|CUM præteritis diebus, vir nobilissime atque Mathematicorum omnium facile princeps, Augusta transirem, ipse consignavi Theatrum tuum Mechanicum Generoso viro, D. PHILIPPO EDUARDO FUGGERO. Egit ille tum gratias ingentes, et pollicitus est, se tibi in scriptis quoque gratias acturum. Hac ipsa die domum reversus reperi litteras tuas die 28. Augusti stylo novo Pragæ exaratas, quibus inter alia desideras quantocitius ea tibi transmitti, quæ M. IOANNES KEPLERUS de hypothesibus tuis antehac ad me scripserit. Est is sane Mathematicus insignis, mihique tam eo nomine, quam et ob candorem suum perquam acceptus: quare nollem eum quavis ratione vel occasione offendere. Sed cum scribas fato iam functum illum, qui sibi hypotheses illas arrogaverat, et non modo pro re nata, verum etiam pro benevolentia tua, qua me complecteris, plane mihi persuasum sit, hanc communicationem amico meo D. KEPLERO non fore ingratam, idcirco morem gerere tibi statui. Scripsit autem is 30. die Maij anno proxime elapso 1599 hæc verba:
»FateturURSUS, se hypotheses illas suas non a seipso habere nisi, quatenus aliquid differt a TYCHONE. Contendit vicissim TYCHO, quas profiteatur hypotheses (qua parte discrepant a Copernicanis) eas se suo Marte invenisse nec aliquid simile uspiam vidisse. Contra |URSUS, et suas et TYCHONIS deductas esse APOLLONIJ PERGÆI iam pridem circa tempora CHRISTI publicatis hypothesibus. Huius sui pronunciati caussam reddit loca aliqua COPERNICI, in quibus partim ipsa hypothesis TYCHONIS expresse ponatur ab ipso COPERNICO|partim vero APOLLONIO PERGÆO ascribatur. Atqui nihil minus ijs locis COPERNICUS dicit quam hoc ipsum quod vult URSUS. Neque enim TYCHONIS hypothesin exprimit (fallitur ex allusione URSUS) nec eam APOLLONIO PERGÆO ascribit. Cum ergo fateatur URSUS 1. se hausisse suam hypothesin aliunde, 2. invenisse expressam in COPERNICO et attributam PERGÆO, 3. eandemque esse quam habet TYCHO: fatetur ergo se descripsisse illam ab aliquo, qui idem dicit quod TYCHO.
Notetur hoc, quod qui suas URSO monstrarit hypotheses (dempto exiguo quod mutatu facile est) is eadem plane ὑποτιθεῖ cum TYCHONE. Quis autem is est? URSUS dicit, COPERNICUM illum esse, et in eo PERGÆUM prætereaque neminem. Nemo itaque est Author Ursinarum præter aut PERGÆUM, in COPERNICO, aut TYCHONEM. At ego dico, PERGÆUM non esse Authorem Ursinarum, nec COPERNICUM. Ergo solus TYCHO prætereaque nemo fuit URSO commonstrator ad suas hypotheses. Firmamentum caussæ in eo est, ut genuinum sensum COPERNICI habeamus. Cætera confessione sua concinnavitURSUSipse. Ergo lib. 3. cap. 25. Revolutionum, ubi Tychonias URSUS a COPERNICO putat exprimi, largitur quidem COPERNICUS aliquos ex motibus, quos ipse Terræ tribuit, Soli transcribi posse: sed non id largitur de motu annuo, nec de motibus 5 Planetarum capitalibus ibi agit: nec id fert argumentum libri, quod versatur in explicatione solius motus Solaris (sive terrestris) sine respectu motuum cæterarum stellarum. Ad evidentiam rei describam duo schemata mentem COPERNICI explicantia:
|
|In priore schemate A centrum et mundi et corporis Solaris. B centrum Epicycli, quod salvat eccentricum (COPERNICUS ex epicyclis et magno orbe facit eccentricum, idem esse ipse ait). Et B illud æqualiter per anni spacium circa A circumit. C centrum Epicyclij quod mutationem præstat eccentricitatis. Illud C itidem annuo motu circumit circa B, in partem contrariam. D Terra esi, quæ intra annos 3434 circa C circumagitur.
In altero schemate F est centrum mundi et motus Terræ H, quæ annuo motu adhuc æqualiter circumit. E est centrum corporis Solaris, quod circumit circa G centrum in annis 3434. G est centrum epicycli, qui Solem E fert, præstans apogæo Solis progressum, nam in annis 17188 secundum COPERNICUM et Prutenicas circa F circumit, sub fixis. Itaque movebitur quidem loco suo Sol duobus motibus, sed tardissime, nec multum. Sunt enim circelli valde angusti ad comparationem eius circuli, in quo, in utroque schemate, Terra currit. At URSUS, seu inscitia, seu stultitia (qui hæc neminem intellecturum speravit) putat COPERNICUM de tali motu Solis loqui, qui |sit similis motui Terræ annuo Copernicano: quique aliquid in parallaxibus 5 Planetarum inferat. Nam hi duo, soli secundo loco concessi a COPERNICO, in consideratione cæterorum Planetarum negliguntur, sive Terræ sive Soli attribuantur: quamvis postulante id demonstratione exiguum aliquid inferant, quod videtur sentire in observationibus TYCHO. Hæc de primo loco.
In reliquis locis ex COPERNICO allegatis lib. 5. c. 3, 35 adhuc multo peiorem causam habet URSUS. COPERNICUS mentionem APOLLONIJ PERGÆI eiusque lemmatij ex PTOLOMÆO transtulit, quod miror non legisse URSUM in PTOLOMÆO. Sententia PERGÆI toto fere genere alia est. Non enim versatur ille in consideratione syftematis 5 Planetarum, quorum centrum in corpore Solis sit, ut TYCHO atque COPERNICUS et quidam antiqui: sed solum in eo ut dicat, qualem proportionem habere debeat Epicyclus cuiuslibet Planetæ, seorsim ad suum orbem proprium et horum ad motum anomaliæ commutationis et motum æqualem periodicum, ut ex tali proportione sequatur Planetæ illius statio et regressio. Sic etiam defectus eius hypotheseos in eo fuit, quod PERGÆUS opinatus est, quemlibet Planetam una tantum inæqualitate variari, quæ a PTOLOMÆO salvatur per epicyclum, nesciens ipsum etiam epicycli centrum inæqualiter incedere, sive secundum PTOLOMÆUM, in Eccentrico. Hunc allegatorum locorum sensum esse |omnes professores dicent. At URSUS aut cæcus aut vafer, interpositione parenthetica vocis (mobilis) persuadere vult, PTOLOMÆO. Sententia PERGÆUM vel pro eo COPERNICUM loqui de communi illo motu omnium 5 Planetarum, propter Solem, centrum illorum, annuo motu circumactum: de quo motu TYCHONIS hypotheses sonant, quique a COPERNICO Terræ tribuitur. Atque hoc est firmamentum causæ. Qui hæc perpendit, illi iam ultro suspicio oritur ex omnibus circumstantijs. Fatetur |se furti philosophici reum, se Magdeburgi sententiam TYCHONIS de mundi habitu publicam fecisse, sed iuxta suam, natam scilicet ex quadam matre, quæ nuspiam est, ut modo quærendo comperimus.»
Hactenus illa, quæ M. KEPLERUS ad me scripsit. Ad alia quæ scribis, responsum habebis, cum primum mihi fuerit tantum otij, atque hisce tibi officia et studia mea offero promptissime.