Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||CLARISSIMO ET EXCELLENTISSIMO VIRO, DOMINO IACOBO MONAVIO, PATRITIO VRATISLAVIENSI, ILLUSTRIS DUCIS SILESIÆ CONSILIARIO DIGNISSIMO, AMICO SUO INPRIMIS HONORANDO.

|S. P.

QUAS circa Martij medietatem ad me dedisti literas, Excellentiss. Domine MONAVI, amice inprimis honorande, eas nuper accepi, cum autem non suppeteret certus tabellarius, responsionem hucusque distuli, quam etiam nunc accurtare cogor, siquidem plurimis alijs distrahar negotijs, nec tamen per internuntium hunc sponte sese offerentem occasionem datam negligere lubuit. De Typographo itaque vestro sic habe: Videtur is plus iusto poscere, cum Witebergæ vel Lipsiæ longe minori pretio mea excudi possint, ubi etiam id effici curabo, si propria mea typographia huc satis mature non advenerit.

Domino Doctori FISCHERO brevibus, prout hæc otij penuria exigit, rescripsi, ut gratum ipsius in me studium mihi esse cognoscat. Si literas illas SCULTETUS noster ad eum non direxerit, sed ad te pervenerint, ut illi per oportunitatem mittantur, provideas quæso.

Libros Witichianos me iam facilius obtenturum existimo, quam dum tenax et difficilis eius soror vixit. Non tamen omnes cuperem, sed solummodo eos, quos in apposita scheda ex relatione veteris mei domestici, M. CHRISTIERNI LONGOMONTANI, tibi noti, qui mecum nunc est, denotavi. Si tamen separatim inde nihil relicti pupilli tutores divendere voluerint, me de iusto omnium precio certiorem redde, aut, si fieri possit, solummodo |eorum, quos consignavi. Sin vero omnino renuerint inde quippiam distrahere, da saltem operam, ut tua interposita fide eos, quos maxime vellem, per pauculas septimanæ mutuo obtineam; restituam ad præfinitum tempus integre et inviolate.

Ad Dominum DANIELEM BUCRETIUM, quem memini me semel atque iterum olim in Insula nostra Uraniburgica invisisse, literas etiam dedi, de observationibus, si quæ supersunt, ab hæredibus illius, qui aliquando apud vos fuisse dicitur, Astronomi impetrandis, quas velim illi tradi, et responsum mature urgeri.

Cum ante paucos dies hîc mecum fuisset Generosus Baro CAROLUS de WARTEBERG, catalogum librorum totius Bibliothecæ optimæ recordationis Domini ANDREÆ DUDITHIJ mihi inspiciendum dedit, qui etiamnum penes me est, illi restituendus, cum instantibus diebus festis eum, prout ab eo rogatus promisi, in sua arce 7 mili|aribus hinc distante D. V. invisero. Optarem itaque, ut interea ab hæredibus, sive per te ipsum, sive alium aliquem, expiscari velis, an aliquos ex ijs, qui mihi maxime arriserunt, videndi copia concedi possit, et an separatim nonnullos venundare velint; vix enim emptorem pro universa Bibliotheca invenient. Si id, quod desidero, fieri posse, a te intellexero, mittam designationem eorum, quos potissimum expeterem, quod et nunc fecissem, nisi otij penuria omnium plenariam perlustrationem impedivisset.

Cæsar necdum Pilsna Pragam reversus est, neque certo constat, quam cito id fiet; speramus tamen statim a Pentecostes festo ipsius Maiestatem adventuram. Aderunt etiam tunc aliquot, uti aiunt, Germaniæ Principum Legati. De rebus Ungaricis nihil nobis hîc innotuit, quod non pariter ad vos relatum existimem.

Anglici et Danici Legati nunc Embdæ conveniunt, res magni momenti invicem tractaturi, de quibus si inter eos non convenerit, periculum est, ne dissensio illa bellum pariat, quod tamen Deus avertat, cui te tuaque omnia commendo, in quo etiam sanus vale et vive cum omnibus.