Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|[TYCHO BRAHE AD JACOBUM BORDINGUM].
Magnifice et excellentissime vir, amice inprimis honorande.

ACCEPI tandem diu desideratum responsum Magnif: Tuæ ad petitionem meam bis vel ter reiteratam nimirum de 600 joachimicis, qui loco interesse a quæstore juniorum principum Megapolensium isthic mihi debentur, et simul caussas, cur expectatione mea tardius M: T: mihi de hoc ipso negotio rescripserit, ex ijs quas 19. septembris Gustrouio ad me dedit, intellexi. Quibus etiam acquiesco. Sexcentos vero illos joachimicos ad clarissimum virum d. d. Lucam Backmeisterum, affinem tuum et communem nostrum amicum, missos |esse, lubenter ex ijsdem percepi. Scribit is ad me, se pecuniam illam secum reseruaturum, donec illustriss: Saxoniæ electoratus administratoris magnificus legatus d:ns d. Gödelmannus illuc aduenerit. Quod etiam mihi non est ingratum, siquidem jam antea ipsum ob penuriam occasionum aliarum tuto mittendi, vt ita faceret, admonuerim. At cum prædictus d:ns Gödellmannus, tardius quam sperassemus, hinc discedat, adeo vt vix ante initia anni Juliani vestri Rostochium sit perventurus, nimis diu pecunia ista careo, quod tamen, siquidem aliter fieri non potuit, ferendum. Quia vero postea circiter quadrans anni solummodo restabit ad completionem ejus temporis, quo reliqui 600 loco hujus anni interesse numerandi sunt, Mag: T: enixe et peramanter rogatam habeo, vt efficere velit, totam summam a quæstore juniorum principum exsolui, et prædicto d:no Gödellmanno, dum isthic est, committi, ita vt 1200 joachimici, qui mihi ad instantis anni calendas aprilis pro duobus transactis annis debentur, pariter cedant, neque enim id iniquum censeri poterit, licet pauculi menses restent ad terminum præfinitum, quo sic aliquatenus compensetur ea, quam modo passus sum, plus quam dimidij anni frustratio. Quod autem id per eundem fieri quam maxime desiderem, duæ me impellunt graues caussæ, quarum vnam ex ipso d:no Godelmanno aut saltem ab affine tuo cognosces. Altera est, quod tam certam et tutam rationem 600 illos alios circa initia aprilis instantis anni huc adferendi non invenire potero quam hæc ipsa est per sæpedictum d:nm d. Gödellmannum, amicum meum singularem, huc expeditis Rostochij suis rebus, quam citissime fieri poterit, reuertentem, qui etiam suam mihi hac in re operam beneuole addixit. Quin et hoc Magnificentiam Tuam celare non possum, si id ipsi prius forte non innotuit, me certis de caussis et deliberato consilio totam summam decem illorum millium joachimicorum, quam illustrissimis junioribus principibus mutuo dedi, ad præfinitum terminum juxta tenorem contractus nostri reposcere, quod et antea d:no quæstori indicari jussi. Et jam denuo ipsum de eodem per literas admonui, neque enim ex re mea est, vt pecunia illa in loco hinc adeo remoto, a quo interesse statuto tempore huc non sine periculo et difficultate peruenire possit, diutius hær[eat], cum etiam alias plus commodi et usufructus intermediante eadem pecunia hic nancisci queam, veluti ipse quoque d:ns d. Gödellmannus plenius meum hac de re propositum aperiet. Quibus igitur possum precibus M: T: rogatam habeo, vt votis meis in hisce per omnia adesse non degrauetur. Ego, quæcumque a me vicissim proficisci poterint officia, eidem quam paratissimo animo defero, atque M: Tuam cum conjuge et familia quam diutissime et optime valere a Deo ter optimo maximo opto.