Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||MAGNIFICO ET PRÆSTANTISSIMO GENEROSISSIMOQUE VIRO DOMINO TYCHONI BRAHE, ASTRONOMO PRINCIPI, MATHEMATICO CÆSAREO, DOMINO ET PATRONO COLENDO.
PRAGÆIN BEHMEN.
|MAGNIFICE ET ILLUSTRIS DOMINE, PATRONE COLENDE.
S.

QUAM iamdudum mihi dari exoptavi occasionem literis tuis per MULÆUM in Daniam commeantem mihi traditis respondendi, ea iam tandem subito se aperit, neque tamen satis exoptata, cum Dresdam usque saltem se extendat, unde tamen ad te perlatum iri omnia spero. Est autem ita, ut scribis: neque enim mihi ingrata aut odiosa censura tua est, hominis doctissimi et præstantissimi, præsertim in ijs, quæ ad te ipsum spectant. De carmine elegiaco loquor: in quo quædam tum in concinnitate, tum in expositione te desiderare scribis. Scripsi hoc ad te, et fassus sum, cum mitterem: non eum laborem aut limam accessisse, quæ cæteris meis fere solet. Scis enim ardorem illum Poëticum temporum intervallis minus aut magis incendi: et interdum ita lenti sumus, ut iaceant omnia. Placet itaque mihi, ut premas, donec correctum fuerit: quod quidem a te si factum fuerit, gratiam habebo: nam laus, ea certe, quam scriptor sibi vendicat, mea erit, labor tuus. Ne tamen ingenij me iacturam fecisse existumes, plane mihi persuadeo, metu isto te eximet Carmen Epicum de VARADINO: quod* ad te circa idem tempus fere, quo tuæ datæ sunt, etiam tum traditum tibi esse oportuisset, misi per quendam ALBERTUM HOVI, hominem militarem, Domino illustri MELCHIORI RHEDERO addictum eique a me commendatum. Cui ut tu quoque me commendares et illud carmen, quod in honorem eius composui ipsique inscripsi, ijsdem literis |a te contendi: neque minus iam contendo, si aut literæ illæ tibi non redditæ essent, aut tu petitioni meæ, quod secus esse puto, hactenus non satisfecisses. Quod secus hoc esse putem, inde fit, quod ipse RHEDERUS literis humanissimis benevolentiam suam mihi ostenderit et gratitudinis ac remunerationis spem fecerit. Constitit mihi certe illud carmen non exiguo labore et animi intentione, quam auxit Historiæ exprimendæ cum veritate et tamen cum decoro Poëtico difficultas: quorum primam dum quidam Poëta Silesius secutus est, alterum ita neglexit in eadem historia reddendâ, ut nihil ineptius fieri possit. Scribit idem RHEDERUS se ex consilio doctissimorum quorundam virorum, inter quos te|quoque esse existimo, Gorlitzium recudendum misisse illud meum carmen. MELISSUS quin iam tandem tibi satisfecerit, plane mihi persuadeo: dicerem hominem plane a se discessisse, nisi fecerit.

De scripto aliquo Cæsareæ Maiestati dedicando, quod consilium tuum mihi impertis, pro eo atque volebam, est quod multum tibi debeam. Habeo quidem confectum Philosophiæ Panegyricum, quo omnia ea tribus prolixis satis orationibus complexus sum, quæ de Philosophia mihi videntur posse honorifice dici: sed eum neque iam mecum habeo, neque hactenus quisquam, quos quidem tentavi, Bibliopolarum in eum excudendum sumptus voluit conferre (ita enim agitur cum scriptis elegantibus, dum florent et leguntur inelegantia) nisi ipse conferam. Quod si Poëmata mea mihi remittantur a |MELISSO, qui mihi in editione procurandâ minime satisfacit, cum forte posset (nolo dicere plura: hoc ipsum, quod dixi, tecum sit) quæ ante tribus dedicavi, nescio, an rectius facerem, si mutato consilio soli Imperatori dedicarem, plusque forte inde præmij te et alijs commendantibus reportarem. Distribui autem nunc quidem in tres partes, quarum primam partem quinque Elegiarum libros continentem inscripsi Regi Scotiæ ante iam in me munifico, alteram Epicorum quatuor libros et Lyricorum unum continentem, ULRICO Principi Megapolitaniæ, tertiam tres Epigrammatum et unum Sylvarum librum complexam WILHELMO Curlandiæ Duci. Utinam vero tam felix sim, ut aliquando lucem videant, quam illis hactenus invideri equidem nonnihil doleo. Sed præ his duabus vijs illa mihi inprimis arrideret: si materia aliqua mihi offerretur, qua Imperatoris ipsius aut maiorum eius laudes prædicarem, idque carmen hîc in Academia publice decantarem, simile futurum Rhederiano illi. Illam vero viam et materiem præ alijs amplecterer, quod existimarem eâ ratione me æque magnam gratiam a Cæsarea Maiestate initurum quam magni operis dedicatione. Ignosces mihi, vir magnifice, |quod hæc tam libere apud te loquar, quod eo facio, ut eo rectius mihi consulere possis, quoniam id libenter facis, et ea re undique gratiam colligis omnium. Si igitur potes, aut talem materiam mihi suppedita, aut de reliquis, quid videatur, scribe, aut certe aliud consilium suggere. Omnia enim mea tibi lubens committo.

Eram finem facturus etiam dudum debuissem: sed tristis adhuc clausula supererat de obitu CHYTRÆI. Quem hîc non laudo aut deploro: feci utrumque tum in Epigrammatis istis, tum in Programmate, cuius et ipse, volente ita Senatu Academiæ, autor sum; quorum utrunque ad te mitto. Tu certe amicum non vulgarem et ingenuum studiorum tuorum et ingenij excellentissimi æstimatorem et præconem amisisti: ego patrem et patronum singularem (ita enim me semper habuit ut filium) nos omnes præceptorem communem. O tristem nuncium, quem tibi |allaturus sum! Sed nolo te conturbare, et iam tabellarius astans inclamat aurem et concludere iubet. Bene igitur et diutissime vale, vir præstantissime, et diu vive non solum tuis, sed et BRASCHIO, quamvis et ille inter tuos est.

T. Magnif. et Generos.
reverenter colens
BRASCHIUS.