Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||MAGNIFICO NOBILISSIMO ET AMPLISSIMO VIRO D. TYCHONI BRAHE, MATHEMATICORUM SECULI NOSTRI ET PRÆSERTIM APUD SACRATISSIMAM CÆSAREAM MAIESTATEM PRINCIPI, DOMINO ET AMICO SUMME OBSERVANDO. BENNATICÆ BOHEMORUM.

|MAGNIFICE Domine TYCHO, Vir præstantissime: Non vulgari lætitia fui affectus, quando mihi redditæ sunt literæ tuæ XVI Maij scriptæ, e quibus libentissime cognovi, meas, quas mense Martio scripseram, rectâ pervenisse in manus tuas. Eram enim de ijs nonnihil sollicitus, postquam missæ fuerant ad illum, quem Pragæ non invenerant.

Ad typographum nostrum quod attinet, facile poteram cogitare hoc ipsum, quod contigit: nimirum te pretio magis æquo posse alicubi locorum curare tua inprimenda, quam apud nos, ubi non sunt omnia sic expedita et in promptu. Boni tamen consules meum studium qualecunque gratificandi tuis postulatis et desiderijs: opto ex animo, ut in re alia possim tibi probare meum animum tibi deditissimum.

Ad Doctorem BUCRETIUM quod attinet: is te amanter, diligenter et officiose rogat, et pro missis literis humaniss. magnas agit gratias. Bene te iubeo sperare et de Wittichianis reliquijs et de chartis alterius illius, qui quondam apud nos vixit, Astronomi. Utroque loco hanc rem tanta et fide et diligentia et tam accurate et sedulo egit et adhuc agit, ut non dubitem nos habituros, quod optamus. Non voluit nunc respondere literis tuis, quod confidat se propediem reipsa votis tuis satisfacturum: modo parvam moram |æquo feras animo, quod ut facias, magnopere te rogatum volo.

Domino Doctori FISCHERO, Viro certe opt. et doctissimo, gratissimæ fuerunt literæ tuæ, daturo modis omnibus operam, ut suam tibi fidem et diligentiam omni, quod a se præstare poterit, officio probet. Nec te spero unquam pœnitebit tuæ in ipsum benevolentiæ.

De Bibliotheca Duditiana, quæ mihi est notissima, velim mihi credas. Eam nunc velut inter cœlum et terram pendere, postquam ab hæredibus DUDITIJ non possidetur, sed alteri cuidam pro certa pe|cuniæ summa non tam vendita est quam oppignorata. Iacet nunc misera apud nos in domo quadam, et non aliter iacet (vidi enim aliquoties) quam solent apud nobiles iacere acervi frumentorum: neque in illam plenum ius habet Emtor neque etiam venditor. Res plane intricata est, et metuo, ne libri isti magnum aliquod et irreparabile damnum accipiant.

Dictum mihi est nuper ab amico quodam, instrumenta tua Mathematica non levi iactura fuisse per vim ventorum et tempestatum in arce istac tua affecta. Si ita est, admodum tibi condoleo. Dubito tamen, an sit, cum tu nullam eius rei mentionem facias.

Magnificus huius urbis et Ducatus Capitaneus, Dn. ABRAHAMUS IENGTIUS, olim summi nostri WITICHIJ, dum viveret, patronus, tui amantiss. et studiosissimus, magnopere te salutat. Cogitat paulo post ad |thermas Boiemicas proficisci, et plane constituit in illo itinere te convenire, ut te videat coram, quem dudum est unice miratus. Dixit ei nuper Doctor IESSENIUS de quodam libro tuo recens edito, quem obtuleris Cæsari. Eum ipse unice videre gestit, et iam semel et iterum an viderim ex me quæsivit. Epistolarum tuarum volumen, quod ex dono liberalitatis tuæ habeo, apud me primus vidit, et per aliquot dies secum habuit.

Si quid ad me scribere aut mittere voles, scias rectissime ad me perventurum, quicquid Pragam per certos homines miseris ad Dn. IOANNEM MYLLNERUM, Sacræ Cæsæ Matis Consiliarium et Regni Boem. Secretarium supremum, Compatrem meum cariss. et omni fide observandum. Apud illum enim vivit IOANNES PALUDIUS, Principis mei Consiliarius Pragæ habitans et negotia Cels. suæ in aula illa curans. Is et diligenter et libenter curabit, quicquid ad me pertinens acceperit. Bene et feliciter vale, Vir præstantissime, et me, quem semel amare cœpisti, perpetuo amare perge: sic te vicissim curet ametque Deus.

T. Μ. P.
observantiss. et amantiss.
IAC. MONAW.