Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|TYCHO BRAHE AD MARTINUM BRASCHIUM

|QUAS 8 die Augusti stylo vestro ad me dedisti literas, Eruditissime BRASCHI, eas heri, qui erat 14 Septembris iuxta reformatum Calendarium, per Dn. GODELMANNUM, Legatum Saxonicum hîc agentem, recepi, quibus nunc, ipso etiam sic ob nuncij festinationem admonente, hæc, quantum ferunt aliæ meæ occupationes, properanter rescribo. De Elegiaco tuo Carmine bene est, quod meas etiam qualescunque non respuis notas: incœperam quodam die pomeridianis horis (nam ante meridiem seriora tractanda sunt) nonnulla in eodem mutare atque aliter disponere, quædam etiam omittere, atque nonnullibi alia supplere, idque antequam ex Arce residentiæ meæ Bennaticâ huc Pragam a Sacra Cæsarea Maiestate, Domino nostro Clementiss. quamprimum Pilsenâ redierat, clementissime evocatus, ubi etiamnum usque in tertium Mensem ab eadem retineor, et quantum intelligo, cupit ipsius Maiestas, ut in viciniore magisque oportuno habitem loco. Toto vero illo tempore, dum hîc sum, tot mihi pro ipsius Maiestate et alias quoque peragenda fuêre, ut otium mihi non superfuerit ea vel semel in manus resumendi, nedum plenius recognoscendi, sed |sed fiet id, nacta, uti spero, aptiore et tranquilliore commoditate. Interim vellem, ut carmen illud tacitus tibi reservares, nec cuiquam communicares; sunt enim quædam in eo, quæ minus apposite relata sunt, nec pro Cæsare (ut de me ipso nihil dicam) satis decore aut convenienter, de quibus, ubi ijs denuo vacare licuerit, te ingenue admonebo, vel nostra transmutatio id facile edocebit, neque enim dubito, quin pro tuo candore, prout etiam nunc polliceris, sis æqui bonique laturus. Alterum illud carmen Epicum de VARADINO, cuius meministi, nondum vidi; nec mihi cum Domino MELCHIORE RÖDERO, cuius mentionem facis, ulla hactenus intercessit noticia, neque etiam scio, an hîc sit, quantum relatione aliorum audio, in Ungaria est; quare de eo et ijs, quæ ipsum concernunt, non habeo amplius quod scribam.

MELISSUS tandem expectationem et spem, quam de ipso concepimus, redemit, missis, paulo antequam Benaticâ abirem, ternis ad me diversi generis carminibus, quorum Exemplum addam, si tempus descriptionem tulerit. Verum ut dicam quod res postulat, videtur in hisce segniore vena præditus |quam alias, sive quod hæc ingravescens ætas (est enim, uti opinor, plus quam sexagenarius) spiritus Poëticos minus alacres et humiliores producat, sive, quod tu etiam fateris, ardor ille temporum intervallis plus vel minus incendatur, interdumque lentior evadat. Præ cæteris autem, Epigramma illud primum, quod de me lusit, minus vividum nec fatis concinnum apparet, unde hanc mihi sumsi audaciam, ut aliqua in eo alterarem, quamvis ne sic quidem per omnia arrideat, nec scio, an is meas animadversiones tam libenter ferat atque tu; quare Epigramma illud, cum alia in mei gratiam hinc inde concinnata carmina aliquando forte cudentur, omittendum potius duco, quam ut publicatum autori suo minus sit honorificum, aut mea ieiuna immutatio illi ingrata stomachum moveat.

De Poëmatis tuis vel orationibus Philosophicis Imperatori dedicandis, non scio quid consulam, nam licet Cæsarea Matas erga eruditos satis sit beneficax et liberalis, nec respiciat, cui religionis formæ addicti sint, tamen Consiliarij difficiliores sunt et lenti in exequendo, minusque favent ijs, qui catholicam (uti vocant) religionem non profitentur: si quid autem in ipsius Maiestatis honorem conscribere lubuerit, sit hoc potius carmen quoddam grave et nervosum, de rebus ab ipsius Antecessoribus inde a CAROLO V. et denique a se ipso hactenus præclare gestis, ubi etiam per occasionem inter cætera eius Elogia inferre poteris, quod Astronomiæ instaurationem ad instar ALPHONSI illius veteris Castiliæ et Siciliæ Regis nostro ævo benignissime promoveat. Oportet etiam succincta aliquot et arguta Epigrammata subiungere, nam talibus maxime afficitur Cæsar, et brevitate gaudet. Verum hæc tuo potius relinquo arbitrio, qui rectius nosti, quid hîc faciendum vel secus.

|DAVIDEM CHYTRÆUM superiore Iunio Fatis concessisse iam antea inaudieram, uti et Maio antecedente nostrum in Dania HEMMINGIUM, ambos profectæ ætatis senes et de Republica literaria bene meritos, quorum animæ sint in benedictione et pace: memoria ad posteros unâ cum monumentis relictis perduret |ac fructum faciat. Perlustravi ea, quæ in CHYTRÆI obitum concinnasti, apprimeque placuerunt. Legi etiam scriptulum istud unâ transmissum de ijs, quæ hoc Anno in Arctois oris usque ad Mensem Maium memoratu digna evenerunt, in quo sunt plæraque apud Suecos gesta auditu tristia minusque iucunda. Deus omnia moderetur in bonum! Scripserat ad me superiore Anno præfatus optimæ memoriæ CHYTRÆUS et consignationem quandam miserat de ijs, quæ historiolæ huius Anni, meam e Dania huc in Bohemiam emigrationem concernentia, inserere constituerat, eaque meo arbitrio (aliter si luberet) formanda reliquerat. Ego vero illi rescribens chartam literis imposui, qua id quod expetebat iuxta meam sententiam insinuavi. At cum in eo quod misisti scripto nihil eiuscemodi inveniatur, suspicor literas meas non satis mature ad ipsum pervenisse, aut quod morbo impeditus et postea morte præventus ea exequi nequiverit. Si itaque literæ illæ meæ unâ cum scheda inserta adhuc inter ipsius chartas posthumæ inveniuntur, cuperem ea, quæ illi annotâram, convenienti loco historiolæ huius Anni adhuc immisceri, neque enim dubito, quin quispiam Vestratium eam usque ad Anni finem continuaturus sit, ut sic Historia Arctoa ab optimo illo CHYTRÆO inde ab Anno millesimo quingentesimo inchoata hoc millesimo sexcentesimo compleatur, atque hac ratione integrum contineat centenarium. Poterit vero id quod ego fieri averem, mea opinione rectius subiungi ijs, quæ a CHYTRÆO consignata sunt, tanquam ab ipso, dum adhuc viveret, exarata, ne si aliqua ibi reperirentur vicinis Danis minus grata (uti est veritas plærumque odiosa) nemini inter Vestros Professores adhuc superstites id imputari posset. Placebit (uti opinor) Cæsari, ubi viderit longe etiam remotas Academias sua ob Astronomiæ promotionem deprædicare encomia, nam et ab Illustri ac |Magnifico Domino CORRADUCIO, Imperij Procancellario, quam primum antecedente Anno e Legatione Italica et Romana huc reversus esset, quæsivit, an Romæ vel alibi in Italia audivisset, quod me ob Astronomiam redintegrandam huc vocârit, cumque is affirmaret, se tam Romæ quam in alijs locis hoc relatione præstantium Virorum percepisse, id Cæsari admodum placuit, et sibi ipsi vel hoc nomine quasi congratulari visus est, prout ab ipso Domino CORRADUCIO hæc ad me perlata sunt; atque hinc cætera, quæ desidero, æstimare licebit. Nihil tamen Vobis præscribo, sed omnia vestro arbitrio et consulto iudicio facienda [vel o]mittenda relinquo. Referet quoque plura ex |me supranominatus Dn. Doctor GÖDELMANNUS, ubi vos, uti constituit, accesserit.

Vale et Clarissimum Virum Dn. D. LUCAM BACKMEISTERUM (cui etiam in ultimis meis literis de memorata re, si recte recordor, nonnulla scripsi) ex me officiose saluta. Si tabellarius tam diu expectârit, denuo illi scribam. Saluta etiam cæteros Amicos meos Rostochienses. Magister CHRISTIERNUS ante 6 septimanas hinc a me discessit in Patriam rediturus atque Vos in transitu allocuturus, quare eum iam istic aut esse aut fuisse existimo. Tu vero, mi BRASCHI, nulla intermissa oportunitate, mihi rescribe, habebis me semper tui studiosissimum.

Iterumque vale.