam diuturnam atque difficilem, quam peracturum me etiam et felicius et citius ex eo speraram, quod apud Cæsaream Maiest. Illustriss. Princeps, Saxoniæ Administrator, Dominus meus Clementiss. pro me literis diligenter intercesserit. Sed uti solent lento gradu absolvi omnia, ita quoque ex his præludijs aliquantulum tardius negotium meum confecturum suspicor, præsertim cum aula distracta in|commoditates et moras plurimas inijciat, nihilominus urgeo, insto, ad tædium etiam et molestiam illorum, apud quos mihi sollicitandum negotium. Capio tamen et ex his remoris nonnullam voluptatem, cum a pluribus Cæsaris Consiliarijs non tantum benevole admittor, sed ultro etiam accersor. Ad quos, quæ inter te et me est amicitia, tam facilem mihi parat aditum, quamprimum enim tui mentionem facio, illico in singularem quendam blandorem ipsorum vultum mutari sentio; habesque tu certe plures, qui te hîc absentem venerantur, quam alij in os laudatores, aut adulatores potius. Atque inter alia unum istud saltem brevitatis caussâ habe.
Nuper cum Dominum GYPHANIUM I. C. celeberrimum et Imperij Aulicum Consiliarium antehâc mihi etiam notum compellarem, inter cætera colloquia tui quoque (quem tamen de facie nunquam vidit) honorificam fecit mentionem, mihi recitans, quid a Magnifico Domino CORRADUCIO Imperij |Procancellario ipsi non ita pridem memoratum: nimirum Cæsaream Maiestatem Dominum CORRADUCIUM ex Italicâ Legatione reversum interrogasse, num is Romæ et alibi istic aliquid de TYCHONIS BRAHEI in has oras adventu inaudierit; cui cum respondisset, omnino id se tam Romæ quam alibi percepisse, mox perrexisse Imperatorem, quid sibi et alijs de hac re videretur. Tum CORRADUCIUM libere respondisse: Est Vir TYCHO BRAHE, cui in Astronomicis disciplinis nec hoc neque priora secula aspexere parem, vixque posteriora habitura similem. Unde gratulari se, non tam sibi, qui ex ipsius Cæsareæ Maiest. mandato illum huc vocarit, sed longe potius Suæ Sacræ Cæsar. Maiest. de adepto hoc tanto Viro, cuius industria et laboribus vulgaria excedentibus et ipsa Cæsarea Maiestas apud omnes posteros Nominis sui decus et Famam auctura sit indelebili memoria; quibus dictis Cæsarem et ipsum annuisse, virumque hunc apprime sibi placere charumque addidisse. Hæc clarissimus ille GYPHANIUS maximo cum applausu mihi tum recitavit, suoque addito suffragio confirmavit, teque ipsius nomine plurimum salvere iussit, avide tuum expectans, ubi Pragæ conveneritis, alloquium. Sed plura, cum de his, tum de alijs, ubi V. D. convenerimus, quod propediem spero futurum, quandoquidem Cæsaream Maiestatem mox peracto Paschate Pragam cogitare constanter asseritur.