Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|TYCHO BRAHE AD ANONYMUM

|S. P.

ATTULIT literas tuas, Nobilis et Eruditissime Vir, filius meus natu maior, in principio Ianuarij superioris huc rediens, ex quibus caussas diutini tui silentij et intermissionis literarum, ob absentiam in Livoniâ, cognovi, quare te eo libentius excusatum habeo, nihil interim de tuâ constantiâ et semel incepto erga me amore addubitans; invenies et me eundem TYCHONEM meique semper similem in te redamando. Utinam tu sedes Paternas, quas iure merito affectas, æque feliciter recuperare possis, et tranquillum invenire portum, atque mihi et meis studijs, Divinâ Clementiâ, hîc apud Augustissimum Imperatorem pro his primordijs benignissime provisum est, spero in posterum, eodem Numine favente, adhuc uberiora. Si qua in re apud Magnates hîc in Aula tibi aliquando usui esse potero, non deerit tui honorifica mentio secundum nostram in te propensionem. Filius tuus, ubi accesserit, erit mihi acceptus; optarem et te Patrem, si fieri posset, hîc semel videre.

|Occupatio Regni Suetici, quo CAROLUM nunc potiri audio, meâ quoque opinione maiores turbas dabit, modo SIGISMUNDO non defuerint vires. Non minor est virtus, quam quærere, parta tueri. Deus aliquando pacem Regionibus illis, diu tempestate bellorum et aliarum calamitatum conquassatis, largiatur. Ubi occasio huc mittendi tibi data fuerit, non intermittas, quæso, tam de publicis, quæ in istis oris geruntur, quam privatis tuis rebus, scribendi officium.

Vale.