S.
Annus iam agitur, nobiliss. et clariss. d. Tycho, cum ego Rostochij, et tu Wittenbergæ ad tempus subsisteres, nec ullam interea occasionem prætermitterem, quin et absentem te, quia præsentem non licuit, per literas adirem, per literas compellarem. Et postmodum quoque, cum ego aliorsum retraherer, et tu Wittenberga commigrares, non destiti tamen de te anquirere ac percunctari, dum in Germaniam tandem ipsam ascenderem et longam post moram intelligerem Pragam te advenisse atque ibidem aut circa eam ex cæsarea majestatis insigni liberalitate ac longis votis astronomiæ jam magnam partem per te restitutæ et porro restituendæ magnifice et feliciter operarj. Gaudeo idcirco tuo, gaudeo denique publico nomine; adhuc honos honestis artibus ac studijs durat. Tu modo in hac, quam ad immortalitatem tibi stravisti, via, gnaviter et indefesse, dis hominibusque faventibus, progredere. Nec deerunt, qui amplectantur, qui admirentur, quandiu tu modo dignum aliquid cœlo, dignum chartis elaboraveris.
Nepotes tui sub mea aliquandiu disciplina jam sunt, ultraque semestre Herbornæ Nassouiorum studijs incumbunt, quod ex adjuncta quoque epistola pro parte vjdebis. Et utinam aliquando illi patre, te patruo digni reperiantur. Certe quod ipsis inculcem exemplar extra te non quæro. De Dania nihil jamdudum accepimus. Ex patris tamen literis intellexi nuper, valde occupatum fuisse elapsa bruma in instruenda classe regem, et aliquot etiam centenos peritissimos naucleros ab ordinibus Hollandiæ petisse atque impetrasse. Quid ille moliatur, aut quid ipsum coquat, tempus dabit. Te autem, nobilissime Tycho, sæpe per literas compellare pro amicitja veteri et nepotum necessitudine debere nos fateor, et optem, ut de ratione mittendi ad te literas certiores redderemur. Comperires profecto officium nostrum neutiquam claudicaturum. Qui has perferre spopondit, aurifaber et pro parte chymicus est. Eo ego familiariter hic usus sum, quia Piscator aliquatenus affinis est. Et spero officium eius in hisce curandis futurum certius, quam ars fere solet illa, quam tractat.