|S. P.
CLARISSIME et Præstantissime Vir, Amice plurimi mihi semper faciende: Literæ tuæ, pari eruditione et benevolâ erga me affectione affatim certantes, quas circa initia Decembris superioris Anni ad me dedisti, paulo post huius labentis primordia mihi redditæ sunt, unâ cum ijs, quas communis noster Amicus, Dominus Doctor LUCAS BACKMESTERUS, per filium natu maiorem, quem in Daniam ablegaram pro auferendis residuis Instrumentis, huc redeuntem miserat. Fuerunt eæ mihi admodum gratæ, inprimis vero Oda illa ad Cæsam Matem, elegans sane et arguta, et quæ vel sola lauream te mereri testari poterit, pro quâ etiam ab ipsius Mate obtinendâ ego meo calculo tibi non sum defuturus, arrepta occasione idoneâ. Ipsius Matas per semestre Pragæ non fuit, sed in urbe Pilsna, 10 milliaribus inde remotâ, ob luem Epidemicam, quæ totam Bohemiam superiore Anno graviter afflixit, commorata est; interea paucissimis patuit ad ipsius Matem accessus; speramus eam brevi Pragam reversuram.
Gratissimum insuper mihi est, quod insolentem istum Scotulum redarguere eiusque inverecundam arrogantiam compescere non detrectes: dignum se reddidit, cui vaniloquum et in alios scurriliter mordax obtruderetur os. |Adfuit mihi Uraniburgi in mensa Dominus Doctor NICOLAUS KRAGIUS, Professor Haffniacus et Historicus Regius, cum DUNCANO tunc simul præsenti meas Hypotheses aperirem; et licet idem KRAGIUS non libenter omnia, quæ hac de re comperta habet, fateatur, quod Scotis, qui de ipso bene meriti sunt, contradicere nolit (nam Rex Scotiæ, cum ibi Legatum ageret, eum nobilitavit et insigni aureâ torque donavit) attamen in literis, quas pridie Nonarum Decembris Anni superioris ad me dedit, hæc verba suapte manu adscripsit: »DUNCANUS certe quicquid tandem privatim egerit, publice nunquam eam (loquitur de Hypothesi nostra) sibi arrogavit, qui ne per somnium quidem de eâ cogitavit, antequam ex te hanc tanquam mysterium cognosceret. Quod simul ac patefecisses, me|mini a te dictum, plus ei communicatum quam frater fratri edisserere fortean vellet. Atque reperi in paucis hisce diebus inter schedas meas chartam, quâ mihi petenti eam signâsti; sive ante DUNCANI adventum, sive quo tempore apud te ille incertus sum.« |Hæc ille nolens volens fatetur; quo Anno id fuerit, ex literis ipsius DUNCANI ad me, postquam Rostochium redierat, quibus Hypothesin illam meam sibi apprime placere scribit, eamque Ptolemaicæ et Coperniceæ præfert, quarum te exemplum habere existimo, facile colliges. Est mihi ipsius DUNCANI autographum ad manus, quod inficiari non potest, etiamsi in mille se verteret formas; et quantum subsidij habeat ex meis, de quibus tam frivole gloriatur, literis, vel lippis oculis loci peristasin consideranti discernere facillimum. Rem apprime gratam nec indecentem præstiteris, si quæ contra eum veritatis asserendæ caussâ meditatus es, compleveris, mihique, prius quam publicentur, transmiseris, ut si quæ præterea eo facientia ad manus habeam, annotem, tibique mox restituam.
Existimo te vidisse scurrile quoddam et supra modum calumnijs atque convitijs scatens, omninoque famosum scriptum cuiusdam efferi Dithmarsi, Ursi potius quam hominis (uti sese vocat) contra quod, si per otium, quæ restitutionis loco tibi in mentem venerint, consignare non degravatus fueris, quæ ego postea locupletabo, cum nihil sit in eo, quod non minimo negotio refelli queat, |etiam ubi invictis Geometriæ demonstrationibus triumphum agere præsumit, singulare mihi præstiteris officium, et maiori quam antea beneficio me tibi devinxeris, meque vicissim tui nominis atque honoris studiosum et gratum experiere. Ego contra tam rabiosum allatratorem quidpiam sub meo nomine, dilutionis loco, edere indecorum existimo, sed potius legibus istud contra Imperij constitutiones inverecundum facinus castigari suo tempore permittam. Hactenus rem omnem dissimulavi, partim propter aulam longe dissitam et pro maiori parte distractam, partim quod gravioribus occupationibus distinerer; sed quod differtur, non aufertur. Feceris OLIGERO nostro rem inprimis acceptam, si et hac in parte desiderijs nostris morem gesseris: dici etenim vix potest, quam moleste is tulerit, cum primum illi de putido illo libro innotuit; et fustibus ac plagis excipiendum authorem censuit, sed præstat legibus. Verum desino te serioribus occupatum talibus nugis remorari: extorsit ista mea erga te confidentia sincerusque et mutuus amor. De me vero vicissim tibi quidvis audacter pollicearis. Vale. Dabantur ex Arce Cæsareâ Benaticâ pridie Paschalis Anno 1600, qui Romæ habetur Iubilæus.
Quæ in Oda tua per se satis concinne elaborata paulo aliter legi malui, in subiuncta charta notavi, quod licet tuâ bonâ veniâ admitti posse mihi persuadeam, tamen indicandum duxi, quo conscius esses.