Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||NOBILI ET CLARISSIMO ERUDITISSIMOQUE DOMINO IOHANNI IESSENIO A IESSEN, PHILOSOPHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI ET PROFESSORI VITEBERGENSI PUBLICO, AMICO SUO SINCERE DILECTO.

|S

GLOBUM, quem Illustrissimo Principi tuo destinâram, nunc ad te mitto, amantissime Domine IESSENI, ut tuam rectius redimam isthic fidem (si quid de eo iam ante accessum scripsisti) quam tu propriam apud me, in eo, quod te huc rediturum pollicitus es, licet iam id ignorare ais atque detrectas. Addidi librum de Fixarum restitutione viginti Annorum indefesso labore exantlata, eumque in membranam exaratum, tum pariter Electori Saxoniæ (cui Celsitudini inclyto unâ scripsi) meo nomine humilime a te adferri cupio, ut habeat eius Celsitudo Canonicam Stellarum expositionem in promptu, si forte aliquando maiorem globum confieri curare velit. Exoptarem autem hunc Abacum stelliferum, cuius similem priora secula (absit invidia dicto) vix viderunt, ipsius Celsitudo sibi soli reservare velit, nec alijs communicare, ne sint, qui nostra inventa sibi arrogent atque ijs abutantur, prout aliquoties mihi in alijs quibusdam contigit. Habes etiam hîc Mechanicæ Astronomiæ exemplar Magnifico Domino Cancellario Vestro ex me, præmissa officiosa salutatione, porrigendum. Subscripsi saltem nomen meum, tu titulum eius, quem non satis perspectum habeo, superius appone, et librum, si sic lubet, compingi effice, antequam illi exhibeas. Adiunxi insuper literas ad nobilissimum Virum, Dominum | GEORGIUM a WOLFRAMSDORF, Cubicularium eiusdem Principis, quas illi tradas velim. Habet præterea [DANIEL?] secum exemplar pro Illustri Domino Cancellario Bohemico, quod illi exhibere vellet, ubi convenienter ligatum fuerit. Sic satis superque obtines ea, quæ tibi redeunti committere in me recepi. Tuum est, si promissi memor esse velis, ea, quæ a Domino MECKERO explicanda tibi concredidi, ad me per literas ante abitum referre, et Procuratorem illum, de quo scis, huc ad me dirigere, |ita ut cum DANIELE revertente accedat. Tu vero, mi IESSENI, feliciter domum redi, atque quam optime vale.