|PRÆPROPERUS Patruelis tui hinc ad vos discessus, exoptatissime mi OLIGERE, fecit, ut tibi, prout alias voluissem, tunc non scripserim; concredidi nihilominus illi nonnulla oretenus tibi secreto referenda, quod et præstitum esse, modo tecum fuit, nullus dubito. Cæterum nunc nactus commodiorem oportunitatem, has subsequi volui. Neque tamen eorum, quæ ille viva voce (uti mihi persuadeo) tibi exposuit, quidpiam hîc repetam. Intercessionem Cæsaream pro illo sæpe et diligenter, interea dum abfuit, ursi, nec quidem unquam mihi denegata est a Domino CORRADUCIO, Vicecancellario, sed cum tam multa simul inciderint, gravissime Rempublicam concernentia, semper excusavit se, quod non haberet oportunitatem eiuscemodi particularia proponendi, antequam principaliora et magni momenti negotia expedita essent, et sancte affirmavit, nulla sua negligentia, sed necessitate sic efflagitante, id retardari. Rogavit itaque, ut hanc dilationem patienter ferrem, se nihilominus omnia in meliori forma effectui daturum. Nunc vero ante biduum mihi referri fecit, impetratam iam esse intercessionem illam, atque in secreto consilio, ut scribatur, conclusum. Quare se confestim, ut concipiatur et ad mundum exaretur, |effecturum; unde adhuc pauculos dies exspectare oportebit, antequam voti compotes reddemur. Quin et postea aliquot interlabi poterunt, priusquam Cæsarea Maitas sua manu subscripserit, adeo lente procedunt hîc omnia, præsertim hoc tempore, ob periculum a |Turca imminens, propter occupatum Canisium et denuo ferme amissam Transylvaniam. In me tamen nulla erit mora, quin, ut negotium hoc mature absolvatur, operam dem; postea tibi exemplum mittam, originale autem mecum reservabo, donec FRIDERICUS redierit, sic enim fieri voluit, si res nimis diu protraherentur.
Habito nunc in ædibus a priore Procancellario Domino IACOBO CURTIO Laudatæ Mem. exstructis et a viduâ relictâ liberalitate Cæsareæ Maitis pro 10000 Ioachimicis in meos usus coëmtis, quæ tamen duplo pluris exædificatori constiterunt. Accepique hîc exoptatam commoditatem pro studijs, observationibus et domesticis rebus debite administrandis; amœnissimus hortus ædes undique circumdat, Muro circumseptus. Constitui vero, favente Numine, in his ipsis ædibus Nuptias filiæ ELIZABETÆ cum Nobili viro FRANCISCO TEGNAGLIO, quem nosti, celebrare aliquo oportuno tempore inter Pascha et Pentecosten; quo nomine ad præcipuos quosdam et maxime singulares in Dania et Holsatia amicos Literas Nuptiales dedi, non quod eos interfuturos sperem, sed saltem ut conscij sint. Aliquos tamen ex intimis propriâ Personâ adventuros, aut saltem quempiam suo loco missuros confido. Cumque te inter sinceriores et integerrimos præcipuo loco reputem, quibus possum verbis, te rogatum velim, ut assumpta coniuge tuâ charissimâ, meâ ex fratre Nepte, tuâ præsentiâ hanc solennitatem augere et condecorare non degraveris. Iter non admodum longinquum, viæ tunc erunt |faciles, et sumptus non multum excedent domesticos. Licebit sic in via veteres tuos amicos Wittebergenses iucunde revisere, et hîc aulam Imperatoriam variaque visu digna cognoscere, quæ tibi voluptati et forte etiam aliquando commodo erunt. Adsunt insuper in propinquo binæ thermæ, quas si sanitatis caussa ingredi lubuerit, minimo impendio id unâ fieri poterit. Interea sobolem tenellulam facile et tuto alicui Heroinæ e consangvineis commendabis. Adveniet etiam (uti spero) Soror mea SOPHIA, et ubi adveneritis, tum demum diem certum nuptialem præfiniam, ut et hîc Illustres et præcipui viri, amici et noti invitentur. Rogavi FRIDERICUM, ut serio tecum hac de re ageret, daretque operam, quo persuaderet, licet ego de tua in me fide et constantiâ nihil addubitem. Quare pluribus id contendere nolo. Sed te avide et certo expecto, utque queas nobis salvus adesse. Vale, saluta coniugem et matrem tuam ex me officiosissime.