|S. P.
CLARISSIME et præstantissime vir, vetus illa inter nos, cum me in Insula prioris habitationis Uraniburgica, dum in iuventute peregrinareris, semel atque iterum invasisti, contracta notitia, cuius te adhuc memorem esse non dubito, efficit, ut eo liberius hoc tempore ad te scribam, præsertim cum aliquid inciderit, in quo tua opera mihi usui esse possit, quod et te mihi non denegaturum, singularis tua humanitas et erga me, prout a M. CHRISTIERNO LONGOMONTANO, qui ante biennium apud vos fuit, et nunc apud me est, intellexi, benevolum studium, alias etiam mihi perspectum, fidem facit. Est autem eiuscemodi.
Retulit mihi priori anno excellentiss. vir, Dominus D. HIERONIMUS TREUTLERUS, cum simul Pragæ essemus, Vratislavij aliquando fuisse Astronomiæ vel etiam Astrologiæ iudiciariæ impense addictum virum, quem observationes quasdam in motu Astrorum obtinuisse aiebat, quas etiamnum filius eius secum reservârit. Quare te per veterem nostram amicitiam rogatum cuperem, ut a filio illo vel alijs hæredibus mihi observationum illarum, quotquot adhuc in promptu sunt, copiam impetrare velis. Etsi enim vix credere queam, eas ad tantam præcisionem deductas esse, quantam ego in talibus requiro, et rei inquirendæ subtilitas per se postulat, cum idoneis organis proculdubio destitutus fuerit, tamen qualescunque tandem sunt, eas obtinere averem. Est aliquid prodire tenus, si non datur ultra. |Si itaque id, quicquid est observationum, ad mundum accurate descriptum, tua intercessione et diligentia consecutus fuero, officium, quovis alio, quantum per me licet, compensandum, mihi hac ratione præstiteris. Vale. Plura enim ob aliarum occupationum molem nunc non vacat. Salutat te supra|dictus M. CHRISTIERNUS officiose, et pro pristinis illi, cum apud vos esset, beneficijs, non saltem is, sed et ego, gratias agimus. Scripturus est ipsemet tibi, cum rectius vacârit.