|S. P.
EXCELLENTISSIME et Eruditissime Domine Doctor VITE WINSHEMI, Amice honorande: Literæ Excellentiæ Tuæ humanissimæ et candidi erga me amoris refertissimæ bis vel ter, postquam in Bohemiam concessi, mihi redditæ sunt; pro quo constanti et sincero erga me affectu gratias habeo plurimas. Memini etiam me Tuæ Excæ aliquoties rescripsisse, eamque meas pariter accepisse spero. Quantum vero ad ultimas, quas Exa Tua per Civem illum Hamburgensem, quibus Rollenhagianæ adiunctæ erant, dederat, commodum accidit, quod cum Pragæ essem (ablegaturus TENGNAGLIUM nostrum, cum is quodam ex meis domesticis, Pilsnam in Aulam Cæsaris) eæ mihi reddererentur. Nam per emissarios meos negotium illud Civis, cuius caussam mihi commendâsti, Domino BARVITIO, summo Secretario, exponi iussi, eumque, ut petitioni eius non deesse velit, diligenter ex me rogavi: quod et factum est. Nam alter ille hisce diebus huc reversus (TENGNAGLIUS enim in suam Patriam inde profectus est, post aliquot septimanas huc, Deo volente, rediturus) retulit |Dominum BARVITIUM in se recepisse negotij illius promotionem, quamprimum Civis iste Pilsnam veniret et caussam illam sibi proponeret; quod tamen necdum factum erat, antequam domesticus ille meus inde discederet, qui per integrum mensem ibi substitit. Miror itaque, ubi interea Civis ille fuit, et an Pragæ remanserit, Cæsaris isthuc reditum expectaturus, ignoro. Semel enim tantummodo mecum Pragæ locutus est; postea hominem non vidi, quamvis volebam, ut denuo me accederet, quo plenius eius causæ circumstantias cognoscere possem; quas etiam ut FRANCISCO indicaret, iussi. Si in alijs longe maioribus Tuæ Exæ in his oris gratificari unquam potero, habebit me semper quam promptissimum et nostræ amicitiæ perpetuo memorem.
Quæ ad OLIGERUM ROSÆKRANTZIUM communem Amicum proferre volui, ignoro an acceperit, multo enim iam tempore nihil ad me literarum dedit. Faciat igitur T. E. me certiorem, quomodo vivat et valeat, utque subinde mihi scribat, ipsum admoneat.