Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|[TYCHO BRAHE AD DECANUM CAPITULI MAGDEBURGENSIS].

REUERENDISSIME et nobilissime domine decane. Do:ie honorandissime, advenerunt res meæ, quæ Magdeburgi repositæ erant, hisce præteritis diebus Leutmeritzium quousque Albis versus Bohemiam est nauigabilis. Quod autem in gratiam sac:æ cæs:æ maiestatis, domini nostri clementissimi, |Dominatio Vestra vna cum cæteris reuerendissimi capituli Magdeburgensis collegis eas tam prompte et liberaliter proprijs sumtibus huc procurare non degrauati estis, id ipsius maiestas clementissimo animo acceptissimum habuit, prout ab ipsius maiestate, cui hoc vestrum obsequentissimum officium ante paucos dies, cum in horto prope arcem illi subiectissime adessem, commendabam, non saltem ipsemet cognoui sed et heri à magf:co d:no Baruitio, supremo secretario et ipsius ma:ti a consilijs intimo, percepi, qui etiam hac de re se ad vestri reuerendissimi capituli vicecancellarium Chilianum Stösserum scripsisse mihi insinuauit. Ego vero pro mea persona hanc vestram benignissimam voluntatem, quod meis desiderijs tam libere et libenter annueritis, et supellectilem, qua diu non sine incommodo destitutus sum, ad me direxeritis, gratias vestris impensis et habeo et debeo immortales; cumque ad compensandum imparem me agnoscam, id saltem polliceri possum me perpetuo grata mente hoc singulare reuerendissimarum Dn:m Vestrarum in me collatum beneficium recoliturum, et apud optimos quosque (quod et alias facere soleo) deprædicaturum, imo per oportunitatem id ipsum publice testaturum. Et si quid unquam fuerit in quo mea opella Vestris reuerendissimis Dom:bus, quod acceptum fuerit, vicissim præstare possit, re ipsa, quantum in me est, ostensurus sum, me huius singularis beneuolentiæ haud immemorem esse. Quod omnibus et singulis reuerendissimi capituli vestri membris officiosissime significari velim. Devs opt. max. Vestram reuerendissimam Dominationem vna cum honorandissimis cæteris capitularibus quam diutissime florentem et incolumem conseruet.