Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|TYCHO BRAHE AD DAVIDEM CHYTRÆUM.

|S. P.

REVERENDE et Clarissime vir, Amice inprimis honorande. Literas tuas iuxta initia Novembris superioris Anni Rostochio ad me datas paulo post huius primordia per filium huc revertentem accepi, proque singulari tua, quam isthic affatim declaras, erga me affectione et benevolentiâ gratias habeo plurimas. Respondissem citius et quæ in mei gratiam annuis tuis Historijs inserere decrevisti paulo aliter formata misissem, nî mihi tuæ tardius quam existimabas fuissent redditæ; defectus etiam tabellariorum effecit, ut id prius exequi non licuerit. Remitto autem nunc chartam illam, iuxta quam ea, quæ de Cæsa Mate ob me huc vocatum et benignissime exceptum memorare constituisti, in quibusdam, uti vides, certis de caussis mutata consignavi, omnia tamen tuo arbitrio, an sic vel aliter scribi velis, relinquens; acceptumque mihi est, quod hoc officium in mei gratiam non detrectes, et spero id Cæsæ Mati placiturum. Quia vero relationi de hoc præterito Anno illa immisceri non poterant, haud incongruum duxerim ad huius 16 Centenarij, quem Iubilæum vocant, eadem applicare, sumptâ occasione, quod hoc anno Progymnasmata mea Instaurationis Astronomicæ et nonnulla alia Opera, in Daniâ prius inchoata, sub auspicijs Augustissimi Imperatoris RUDOLPHI Secundi, Domini nostri Clementissimi, eius præsidio et liberalitate fultus, in publicum ediderim; sic enim, Deo conatibus nostris aspirante, me effecturum spero.

|Habeo insuper gratias, quod ea, quæ isthic in Orbe Arctoo proximis temporibus gesta sunt, communicaveris. Inaudivi CAROLUM Ducem totâ Sueciâ iam potitum; utinam victoriâ illâ moderate uti vellet, nec nimis in eos, qui illi restiterunt, sævire, et Regni Senatoribus (inter quos est optimus ille ERICUS SPARRÆUS noster) parcere, ut pacatius et firmius eius sit in posterum Regimen, ne exitum infelicem sortiatur effera vindictæ cupiditas. Exemplum habet domesticum in ERICO fratre.

Quid in Dania Patria mea geratur, et an novas res isthic moliantur, qui fatis præsunt publicis, necdum mihi liquet. Optandum, ut pace hac, quâ multis iam Annis gaudent, diu frui possint, nec internis aut externis irrequietudinibus turbentur. Batavos pacis conditiones quascunque suspectas habere et renuere, accepi, adeo ut quidam apud eos Primarius nuper Hamburgum in hunc modum (prout eius formalia verba ad me relata sunt) perscripserit: Si concederetur Statibus Hol|landiæ in membrana, quæ æquaret magnitudine bovinum tergus, quascunque ipsimet vellent pacis conditiones, consignare, easdemque ratas se habituros addicerent adversarij, tamen pacificationem omnem aversaturos, cum toties sub tali prætextu delusi sint.

De Ungaricis rebus nihil hîc, relatu dignum, scitur; per hyemem transactam |parum a Cæsareanis effectum est. Dicitur Turca maiorem parare exercitum quam unquam antea. Cæsar noster vicissim, quantum potest, se contra ipsum armat, utut Imperij Principes pro maiore parte propter Hispanorum incursiones subsidia denegent et quædam alia agant. WAIUODA pro se recuperatam Transylvaniam feudi loco retinere laborat, cuius Legati admodum insolenter et tumultuarie nuper Pilsnæ se gesserunt, idque Imperator indigne ferens misit quendam ex suis, qui ea de re apud WAIUODAM conquereretur. Dicunt aliquot millia Gallicorum equitum et vicinarum Regionum adventare contra Turcas in gratiam Cæsaris belligeraturi. Quantam stragem ediderint superiori Anno Tartaricæ incursiones in superiori Ungaria et parte aliqua Moraviæ, existimo te iam antea percepisse. Deus tam eorum quam Turcarum furores et Tyrannidem reprimere atque a cervicibus Christianorum avertere dignetur. Ubi plura de rebus, quæ ibi atque in viciniâ gesta sunt, intellexero, te eorum reddere conscium non intermittam.

Cæsar adhuc Pilsnæ abest, ubi ultra semestre proxime elapsum mansit, ob luem Epidemicam, quæ gravissime antecedente anno totam Bohemiam et propinquas regiones infestavit, paulo post Pascha, uti existimant, Pragam rediturus. |Deus ipsius Matem nobis quam diutissime florentem atque incolumem conservet. Cui etiam Divino Numini te tuosque commendo. Vale et generum tuum Dominum Doctorem IOHANNEM FREDERUM, cui pro carminibus missis gratias habeo, ex me peramanter saluta; scripsissem ei, si otium suppetijsset.