|QUOD mihi per Magnificum Dn. D. GÖDELMANNUM scripseris, Nobilis et eruditissime Domine D. STURTZI, utut ego ob eius festinationem et meas tum temporis occupationes nihil ad te literarum dederim, est cur tibi plurimas habeam gratias. Agnosco hinc tuum erga me candidum et constantem amorem, cui par pari referre non desinam. De statu Patriæ tuæ mirabili etiam multis annis miserabili hîc satis superque inaudivimus; Deus tandem pacem largiatur. Walachus inter alios, uti scribis, declaratus hostis Regni Polonici, Cæsaris nostri clementissimi Vasallus nuper factus est, et belli dux contra SIGISMUNDUM BATORUM (qui Cancellarij Polonici instinctu per Tartaros Transylvaniam invasit, et aliquam eius partem Cæsari ademit) ut inde rursus eum expellat, postea pro Canisio recuperando laboraturus. Accepit hac de causa a Cæsare magnam vim pecuniarum. Bellum Hungaricum tanto conamine nunc reparatur quanto vix unquam antea, sic enim opus est.
Cæterum quod narratiunculam meæ e Dania huc in Bohemiam ad S. Cæs. Matem migrationis, qualem optimæ memoriæ Dn. D. DAVIDI CHYTRÆO sic expetenti misi, tuis historicis meditationibus inserere eamque expolire |et ornare constitueris, rem mihi apprime gratam et quovis officio vicissim compensandam præstiteris. Existimassem complementum historiolæ anni millesimi sexcentesimi ultra priorem mediam partem, quam Dn. CHYTRÆUS ante obitum absolvit, a te continuatum, ut hoc anno prostaret, atque in illa, quæ de me, dum in vivis esset, inserere cupiebat, adiuncta forent, sed forte alia sunt vestra consilia, quibus lubens acquiesco. Cuperem nihilominus id, quod proposuisti, mature fieri, et si oportunitas sic feret, conceptionem primam, antequam excutiatur, mecum communicari.
Habito nunc Pragæ in ædibus olim a laudatæ memoriæ Vicecancellario Dn. IACOBO CURTIO splendide et magnifice exstructis, unâ cum horto amplo et amœnissimo circumiacente, quas Sacra Cæs. Matas in meos usus emit a vidua inhabitante pro 10000 Ioachimicorum, cum tamen duplo maiori summa vix exstructæ sint. Est locus maxime in |civitate editus, versus Zephyrum, nec longe ab arce situs, ut Cæsarea Matas ultra alias domos et hortos interpositos secreto et minimo negotio huc, |quando ipsi sic clementissime placuerit, venire queat. Disponuntur hîc modo Instrumenta mea omnia, quæ e Dania huc transtuli numero 28; thesaurus incomparabilis, quem Patria mea non æstimans sibiipsi invidit. Adornatur Typographia, ut opera mea hactenus interrupta, quanto ocius fieri poterit, compleantur. Exstruitur etiam officina pyronomica pro exercitijs spagyricis, quæ nostra est etiam voluptas. Deus Opt. Max. conservet et prosperet Augustissimum hunc Cæsarem RUDOLPHUM II, qui nobis hæc ocia fecit. Quod superest, æviterno et omnipotenti Numini te et omnia tua commendo.