Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|TYCHO BRAHE AD ANONYMUM

|S. P.

REVERENDE et Præstantissime Vir, Amice honorande, quas cum filio meo huc revertente mihi rescripsisti literas, circa huius labentis Anni initia accepi, et pro Amicâ atque candidâ congratulatione de conditionibus, quas Deus Opt. Max. apud hunc Augustissimum Imperatorem mihi et meis studijs prospexit, proque benevolo tuo voto, quo precaris, ut omnia inposterum feliciter stabiliantur et adaugeantur, maximas quas possum tibi habeo gratias. Elucet hinc sincerus ille tuus affectus, quo me diu multumque prosecutus es; invenies me pari perpetuo erga te tuosque animo. Et certe sic est, uti scribis, agnosco |Divini Numinis singularem providentiam et benignitatem, quâ me a difficultatibus, quibus in Patriâ obnoxius fui, Clementer ereptum in portu tranquilliore hîc locavit. Et sane non possum satis deprædicare huius optimi Imperatoris non saltem Cæsareum, sed et Paternum (si sic loqui liceret) erga me animum; qui vel inde perspicitur, quod licet ipsius Matas ob Epidemicos morbos, qui gravissime Bohemiam hoc antecedente Anno afflixerunt, Pragâ abfuerit, et in civitate Pilsna hinc miliaribus distante sese continuerit, durante adhuc infectione illâ, atque in hoc quoque loco, quem inhabitandum mihi concessit, totâque viciniâ sæviente, tamen proprio motu de me et meis sollicita fuerit, adeo ut aliquoties huc, quomodo valeremus, expiscatum miserit, simul Clementissime offerendo, si in quamcunque aliam ipsius Matis Arcem, ubi tutius degere foret, secedere vellem, id mihi licere, liberum etiam relinquendo, si Viennam Austriæ me conferre luberet, |ubi tempestive de commodâ habitatione cæterisque necessarijs mihi prospicere vellet. Atqui ego, actis humilime gratijs, me hîc potius in statione meâ mansurum et Divinæ protectioni ac voluntati omnia commissurum respondi. Agoque eidem Deo misericordi protectori toto pectore gratias, quod me totamque domum meam, in tantis periculis, quibus undique cingebamur, incolumes conservârit, oroque, ut inposterum suâ gratiâ nobis adesse dignetur.

Recte a te factum, quod Historiolam nostræ in Bohemiam migrationis, et eorum, quæ postea mihi hîc evenerunt, quam OLIGERO ROSÆKRANTZIO, communi amico, ob eam quæ nobis intercedit amicitiam intimam, ut de consanguinitate et affinitate nihil dicam, paulo luculentius retuleram, resignaveris atque perlegeris. Cumque inde statum mearum rerum sufficienter perceperis, in quo etiam Dei benignitate nunc persistit atque inposterum, eodem favente, plenius augeri poterit, non duco operæprecium quidpiam de eodem hîc repetere. Expecto brevi supellectilem meam et Instrumenta Magdæburgi relicta, tum quoque ea, quæ Hamburgi sunt, quæ per meos emissarios e Dania ante hyemem eo transferri curavi; scripsit enim Imperator ad utriusque Civitatis Magistratum, ut in sui gratiam illa omnia huc per Albim advehi faciant: cumque Magdæburgenses Senatores subterfugia quædam quærerent, ipsius Matas ad Capitulum eiusdem loci hoc nomine alias dedit literas, quod se lubentissime ipsius Cææ Matis voluntati obtemperaturum promisit; interea structuræ pro Instrumentis |hîc debito modo disponendis parantur.

Quod M. CHRISTIERNO LONGOMONTANO hortator fuisti, ut me accederet, idque ei persuasisti, pergratum mihi est; dabo operam, ut ipsum huius itineris non pœniteat, liberumque ei relinquam vel hîc apud me vel Pragæ esse, quam diu voluerit.

|De cœteris, quæ scribis, bene inter nos convenit, prout æquum et oportunum fuit. Audio apud vos esse Suecum quendam Astronomicis studijs addictum, nomine ........ qui etiam Observationibus Cœlestibus delectatur; si efficere poteris, ut is huc veniat, erit id mihi acceptum et ipsi non inutile; iuvabo eius conatus, quantum potero.

Audio Regnum Suecicum illud, continuis bellis et tumultuationibus iam diu conquassatum, in potestatem CAROLI Ducis venisse. Deus flectat eius cor, ut hac victoriâ et potentiâ moderate utatur, atque ijs, quos pro adversarijs habet, clementer parcat.

Nova, quæ ex his oris communicem, vix aliqua, quæ momentum habeant, in promptu sunt. Bellum Ungaricum magnâ vi continuatur et in futuram æstatem utrinque apparatum. Dicunt Turam longe maiori exercitu adfuturum quam unquam antea; noster Imperator, licet a Principibus Imperij maiori ex parte nullas speret suppetias, |quantacunque tamen poterit militari manu ei resistere eiusque vires et minas infringere, pro eo quem Deus largitus fuerit successu, constituit; ideoque equites et pedites varijs e locis conscribit, ut iusto exercitu tam atroci hosti obviare queat et suos defendere. Deus Opt. Max. omnia in bonum finem dirigat; cui etiam te tuosque commendo.

Vale.