|S.
CLARISSIME et Præstantissime Vir, Amice inprimis honorande, etsi per M. CHRISTIERNUM nostrum hinc discedentem et in Daniam cogitantem, siquidem Rostochium transire et ibi forte aliquantisper subsistere constituerat, literas ad te dederim, partim de rebus meis, partim de ijs, quæ historiolæ annuæ optimæ memoriæ Domini Doctoris DAVIDIS CHYTRÆI, prout ipsemet, etiam dum in vivis erat, proposuerat, inseri averem, commonefacientes; tamen |oblata per hunc tabellarium ad Vos euntem et mox huc revertentem tam commoda oportunitate, non intermittendum duxi, quin denuo aliqua tibi scriberem, nec tamen priora multis repetam, id saltem ijs superaddam, me etiamnum desiderare, ut ea, de quibus prius rogâram, historiolæ annuæ præfati Domini D. CHYTRÆI usque ad huius Anni exitum ab aliquo Vestrorum, uti opinor, professore continuandæ, competenti loco inserantur. Video enim in ijs chartis, quas mihi misit Poëta vester Dn. BRASCHIUS, quæ in solstitio æstivo ob Autoris mox subsequentem obitum, narrationem interrumpunt, id omissum esse. Quare pluribus hac de re ad dictum Dn. BRASCHIUM scripsi, qui tibi meas facile ostendet literas, unde plura et particulariora hauries; neque tamen hîc quippiam urgeo, sed omnia cum vestro stabunt cadentque libero iudicio.
Quantum vero ad res meas attinet, sunt eæ adhuc in eodem statu, quo erant, cum ultimas ad te mitterem. Maneo etiamnum hîc Pragæ cum tota familia ex Cæsaris voluntate hîc retentus, donec de loco habitationis commodiore et propinquiore, ubi exercitijs meis Astronomicis vacare possim, mihi clementissime prospexerit, qua de re etiamnum agitur, nam lente in hac Aula ob negotiorum molem omnia procedunt. Supellex mea |unâ cum Instrumentis Astronomicis, quæ Magdeburgi aliquamdiu relicta erant, in ea Albis parte, quæ Dresdam et hunc locum intercedit, iam, uti ante biduum inaudivi, navigio appropinquant, ita ut sperem ea instante septimana hîc in Bohemia adfutura. Quare de loco, ubi disponenda sint (siquidem arx Benatica nimis hinc remota sit, nec admodum oportuna) iam eo maturius deliberamus, et negotium hoc acceleretur.
Non dubito, quin literas adfini tuo Magnifico Dn. BORDINGO inscriptas, quas prædictus M. CHRISTIERNUS secum attulit, expedivisse, et contenta earundem, quantum in te erat, promovisse. Si nihil adhuc in re illa pecuniaria, de qua aiebam, effectum est, nec aliqua isthic suppetit commoditas id tuto exequendi, poterit usque in adventum Dn. D. IOHANNIS GÖDELMANNI (qui se quatuordecim abhinc diebus Rostochium profecturum heri mihi indicavit) deferri, ut per ipsum quam optime fiat. Qua de re etiam ad prænominatum adfinem tuum latius perscripsi, quas literas, si tabellarius hic Gustrowium transiens id non præstiterit, actutum dirigas quæso, atque ut idem tabellarius ratum secum adferat responsum, operam da, quin et tu ipsemet cum eodem mihi rescribas, simulque indices, quid rerum in vicina Dania et Suecia geratur. Narratum est hîc ante paucos dies, incerto tamen rumore, dissidium quoddam subortum inter Regem Daniæ Regnique Nobilitatem, quod tamen irrita fama prolatum spero. Deus avertat a Patria mea intestina mala, quæ plurimum secum damni trahere so|lent. Turca in Ungaria est cum maximo exercitu, cui nostri Imperatoris vix pro quarta parte par est: pugnet pro nobis armipotens Deus, cui etiam te tuosque omnes commendo et bene valere precor.