ELAPSÆ sunt septimanæ, ni fallor, sex, ex quo in arce Cæsarea Bennaticha, ubi nunc sedes est habitationis meæ, Illustris Dominationis tuæ literas acceperim VI Eid. Martias Lugduni Batavorum scriptas, easque non saltem eruditionis eximiæ, quâ præpolles, sed et humanitatis et benevolentiæ erga me (pro quibus etiam officiosissime gratias habeo) refertissimas. Cum vero nuper a Scra Cæsa Mate, Domino nostro Clementissimo, postquam Pilsena, ubi per tres anni quadrantes ob pestem abfuit, in arcem consuetæ residentiæ huc nuper redijt, evocatus sum, siquidem ipsius Matas de quibusdam ad studia quæ tracto pertinentibus clementissime mecum loqui dignabatur (prout semel atque iterum affatim factum est) accidit, quod ante biduum Nobilis et eruditus hic Adolescens NICOLAUS SUCKERBACK de Myssen noviter ex Italia veniens me in aula inter alios ambulantem, Barone quodam indicante, agnosceret et compellaret, seque a Batavia oriundum, atque eo brevi cogitare indicaret, rogans, an quidpiam literarum ad amicos et isthic notos mittere vellem, cumque præ cæteris, an ad te meas dirigere possit, ab eo percontarer, id officij in se recepit. Existimavi autem eum tamdiu hîc mansurum, donec allatis tuis ultimis (de quibus dixi) literis e Bennaticha, ijs secundum singula earundem contenta, quatenus in hac urbe strepitus et interpellationes aulicæ ferunt, respondere possem; at is hodie me in hospitio quærens se circa meridiem hinc abiturum in ijs hominibus significavit, quare ne plane mearum vacuus ad vos rediret, has ieiunas et breviusculas, potius quam nullas ad te exarandas duxi. Quoniam vero literæ tuæ ad manus non sunt, nonnulla saltem, quæ ex ijs recordor, attingam.
Conceptiones tuas de æquinoctijs et motu octavæ Sphæræ aliter salvando, quas promittis, avide exspecto. Stellam Polarem ante plurima secula, quemadmodum reliqua omnia octavæ Sphæræ (uti vocant) affixa sidera in eodem cœli loco hærere, facile tibi concessero, modo declinationem et ascensionem rectam, tum quoque longitudinem et nonnihil etiam latitudinem, tam in hac quam in alijs alteratas fatearis. Quod autem id ipsum evenerit, non tam octavæ Sphæræ promotione quam æquinoctiorum anticipatione, prout magnus ille COPERNICUS pariter animadvertisse videtur, etiam tibi astipulor. Sed in hoc cardo negotij vertitur, quomodo anticipatio illa intelligenda et exsequenda |sit. Per motum axis terreni, prout speculatus est COPERNICUS, reciprocum et liberatum |annuæque restitutioni non plane coincidentem, id evenire frustranea, imo prorsus absurda est assumtio nec apparentijs vel hoc seculo, nedum cæteris omnibus satisfacit. Ego ipsum Solem hanc varietatem efficere statuo, dum aliam atque aliam diversis seculis designat Eclipticam, aliasque eiusdem cum Æquatore intersectiones retrorsum et quidem non admodum æqualiter inducit, prout suo loco latius Deo volente ostensurus sum. Nam et infimam Lunam non multum dissimili ratione suam orbitam singulis mensibus variare depræhendi, ita ut non saltem latitudo eius maxima ad tertiam gradus partem (quanta etiam omnino in Eclipticæ obliquitate hactenus comperta est differentia) mutetur, sed et nodi et intersectiones cum Ecliptica, licet antrorsum motu æquali, reciproce tamen et inæquali ratione id fieri satisque notabili discrimine, quod grad. 1¾ attingere queat, cognovi, prout lunaris curriculi restitutio propediem, favente Numine, in Progymnasmatis nostris publicanda plenius patefaciet. Si tibi aliqua ratio a nostra forte diversa innotuit, et ex historijs antiquissimis ratisque observationibus comperta est, quâ hæc commode explicari queant, vellem eam mecum communicari. Interim ut dicam id quod res est, assequi non possum, id quod tam in his literis, quam alibi innuisti: Polum nimirum mundi alium esse a Polo æquinoctialis et lineas meridianas moveri. Videtur id enim minus convenire, nisi forte tuam sententiam, quæ paulo obscurior est, necdum percipiam, quare hac de re uberius a te instrui cupio.
Pro MANILIO in integrum a te restituto mihique transmisso plurimas habeo gratias. Perlustravi eundem successivis horis, prout otium tulit, mihique tua industria et perspicacitas in hoc authore a mendis vindicando et expoliendo, quæ etiam in plurimis alijs satis explorata est, summopere placuit.
Plura scriberem, si literæ tuæ in promptu essent, ulteriorem procul dubio materiam suppeditaturæ, modo etiam id ferret huius loci irrequietudo, et is, qui hasce allaturus est, abitum adeo festinanter non acceleraret; quare hæc subito effusa Illustris Dominatio tua boni consulat, meque favore suo prosequi pergat, ac per internuncij oportunitatem suis cultissimis literis invisere |non intermittat, quæso.