|S. P.
CLARISSIME et præstantissime Domine Doctor WOLFGANG FRANCI, Amice plurimi semper mihi faciende. Ex utrisque tuis literis, tam prioribus quam nuper per Dominum Doctorem IESSENIUM, communem nostrum Amicum, missis, intellexi de Transylvani illius negocio; quem instabilem esse et, dum hîc aderat, serio non egisse, iam præsenseram. Is forte meas ob id expetebat literas, ut eo facilius isthic ad illud, quod ambibat, officium promoveretur; sed bene est, quocunque tandem modo illi profuerim; apud me vero perinde ubicunque sit, utut effecerit, quod interea alium eius loco non obtinuerim, veluti alias non fuisset difficile.
Morbi Epidemici, qui graviter superiori Anno hanc Regionem infestârunt, iam, Dei benignitate, sopiti sunt. Cæsar tamen necdum Pragam reversus est, sed Pilsnæ adhuc moratur, brevi tamen, uti existimant, eo venturus. Scabies, de quâ loqueris, eorum, qui Theologiam et religionem Christianam profitentur, sævior est, et diutius durat; nam apud homines non est miseratio et relaxatio, quemadmodum apud Deum. Attamen quæ nonnulli moliuntur, ut suis indulgeant cupiditatibus, inscio Cæsare, pro maiori parte, fiunt, et spes est, successum non habitura, reluctantibus præcipuis quibusdam in hoc regno et libertatem avitam asserentibus; neque Cæsar tam improvidus erit, ut regnum, tam periculoso præsertim hoc tempore, irrequietari permittat.
Res meæ ita se habent, ut antea intellexisti: Deus inposterum eas conservet. Dominus Doctor IESSENIUS, quem Planetam vocas, a vestrâ Ecliptica (iuxta quam Luminaria deliquium pati solent) huc quidem per Australem |latitudinem in Bohemiam digressus, me tamen nondum invisit, nec scio an facturus sit; habet enim, instar Planetæ ‿ij quasdam deviationes et reflectiones, aliter quam ponderosiores Planetæ incedunt. Intellexi Patris eius caussam periclitari, quod satis mature is non accesserit, nec forte ob hyemem commodum erat. Relatum mihi est, te etiam erraticum futurum et alio concessurum; si ita habet, |indica; nam et ego sum unus ex ijs, qui tibi quamoptime cupiunt: optarem te semel hîc videre, prout aliquando futurum dixisti; sed multa cadunt inter ciatos supremaque labra. Vale et me tui esse amantem, ubicunque fueris, persuasum habe. Dabantur properanti calamo ex Arce Benatica sextiduo post Æquinoctium vernum Anni 1600, quem non saltem IOSEPHUS SCALIGER et MERCATOR in sua Cronologia, tum quoque BUTINGERUS atque SCULTETUS uno Anno, sed idem SCALIGER in novo opere de temporum emendatione duobus deficere probare conatur, ut sit nunc reverâ 1602. Rationes eius in dicto libro invenies. Iamque iterum et multoties vale.