Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||GENEROSA NOBILITATE ET POLITIORIBUS LITERIS CLARISSIMO VIRO D. TYCHONI BRAHÆO DOMINO IN KNUTSTORFF ET CÆSAREÆ MAIESTATIS CONSILIARIO ET MATHEMATICO EXCELLENTISSIMO DOMINO ET AMICO SUO.

|S.

CUM ad me ex itinere suo, quod ad te instituerat, Generose et Doctiss. D. TYCHO, divertisset optimus vir DAVID FABRICIUS, et non modo tua studia, ut merentur, crebris sermonibus commendaret, sed observationes quoque suas coram ostenderet, dolui profecto GANYMEDEM tam elegantem Frisios potius Boves pascere, quam ab Aquila Ioviali raptum, Dijs in Cœlo ministrare, ut DAVID ab ovibus in aulam propter Musicam adoptabatur, ut certe hic DAVID GANYMEDEM habet ascendentem. Sed quisque suos patimur manes. Ego certe multis nominibus eum mihi optârim propiorem.

Fuit ante paucos dies hîc quasi privatus Episcopus Coloniensis, iturus ad Cæsarem, ut ei Papæ nomine electionem Regis Romanorum persuadeat, atque sic et reditus Cæsarios et autoritatem in plures partes distrahat. Ne dicam de nuncio Belgico, in quam terram iam redijt exercitus Hispanicus. Ab altera parte redit Turca. Domine, serva nos, perimus.

Favorem Episcopi Saltzburgensis tibi ex animo gratulor, utinam plures adducat tibi suffragantes, |ut tandem utilissimos tuos labores ad umbilicum deducas.

De prognostico, quod HENRICUS IULIUS de se usurpare dicitur, iam olim audivi doctorem MEGABACCHUM, ROTHIUM et alios, qui a me existimabant esse profectum. Sed neque ego hoc dixi aut scripsi |unquam, neque ab ipso audivi. Hoc autem dicere solet GARCÆUM prædixisse, aliquando se præclaram ex bello victoriam relaturum esse, itaque ad bella esse animosiorem. Quod negavi ego ex fontibus, quos epistola tua allegat. Et si possem, in viam potius pacis reducerem, quam ut currentem instigarem. Sed fertur equis auriga, nec audit currus habenas.

Spero me propediem in aulam venturum ad consultationem de vocando Theologo in locum HOFMANNI. Ibi, ut decet, privatim de tua pro eius salute solicitudine, et commoditate negociorum apud Cæsarem privatim expediendorum, movebo fideliter omnia. Et rescribam.

Bene et quam diutissime vale.
Tuæ Gen. N.
addictiss.
GEORGIUS ROLLENHAGEN.