Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||NOBILISSIMO VIRO, TAM GENERIS QUAM ERUDITIONIS CLARITATE PRÆEMINENTE, DOMINO OLIGERO ROSÆKRANTZIO DE ROSENHOLM, AMICO, AFFINI ET CONSANGVINEO LONGE CHARISSIMO.

|S. P.

EXOPTATISSIMAS tuas diuque desideratas, Amantissime OLIGERE, iam tandem accepi literas, quibus ab initio tarditatem in rescribendo excusas, idque ijs rationibus, quæ apud me, alias de te candide sentientem, facile locum inveniunt. Postea de rerum mearum conditione, quam Divina Clementia hîc apud Augustissimum |Imperatorem RUDOLPHUM Secundum mihi indulsit, et qualiter ea, ad alios a te relata, ijs placuerit, tibi vero et intimis amicis inprimis auditu iucundissima fuerit, multa commemoras, quæ sincerum tuum erga me affectum, de quo etiam antea nunquam dubitavi, affatim testantur, pro quo constanti erga me amore gratias tibi, e pectore tui vicissim studiosissimo profectas, ago quam possum maximas. Res meæ adhuc in eodem statu sunt, quo versabantur, cum ultimas tibi scriberem ; neque enim ob absentiam Cæsaris, qui etiamnum Pilsenæ, urbe 15 milliaribus hinc remota, commoratur, quidpiam, quod momentum haberet, incrementi interea sumere poterant, quod tamen in posterum futurum spero. Nam Cæsarea Maiestas de clementissimo erga me favore, quod Deo acceptum fero, nihil remittit, sed indies eundem adauget; optime etiam mihi cupiunt ditionis huius Primates quique, adeo ut in Regni indigenam, quo omnibus eorum gaudeam Privilegijs, me adoptaturos, sponte obtulerint. Sed de his nunc plura non addo, suo forte tempore uberius eiuscemodi indicaturus.

Discessit heri primum a me FRIDERICUS ROSENKRANTZIUS, tuus Patruelis, meusque consangvineus, qui ante mensem huc venit; doleo animitus, et quis non doleret optimi illius iuvenis viri infelicis|simum casum, atque inconstantissimæ fortunæ minus exspectatam calamitatem? Ego non saltem, quod a te mihi tam accurate commendaretur (licet et hoc plurimum semper apud me ponderis habere debeat) sed quoque ob sangvinis, quod nobis intercedit, vinculum, quantum in me erat, et prout ipsemet voluit, eius adversitatibus, si plane ijs mederi non possem, lenimentum saltem addere diligenter laboravi; quod ut promptius exequerer, author illi fui, ut Pilsenam, in aulam Cæsaris, se conferret, dedique cum eo literas ad Amplissimum Imperij Procancellarium Illustrem et Magnificum Dominum CORRADUCIUM, quibus eum rogabam, ut intercessorias a Cæsarea Maiestate ad Serenissimum Archiducem MATTHIAM Fratrem, qui belli Ungarici Summæ nunc præest, huic ROSENKRANTZIO impetrare vellet, quod et expectatione nostra citius obtentum est, ipsemet Domino CORRADUCIO (qui mihi plurimum favet, et quidvis in mei gratiam expedire non detrectat) negotium hoc disponente et promovente; addidit et ipsemet sponte sua privatim alias ad generosum quendam Baronem in Aula Archiducis sibi familiariter notum literas, non parum quoque FRIDERICO profuturas; quin et ego, ut meum etiam qualemcunque adiungerem calculum, ipsi Serenissimo Archiduci humilime scripsi, et Consangvinei nostri desideria apud ipsius Celsitnem pro meo modulo adiuvare non intentatum reliqui, insinuando pauculis eius in Patria infortunium; sic enim non saltem mihi, sed et FRIDERICO consultum videbatur, quo præveniremus |alios, qui sugillando malum sforte odio|sius exasperarent, et sic rem magis suspectam redderent. Misi simul ipsius Celini duos libros ex meis, similes per omnia ijs, qui Regi vestro oblati sunt; et unâ globum quendam, ex nostra stellarum verificatione, affabre Alchmariæ in Batavia elaboratum, ut his Munusculis Principis clementem benevolentiam, qua FRIDERICI nostri votis eo lubentius annueret, promptius captare liceret. Harum vero omnium, de quibus iam dixi, literarum exempla, et simul ipsius FRIDERICI relationem, quam huc Pilsena reversus sua manu consignavit, pariterque eiusdem ad te Epistolam hîc apposui, ut ex ijs lectis promptius rei peractæ circumstantias haurire queas. Concipio autem non dubiam spem, FRIDERICUM nostrum hisce fultum medijs, propositum suum apud Inclytum Archiducem satis feliciter peracturum, præsertim quoad externa illa et Politica desideria, quæ in suo relinquo favore; trahit sua quemque voluptas, interdum necessitas urget ea acceptare, quæ alias minus curanda forent. Sed unus adhuc intrinsecus latet scrupulus, qui non minimum habet momenti, et cætera omnia remorari, vel etiam irrita reddere, aut prorsus præscindere, et a tot huius miseræ vitæ adversitatibus atque molestijs eum plane vindicare possit. Laborat enim, et quidem gravius, quam ipsemet persentiscere videtur, pulmonis non leviter vitiati affectibus, adeo ut Asthmaticus evadat, paulatimque Phthisi contabescat, nisi, Dei gratia, mature idoneis medicamentis (quæ tantis malis |præsenter succurrentia non facile inveniuntur) valetudinem recuperârit, ad quam adipiscendam ea vitæ ratio, ea regionis et victus conditio, quam ille nunc affectat, obstare potius quam conducere, metuendum est. Verum et hac in parte non saltem eum præmonui, sed et consilio atque medicamentorum auxilio, quatenus nunc in promptu habui, ipsi præsto fui, rationemque præscripsi, quomodo in posterum plura paranda sint, quæ huic, cui obnoxius est, valetudinis incommodo, mea sententia, quantum Deus dederit, succurrant; sicque eum Viennam heri, uti dixi, tendentem, fausta quæque illi precatus, dimisi, adiuncto ipsi quodam Magistro, qui IOHANNES KEPLERUS appellatur, Mathematum egregie perito, qui per anni trientem, e Styria adveniens, hîc mecum fuit, et compositis isthic rebus suis reverti constituit. Is siquidem, cum Viennam in reditu transire debeat, et hominum ac viarum in hoc itinere gnarus sit, FRIDERICO utilis comes esse poterit. Cæterum quemadmodum Epistolam tuam ex re grata et placente circa rerum nostrarum in melius, divina ope, mutationem, non sine gaudibundo applausu inchoasti, et postea in medio tristia et turbulenta quædam minusque arridentia de calamitate communis nostri sangvine iuncti interposuisti, sic tandem in fine Catastrophen lætam et apprime auditu iucundam superinducis, ut comediam quandam repræsentare videaris. Nam quod postremo refers (ut priora, de quibus |nunc satis dictum arbitror, relinquam) de |charissima tua SOPHIA, mea nepte, Deum ipsam fructu uteri benedixisse, et tunc partui vicinam fuisse, quam etiam feliciter enixam FRIDERICUS retulit, hæc inquam me magna voluptate affecerunt, et auditu gratissima fuere. Deus Opt. Max. hanc, quam vobis dedit, filiolam sospitem conservare et a periculis tueri, ut, ætate accrescens, utrique Parenti gaudio sit, pro sua bonitate dignetur. Cui etiam æviterno et triuno Numini te tuamque coniugem, unâque sobolem fœmellam, toto pectore commendatum habeo.

Vale.
Tuus TYCHO BRAHE,
manu propria.