|S.
QUOD supellex mea, quæ Magdeburgi reservabatur, nunc tandem in has Bohemiæ oras appulerit, est cur Reverendissimo Capitulo Vestro, quod sumtus in eos usus liberaliter suppeditavit, tum quoque tibi, Excellentissime et amantissime Domine ROLLENHAGI, gratias agam quam maximas, prout etiam peculiaribus literis ad honorandissimum et nobilissimum Dominum Decanum reliquosque Capitulares, quas illi per te officiosissime meo nomine tradi velim, testatus sum. Quod autem cum ANDREA ministro meo isthuc pro rebus illis huc adferendis emisso Reverendissimæ illius Dominationi cæterisque nobilissimis Collegis nihil scripserim, non ulla præpostera voluntate, vel quod hoc ipsis me debere gratitudinis loco officium non agnoscerem, factum est, sed cum ijs ipsis diebus in quibusdam a Sacra Cæsarea Maiestate, Domino nostro Clementissimo, mihi iniunctis, quæ ocius absolvi debebant, essem occupatissimus, et aliâs plurimis præpedirer interpellationibus, ita ut varijs obruerer negocijs, vix tantum mihi supererat temporis, ut ad te nonnulla, quem ob familiaritatem nostram transcursorie alloqui licuit, exarare potuerim. Quare prævidens, me id, quod iuremerito facere oportuisset, ut indecenter omitterem, compelli, te diligenter rogavi, ut hanc literarum intermissionem apud Reverendissimum Capitulum excusares, meque cum nautis, ubi res meas huc advexissent, ad vos redituris illis scripturum indicavi, quod et nunc effeci, non quidem per nautas, siquidem illi nimis cito Leutmeritzio discesserunt, sed cum hoc tabellario Hamburgo adveniente et commodum sese offerente, qui in illas oras confestim rediturus est.
Sororem meam SOPHIAM adhuc Segebergæ prope Lubecam hærere, idem tabellarius refert, at ubi ERICUS LANGIUS sit, ignorat. Doleo utriusque fortunam pertinaciter reluctantem. Scripsi SIMONI â PETKUM Procuratori meo Hamburgensi, ut ferreas fornaces, et si quæ alia ibi ex meis rebus residua sunt, Magdeburgum per primam quamque oportunitatem ad te mittat, quæ, uti polliceris, in tuis ædibus, neque enim multa sunt, reservabis, donec occasio suppetierit Leutmeritzium absque magno sumtu ea dirigendi. Optarem autem fornaces, de quibus dixi, sive integras sive fractas, huc ante Albis congelationem, modo fieri possit, afferri.
|Instrumenta Astronomica, quæ Benaticæ habui, quotquot mecum |in Bohemiam attuleram, quæ numero erant sex maiora et aliquot minora, Cæsar iussit, ut huc Pragam transferrem, ubi ex ipsius etiam Clementissima voluntate in domo quadam magnifice et splendide iuxta hortum prope arcem a FERDINANDO avo ædificata disposita sunt. Cumque ipsius Maiestas quodam die præteritæ septimanæ ea perlustrare dignata esset, dedit mihi in mandatis, ut cætera omnia, quæ Leutmeritzium impensis Reverendissimi Capituli Vestri iam advenisse retuli, quod et antea cognoverat, ibidem collocarem, ut omnia simul essent, tunc se, postquam singula perspexisset, de oportuniore loco, quam est in arce Benatica, ubi collocari et in debito usu conservari possent, provisurum clementissime addixit. Inclinare autem visus est ad ædes Curtianas, hac de caussa a vidua relicta comparandas, siquidem non longe ab arce sublimi prospectu constituantur. Domus etiam amplæ et in edito loco sitæ et dimidio saltem milliari hinc remotæ atque in formam stellæ cuiusdam, unde etiam nomen habet, a FERDINANDO Archiduce sumtuose extructæ, quam hortus ferarum circuit, mentionem fecit, si forte ea observationibus et instrumentorum tractationi accommoda foret. At ego perinde esse, ubinam eius Maiestas id fieri vellet, modo perpetuari res possit, ne idem aliquando eveniret quod in Dania, subiectissime respondi: tunc ipsius Maiestas de ædificio quodam Viennæ a MAXIMILIANO parente in alto quodam loco eleganter nec parvis impensis extructo nonnulla insinuavit, quod Viennam iter spacio paucorum dierum faciens spectare, et an pro his exercitijs commodum foret, dispicere possem: ibi se certum esse, quod perpetuo conservari possint omnia. Sed nihil conclusum est, antequam cætera instrumenta huc allata fuerint, et illa etiam in dicta domo iuxta hortum collocata viderit Cæsar.
Ad ea, de quibus me commonefacis, in Postscriptis respondebo. Quæ ANDREAS minister meus sui purgandi caussa tibi dixit, more consueto, quo leviter quidvis loquitur, fecit; neque enim per omnia ita se habent: discesserat is, cum adhuc Benaticæ essem, me inscio et non interrogato, nec per octiduum quæsitus uspiam comparuit. Postea sponte redijt, cum alium forte Dominum invenire non posset, nec pecunia, quam abliguriret, illi superesset; at ego illum tunc recipere nolui. Sed ut Capitaneo Brandeisensi inserviret, permisi, quod non diu durare potuit. Falsa etiam sunt, quæ de pecunia illi a me debita narravit: nam persoluta sunt illi omnia, quæ stipendij loco addixeram, nec habet, quod iure ulterius poscat, ut vel hoc nomine, quod iniuste de me |apud alios conqueratur, cohercendus foret, verum ego illi ob tuam intercessionem ignoscam, quia, uti ais, vere simplicissimus est minusque prudens, et quidvis inconsiderate effutit [n]ec sibi ipsi constat. Si in posterum frugi esse voluerit, videbo, quid in tui gratiam facere potero, aut si sui |similis permanserit, uti proculdubio faciet, dabo operam, ut alium acquirat Dominum, quod et antea hîc molitus sum apud satellitum præfectum, sed necdum succedere potuit.
Quod Dominus CASPAR ALEMANN Consul Vester ægre tulerit, in sua absentia reliquum Senatum officium in advehendis huc meis rebus Cæsari denegasse, libenter audio, illique pro hoc suo erga me favore gratias habeo. Præstitisset forte reliquos civiliores fuisse et Cæsareæ Maiestati, summo Magistratui, obsequentiores se exhibuisse. Verum ego id potius, quomodocunque datur, excusare quam aggravare malim.
De URSO isto quæ subiunxisti, ita ferme evenerunt, prout ominari visus es; nam sive in Castris Gallicis, quibus assuefactus erat, sive Asthmate et Phthisi, vel potius utraque de caussa consumtus ante sex septimanas expiravit, idque ea ipsa hora, qua Citatio Commissariorum Cæsaris, quos, ut de ipso eiusque famoso scripto iudicarent, impetraram, insinuanda fuit: quam primum enim huc Pragam (ut conscius sis) a Cæsare, statim ac Pilsena redierat, Clementissime vocatus adveneram, atque URSUM istum periculose decumbere mihi relatum esset, misi ad illum duos Iuris Doctores unâ cum publico Notario, quæsitum, an scriptum istud maledicum et calumnijs scatens revocare vellet: simulque notulas præcipuas calumniarum illi prælegi feci; is licet plæraque in ijs infitiaretur, quamvis in scripto isto indicata pagina expresse invenirentur, revocare tamen noluit, sed iudicum arbitrio omnia submisit, quod et lubentius vidi, ideoque a Cæsare humilime obtinui, ut quatuor deputarentur commissarij, qui caussam iure deciderent, inter quos duo sunt Barones, Dominus CHRISTOPHORUS de SCHLEUNITZ et Dominus ERNFRIDUS de MINCKWITZ, reliqui duo Doctores Iuris ex ipsius Maiestatis Consiliarijs. Defuncto autem reo, et citatione ante obitum ipsi non prælecta, actio suspensa est, donec novum decretum, quod et brevi futurum confido, superveniret. Expecto saltem reditum Procuratoris mei in hac caussa, Doctoris cuiusdam Iuris IOHANNIS FRITZSCHIJ, qui Budissinum in Lusatiam profectus est. |Nam actio non est mere personalis, sed etiam realis, ob scriptum publice editum, perpetuo loco sui authoris loquens. Ideoque contra hoc procedendum, omnesque calumniæ, quibus abundat, detegendæ, refutandæ et condemnandæ sunt, posteaque alio scripto in publicum emisso propalandæ, in quo totus processus omnesque contrariæ probationes continebuntur, adiuncto Cæs. Matis decreto, quo per totum Imperium famosus iste liber irritus reddetur, seu, uti aiunt, annullabitur. Et iam Reverendissimo Archiepiscopo Pragensi a Cæsare iniunctum est, ut in Typographum animadvertat, atque exemplaria omnia conquiri faciat, quotquot Pragæ reperiuntur, eaque Vulcano tradat: si aliquantisper |supervixisset author, sententiam talem, uti ex commissarijs intellexi, accepisset, ut infamis redditus, capite plecteretur, aut secundum leges Bohemicas in quatuor partes dissecaretur; sed mihi non tam erat quæstio de ipsius persona, quam scurrilem et vanam fuisse omnes norunt, sed potius de libro isto tot iniurijs et mendacijs scatente abolendo, et mea meorumque fama ac existimatione vindicanda, quod etiamnum volente Deo fiet. Quin et ROTHMANNUM, sive adhuc in vivis sit, sive non, ab ijs, quibus illum aspersit maculis et vaniloquijs, liberabo, atque iniuriose ipsi illatas esse pronunciari efficiam, quod ad ipsum, si adhuc superest, perscribas velim. Et si quas habes eius manu scriptas literas, eas tuis, quibus ipsius esse Chirographum testeris, inclusas ad me mitte, ut inde probare possim, alteras tibi sub finem antecedentis anni inscriptas mecumque communicatas ipsius quoque manu exaratas esse. Ubi processus totus absolutus fuerit, omniaque in codicillos relata et typis edita, faciam te eorum participem.