Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||CLARISSIMO ET EXCELLENTISSIMO VIRO DOMINO IOHANNI ANTONIO MAGINO PATAVINO, RERUM MATHEMATICARUM IN ILLUSTRI BONONIENSEM GYMNASIO PROFESSORI ET AMICO SUO HONORANDO.
BONONIAM.

|S.

LITERAS tuas humanissimas pariter atque eruditissimas, Clarissime et Excellentissime Domine MAGINE, 4 Martij superioris Anni datas, recte quidem accepi; nulla tamen ad eas rescribendi hucusque sese mihi obtulit certa commoditas, priusquam nunc per filium meum natu maiorem, TYCHONEM nomine, Illustrissimum et Amplissimum Magni Persarum Regis Legatum comitantem. Cumque a primario Legato, natione Anglo, ipsum Bononiam, in itinere suo Romam versus, transiturum, perceperim, non omittendum duxi, quin meis te salutarem, atque ad ultimas tuas nonnulla rescriberem.

Quod negotium illud, tuæ fidei secreto commissum, tam diligenter procurare non degraveris, summas tibi habeo debeoque gratias. Et placet sane ista ratio, quam proponis, de Excellentissimo illo BERNARDINO BALDO Urbinate, Guastallæ Abbate, qui vitas Mathematicorum conscribere proposuit. Ibi enim id, quod molimur, quam commodissime inseri poterit. Cuperem tamen (quod et antea rogavi) primas conceptiones mecum communicari, ut meum etiam aliquale iudicium interponam, ex quo res meæ nemini rectius quam mihi ipsi constare possint. Carmina in mei gratiam concinnata, et ulterius, quam priora |erant, aucta, filius monstrabit. Si quid in prioribus mutatum est, potest hinc restitui, et ea quæ ibi desiderantur compleri. Cætera tuæ prudentiæ et benevolæ erga me voluntati committo.

Quod Illustrissimus et Reverendissimus Cardinalis SS. QUATUOR, Vir procul dubio eximiæ et variæ doctrinæ, rerumque Mathematicarum amantissimus, Eclipsin ☉lis Anni 98, qua licuerat diligentia, observârit, perlubenter accepi, grataque est eorum, quæ ipsius Dominatio Illustrissima denotavit, mecum communicata descriptio, licet ob serenitatis raritatem, tam præcise |omnia (uti voluerit) designare nequierit. Gaudeo, atque hisce studijs plurimum congratulor, quod Romæ inter Illustrissimos etiam Cardinales reperiantur, qui Divinam Astronomiam (uti vel ex hoc solo liquet) in precio habeant. Hæc Eclipsis Uraniburgi in Dania meis adhuc isthic residuis Instrumentis observata est in mea absentia. Habitabam enim tunc prope Hamburgum, ubi serenitas requisita eius apparentias satis accurate rimandi non affulsit. Quæ vero in dicto Uraniburgo animadversa sunt, in adiuncta charta habes, unâque mei calculi Epilogismum, prout is ex novissima restitutione nostra in motu Luminarium diductus est. Quin et huius Anni Eclipsin ☉larem, quæ 10 die Iulij contigit, simul assignavi, tam quoad observationem quam calculum meum reformatum, ut cum vestris in Italia considerationibus, sive a prænominato Illustrissimo Cardinale, sive te ipso, aut quovis alio habitis, conferri queat. Erues ex hisce quos nunc mitto numeris aliam rationem, eandemque exactiorem, quam prior erat, in curriculo Lunari eiusque Phænomenis præfiniendis.

Non ignoravi, Tabulas illas Lunaris motus, quas a Nobili iuvene FRANCISCO TENGNAGLIO, meo domestico, accepisti, immaturas esse; ideoque eas tunc temporis tibi mittere inconsultum duxi. Præterquam enim quod ob rerum mearum, cum e Dania discederem, conturbationem, ea quæ de ☾â prius conceperam, diligentius examinare nequierim, ij etiam numeri, qui a quodam studiosorum meorum, Typographo cuidam imperito Hamburgi, post meum discessum, commissi sunt, admodum negligenter et depravate imprimebantur, ut omnem istum laborem frustraneum habuerim. |Dum vero aliquantisper in Saxonia postmodum subsisto, clementissime id concedente Cæsarea Maiestate (quæ me Pragam vocârat) donec pestis in Bohemia remitteret, Tabulas illas Prostaphæresium Lunarium denuo ad scrupula secunda diligentissime supputari feci; ubi non saltem ille, de quo tu mones, sed et alij errores, negligentia tam supputatoris, quam Typographi prius commissi, satis mihi patuerunt. Sed cum ne sic quidem apparentiæ Lunares hinc derivatæ cœlesti normæ tam præcise congruerant, prout desiderabam, aliam inivi rationem, et nactus melius hîc in Bohemia otium, tam Hypothesin Lunaris motus, quam ei super|structos numeros denuo redintegravi, omniaque huc facientia nunc prælo adorno. Quæ ubi Typis absoluta, et Progymnasmatum Astronomicorum e nostris Tomo primo debito loco inserta fuerint, te eorundem, unâ cum toto libro, qui Solaris quoque motionis normam expedit, et millenas circiter fixas stellas accurate emendat, reddam participem. Interea hanc intervenientem morulam candide accipe. Licet autem Tabulæ illæ priores, Lunam concernentes, non exactæ fuerint, nec mihi ipsi suffecerint, tantam tamen deviationem, quantam tu in supputatione trium exemplorum, quæ in Epistolis Astronomicis reperiuntur, inducere videris, non admittunt, prout repetitio calculi iuxta nostram sententiam hisce adiungenda (modo Legatus, opinione citius, non abierit) te edocebit. Ubi vero librum nostrum Progymnasmatum, cuius |memini, nactus fueris, omnia plenius et subtiliori indagine inde percipies. Tabulam illam primi mobilis universaliorem a te ad singula 10 minuta extensam si per occasionem mecum communicaveris, rem gratissimam præstiteris. Ego vicissim nonnulla ex meis, sive prælo absoluta vel secus, data oportunitate, retribuam.

Ephemerides tuas 10 Annorum postremo emissas Francofurto accepi. Nihil in ijs, quod a prioribus differat, te correxisse animadverto, sed solummodo quædam supplementi loco addidisse, mea equidem opinione non inutilia. Facis spem reliquorum 20 Annorum mox subsequentium, quos pariter obtinere averem.

ORIGANUM illum, Francofurtensem ad Oderam Mathematicum et Ephemeridum supputatorem, in hisce tuis ultimo editis necdum, prout meruit, redarguisti, facturus fortassis idipsum in residuo Ephemeridum Tomo. Mihi sane eximia tua diligentia in hac pragmateiâ semper placuit, eamque alijs commendare non desino. Et abhorret animus ab ijs, qui philautia quadam et arrogantia moti aliorum labores vel levissima de causa insectantur, sæpe nodum in scirpo quærentes; sed accidit ijs, nec iniuria, quod Comicus aiebat: dicendo quæ volunt, rursus quæ nollent audiunt. Quod Tabulas primi mobilis præstantiores procul dubio, quam hactenus habuimus, mediteris, probo, utque Opus illud lucem publicam mature videat, exopto.

De Heliacis emersionibus et occultationibus Planetarum et fixarum non est, quod admodum sis sollicitus. |Res hæc præcisione rata tractari nequit, eo quod limites illi multifariam varient, non saltem ratione diversæ inclinationis sphæræ, sed prout aëris puritas in quovis Horizonte maior minorve fuerit. Nec est in omnibus stellis fixis primæ aut secundæ magnitudinis, par ratio, uti neque in cæteris: differentia etiam non minima incidit, prout stellæ in parallelo aliquo Horizontis, a loco ubi Sol oritur vel occidit, versus meridiem aut septentrionem, plus minusve distiterint. Et Planetæ, prout visibiles diametros, iuxta ☌ vel |☍ ☉lis occasione variæ remotionis a Terra alterant, nonnihil etiam discriminis pariunt, Latitudine ipsorum, quæ necdum satis comperta est, etiam difficultatem non postremam ingerente, ut ob id hoc negotium, per se etiam non admodum necessarium, vix a quoquam iusta amussi extricari posse autumem. Unde etiam in eo hactenus curiosam operam non locavi. Crepusculorum terminos quoad ☉lem a veteribus Astronomis constitutos, mediocriter bene se habere animadverti. Nam ☉lem iuxta æquinoctia arcum crepusculi efficere part. 17½ quam proxime, iam antea in Dania comperi. An id in Italia et alibi, sub rectiore sphæra consentiat, indecisum relinquo. Ephemerides ☉ huius anni, aut nunc per filium, aut postmodum, si tam cito exemplum describi nequeat, obtinebis. Addidi 4 annorum Ephemerides ☉ interea supputatas; ex his facile plures derivabis. Apogæum eius nunc versatur in P. 5 M. 40 ♋: et Eccentricitas est P. 2 M. 9 qualium semidiameter Eccentrici 60. |Longitudinem eius non ab inæquali Æquinoctiorum præcessione, qualem COPERNICUS frustra admisit, derivo, sed ab Æquinoctio simplici, quod proximis sæculis insensibiliter variat, et singulis nunc annis 51'' præcise, qualis etiam est fixarum motus, antevertit. Si vero Æquinoctiorum præcessio e Spica ♍ ad imitationem COPERNICI nunc constituenda foret, esset illa hoc ipso anno part. 28 M. 16 exuperans Copernicæam numerationem sexta Grad. parte, licet prima stella ♈ ab Æquinoctio verno non elongetur ultra Gradus 27 M. 37. Quæ discrepantia hinc originem trahit, quod COPERNICUS intervallum longitudinis Spicæ et primæ ♈ ex PTOLEMÆI abaco, non ipso cœlo (uti oportuit) perperam assumpserit, discrimine incidente M. 39, quod est intolerabile. Verum de his et similibus alias forte copiosius tecum philosophari licebit, ubi Opera mea Astronomica, quorum editionem, quantum in me est, urgeo et accelero, lucem publicam viderint. Plurima inibi invenies ab ijs, quæ hactenus in Astronomicis tradita sunt, non parum discrepantia.

Si quid in elevationibus Poli illic in Italia, cuius exactiorem Geographiam moliris, exploratum habes, aut (quod mallem) longitudinibus locorum rectius limitandis, id, quicquid est, mihi impertiaris velim. Conducerent huc ad longitudinis et Meridianorum differentias apposite determinandas Eclipses Lunares, modo aliquas ibi diligenter præteritis annis cœlitus denotatas in promptu haberemus. |Quod si non concedatur, attende diligenter per tua Instrumenta ad illam, quam hic labens annus subministrat, qui etiam in fine, statim a brumali Solstitio, quandam evidentem Solarem exhibebit, pariter apud vos studiose observandam, cuius calculum non minus quam Lunarem e numeris nostris, ijs, quæ prius pollicitus sum, subiungo, ut cum animadversione cœlesti isthic conferri queat, et certitudo numerationis nostræ explorari.

|Instrumenta mea omnia, quibus in Dania utebar, numero 28, modo hîc Pragæ, non longe ab Arce, in Cæsaris quadam magnifice extructa domo, disposita sunt. Quod Colophonis loco indicare volui. Neque enim plura nunc scribere temporis penuria patitur. Id saltem peramanter te rogo, ut Filium meum, præsentium exhibitorem, tibi diligenter commendatum habeas, atque ut ea, quæ Bononiæ visu digna sunt, monstrari cures, eumque pariter Romæ tuis amicis et familiaribus commendes. Iamque te, Excellentissime Domine MAGINE, quam optime et diutissime valere cupio.

Excellentiæ tuæ
studiosissimus
TYCHO BRAHE,
manu propria scripsi.