Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|TYCHO BRAHE AD MELCHIOREM IŒSTELIUM.

|S.

DEDI iterum ad te literas, Eruditissime et amantissime Domine M. MELCHIOR IÖSTELI, ante paucos dies, de ijsdem ferme rebus, quas superioribus attigeram; ultimas autem hasce Domino Doctori FRANCIO, Iure consulto, nunc Comitis Embdensis Cancellario, hinc proficiscenti commisi, qui eas se recte curaturum addixit: interim commodum accidit, quod tuæ antepenultimo Augusti Wittebergâ ad me datæ intervenirent, quæ eorum, de quibus antea memineram, resolutionem, quoad principaliora, continent; ad quam sic respondeo.

Polliceris ab initio te collationem Hypothesium brevi missurum, siquidem iam perfectiorem quam antea elaboratam habeas. Fac igitur, ut mature obtineam, et figuras decenter assigna; addenda est autem explicatio sufficiens, non quidem admodum prolixa, sed etiam non nimium concisa; descendendum etenim nonnunquam ad captum Tyronum. Spero itaque me intra duas vel tres hebdomadas id, quicquid erit, a te habiturum.

Quæ de M. ŒSTWALDO scribis, non improbo. Maneat isthic, siquidem id malit, et supputet nihilominus pro me, quæ per ocij intervalla absolvere poterit, numerabo illi in singulos Anni quadrantes sex Ioachimicos, quod in singulas hebdomadas dimidium ferme Ioachimicum facit. Sed volo, ut etiam singulis Anni quadrantibus mittat, quæ absoluta habuerit. Hæc ad ipsum ferre poteris. Quamprimum Tabulæ Lunares unâ cum ijs, quæ huc requiruntur, ad mundum descriptæ fuerint, mittam exemplar, ut inde Ephemerides supputet incipientes ab hoc labente 1600, et per sexennium instans continuandæ, unâ cum Solari Diario atque aspectibus omniumque differentijs, prout antea fecit, solvam autem illi pro cuiuslibet Anni Ephemeride tres Ioachimicos, prout in ultimis |ad te literis scripsi, sed vellem, ut calculum maturaret, quo omnia unâ cum adiungendis satis cito inprimi adque instantes Francofurti Nundinas Vernales mitti possint, in 4to maiori excusa.

|Cum Typographo vestro M. ZACHARIA LEHMANO age, ut sex illos quaterniones, vel tres duplicatos, qui desiderantur in Progymnasmatis meis, inprimat, atque papyrum similem illi, quæ in libro est, æque nimirum albam et tenuem eiusdemque magnitudinis, sibi procuret, ita ut 1400 exemplaria de quolibet quaternione inprimat. Existimo, quod Ballam eiuscemodi papyri pro 10 florenis nanciscetur; nam et ego antea eam, quæ in libro meo de Cometa Anni 77 est, Francofurti emi pro 8 florenis, Basileæ paratam et longo itinere isthuc vectam, sed iam forte alia sunt tempora, omniaque nunc cariora. Quicquid id erit, solvam illi iusto et debito modo, ut indemnis sit: prospiciat saltem de papyro, uti dixi, quæ conveniens sit, interea dum exemplum paratur. Mittam postea, quæ præfationis loco præfigenda, tum quoque quæ in conclusione subiungenda, ut et illa absolvat. Si pecunia mea tam cito e Mechelburgensi Ducatu advenerit, potes inde 25 Ioachimicos tecum retinere pro solutione tam papyri quam laboris Typographici, successive exponenda: verum si id non evenerit, mittam ipsemet cum Domino Doctore GÖDELMANO, qui hîc Legatum agit Saxonicum, pecuniam sufficientem; ille enim post 14 dies constituit hinc Rostochium proficisci, atque in itinere Wittebergam transire; sorte etiam exemplum secum adferet, si alia negotia descriptionem non remorata fuerint.

|Cognovi insuper ex hisce tuis, quâ de caussâ huc venire nequeas, et libenter tuo acquiesco consilio, neque amplius hac de re quidpiam movebo. Confido tamen, quod etiam isthic habitans operam tuam nonnunquam per otij oportunitatem, in ijs, quæ a te fieri desiderâro, non denegaturus sis, inveniar vicissim gratus. Et siquidem medicinæ applicâsti animum, et in ea facultate promovere constituisti, det Deus, ut omnia tibi feliciter et ex voto succedant. Memineris autem, medicinam rite præparatam medicum efficere et pro ipso operari; non verba, sive HIPPOCRATIS, sive GALENI, sive cuiusvis alterius diserti authoris. An vero hoc, quod dixi, isthic assequeris, admodum dubito, optare id potius licet quam sperare. Sed efficies facile quod cœteri, ut mundus habeat, quod vult. Hæc si IESSENIO nostro dixeris, partim risum, partim bilem illi movebit scio. Miror, quod ille mihi nihil scribat, nec indicet, quid de libro et Globo illi tradito factum sit.

De Genesi illa, quam nôsti, poteris suo tempore, cum rectius vacârit, dispicere et ad me quidpiam perscribere. Vale et primâ quaque occasione responde; saluta amicos meos Wittebergenses, quos nôsti.