Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|TYCHO BRAHE AD CHRISTIANUM SECUNDUM, ELECTOREM SAXONIÆ.

|ILLUSTRISSIME ET INCLYTE PRINCEPS, DOMINE CLEMENTISSIME.

CUM Illustrissima Celsitudo Vestra me, licet peregrinum et de facie ignotum, suas Ditiones, quas administrat, transeuntem, Clementissimo alloquio dignata sit, et torque aureâ cum suâ effigie donârit atque denuo Torgæ, dum in itinere essem Bohemico, ad se in Arcem invitârit, non possum non hanc Illustrissimæ Celsitudinis Vestræ erga me, nihil eiuscemodi promeritum, benignissimum favorem humilime agnoscere atque recolere. Cumque me imparem fatear ad quippiam, quod tanto Principi vicissim gratum sit, præstandum, id saltem submisse polliceri possum, me semper huius Clementissimæ erga me voluntatis et beneficentiæ, quam apud ipsam expertus sum, quoad vixero, |memorem futurum, atque apud alios deprædicaturum. Verum enimvero ne prorsus meo officiolo defuisse videar, licet, uti dictum, longe inferior sim, quam ut remunerationis loco pro benignissimis suis erga me meritis retribuere quid valeam, ne tamen omninô ingratus atque horum immemor videar, ex tenui penu, quæ pro meo modulo possum, depromo atque ad Illustrissimam Vestram Celsitudinem per Dominum Doctorem IESSENIUM, in inclyta Vestræ Celnis Academia Wittebergæ Professorem, meum, dum aliquamdiu isthic morarer, hospitem, me hîc in Bohemiâ proximis diebus invisentem, humilime mitto, nimirum de Inerrantium Stellarum accurata restitutione librum, plurimorum |Annorum studio et labore partum, atque unâ Globum Cœlestem, in quo Affixæ Stellæ iuxta hanc ipsam a nobis exantlatam verificationem operâ cuiusdam artificiosi Batavi in Insula prioris meæ habitationis Uraniburgica, Regni Daniæ, Patriæ nostræ, solerter et accurate, quantum hæc fert Mechanicæ Sphæræ magnitudo, repræsentatæ sunt. Oroque Illmam Vram Celnem debitâ submissione et reve|rentiâ, ut hæc munuscula ab homine Ill V Celnis observantissimo profecta non aspernari velit, sed Clementissimo animo suscipere atque me in posterum etiam sibi commendatum habere non dedignari. Pluribus illmam Vram Celnem, gravissimis |suarum Ditionum administrandarum curis occupatam, interpellare nolo, neque enim decere arbitror de privatis meis rebus ad Illmam Vram Celnem quippiam perscribere, quas tamen si Illma Vra Celdo aliquatenus cognoscere non degravatur, a prænominato Doctore IESSENIO percipiet, quantâ Clementiâ et benignitate Augustissimus et Potentissimus Imperator RUDOLPHUS, Dominus noster Clementissimus, me subiectissimum suum clientem hîc susceperit, et studia mea, quæ diu multumque molior, Astronomica, præ suspiciendâ et nunquam satis laudatâ ipsius Sacræ Cæsæ Matis erga omnes liberales Artes, inprimis vero Mathematicas, affectione et favore Clementissimo, fovere et promovere dignata est, rem hanc a summo, quod gerit in terris, officio non alienam neque se indignam censendo.

Deus opt. Max. Universi author, ipsius Cæsam Matem in totius Reipæ Christianæ et bonarum literarum tutelam atque propagationem quam diutissime nobis incolumem conservet, cui etiam æviterno Numini Divino Illmam Vestram Cnem unâ cum Illma coniuge et liberis inclytis toto pectore pariter commendo: in quo etiam ut Ia Co Va vivat, valeat et floreat diutissime, optime, prosperrime, ex animo precor.