Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||DEM EDELEN GESTRENGEN EHRENVESTEN HERREN TYCHO BRAHENN AUFF KNUTSTORFF ERBSASSEN, RÖMISCHER KEYSERLICHER MAIESTATASTRONOMO,MEINEM GROSSGUNSTIGEN HERREN.

|S.

GENEROSE et doctissime D. TYCHO, misit ante paucas septimanas responsum ad priores tuas literas SIMON a PETKUM. Illud, cum priorem aliquem habere non potuerim, per hunc FRANCISCUM SCHROTERUM Sundensem, Chymicarum rerum studiosum, qui nescio qua de causa iter Pragam instituerat, ad te amandare volui, spero recte redditum iri. De fornacibus quoque advehendis videbo quid efficere potero. Nondum enim quicquam præter eas Hamburgo advectum est, propter nimiam Albis exundationem. Quia vero moris est, ut amici amicis novarum narrationum communicatione gratificentur, mitto D. TYCHONI cuiusdam LL. Doctoris DETHARDI HORSTIJ Witebergæ agentis prognosticon de eventu belli Turcici, sane gratissimum, utinam etiam verissimum. Impingunt nostri Theologi et vani vates omnes in eundem quo Pharisæi et Apostoli olim lapidem, ut vaticinia de CHRISTO eiusque et Ecclesiæ regno et victorijs, politica Phrasi pronunciata, politice intelligant, cum Ecclesia novi Testamenti nullam habeat promissionem politiæ et politici regni ut veteris Testamenti, usque ad CHRISTUM, et CHRISTUS ipse dicat: Regnum |meum non est de hoc mundo, item: In mundo afflictionem habebitis, in me autem TANTUM pacem. Stultum quoque hoc est, quod omnes vaticinium de GOG et MAGOG interpretantur de regno Turcico, cum id loquatur historice de victorias Israëlita|rum ante CHRISTUM, allegorice vero, ut Apocalypsis IOHANNIS eum declarat, de persecutoribus Ecclesiæ in toto orbe terrarum adventu CHRISTI extremo tollendis, cap. 20 vs. 8: Exibit SATHANAS ut seducat gentes, quæ sunt in QUATUOR angulis terræ, τὸν Γὼγ καὶ τὸν Μάγωγ, qui circumierunt castra Sanctorum et urbem dilectam. Sed descendit ignis a DEO e cœlo, qui devoravit eos etc. Simile delirium est, quod hic interpres idolum vastans interpretatur de MAHOMETE, cum ipse filius DEI dicat Matth. 24 intelligendum esse DANIELEM de signo præcessuro finalem Politiæ Iudaicæ, inprimis templi destructionem, Ideo monet: Cum videritis abominationem vastatricem stantem in loco sancto, ut dictum est a DANIELE propheta tum qui in Iudæa est, fugiat ad montes etc. Ridiculum denique plane est somnium, quod metuunt, ne DANIEL mentiatur, cum definit Monarchias quatuor, si Turca inchoaret quintam Monarchiam, cum prima fuerit Monarchia iam Assyriorum, iam Chaldæorum, in secunda iam in Babylonia, iam in Persia dominabantur Monarchæ, in tertia singuli Duces ALEXANDRI constituebant sibi peculiarem Monarchiam, in quarta alia erat Orientis, |quam dudum rapuit Turca, alia Occidentis, quam hactenus mordicus retinet Papa, et vicinorum regulorum potentia ad suam triplicem coronam tuendam simplici credulitate et armis abutitur. Ante vero illa tempora quam varios habuit Monarchas, quorum post annum CHRISTI 480 nemo Romanus aut Italus fuit, quando AUGUSTULUS ultimus purpuram abiecit, eamque induit ODOACER Sax. Post illum anno 495 CHRISTI THEODORICUS Ost-Gotthus dictus Veronensis, inde 574 Longobardorum Reges usque ad CAROLUM Magnum Francum, qui cœpit Imperator Romanorum dici 800 CHRISTI. Unde reliqui Germani titulum, Papa imperium habet hactenus. Et sic digiti pedum in DANIELIS Colosso varie discriminantur sine inchoatione quintæ Monarchiæ, et metuimus, ne Turca sit quintus Monarcha; qui iamdiu est Monarcha Orientis. Sed hæc delirant, qui historiarum sunt ignari, et qui amant, ipsi sibi somnia fingunt. DEUS tueatur hospitia Ecclesiæ, servet verbum suum |et confundat consilia Turcæ et Papæ, propter gloriam nominis sui.

Bene in Domino vale.
G. N. T.
addictiss.
GEORGIUS ROLLENHAGEN.