by Brahe, T. (1598)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1923)  
previous next

||QVADRANS MINOR ORICHALCICVS INAURATUS.

Illustration: Text:
FigureQuadrans minor orichalcicus inauratus
||EXPLICATIO FABRICÆ ET VSVS.

QUADRANS non usque adeo magnus ante plurimos annos a nobis constructus est, eâ formâ, quæ hîc exhibetur: e solida constans laminâ Orichalcicâ crassiusculâ, habens â Centro A ad circumferentiam BDC cubitum unum. Isque omni sui parte inauratus Auri hydrargyri ignis beneficio, ut pulchrior et mundior maneat, non obnoxius ijs, quæ Orichalcum alias nisi sæpe mundetur, successive contrahit, inquinamentis. Limbus ejus exterior BDC subdivisus est: vulgari saltem ratione in 90. partes, et quælibet harum rursus in 12. ita ut hæc subdivisio singula quina ostendat minuta. Intra hanc est alia quædam distributio quam Petrus Nonnius Hispanus Mathematicus Clarissimus in Erudito suo libello de Crepusculis tradidit, existimans eam a Ptolemæo olim usurpatam fuisse. Quod tamen vix fidem meretur. Est autem talis, ut ducantur intra extremum Quadrantem alij minores numero 44. successive sese comitantes: quorum extimus in 89. partes est: dividendus: sequens in 88. tertius in 87; et sic deinceps, donec ad ultimum et intimum perventum fuerit, qui 46. portiones habebit. Quemadmodum hæc utcunque in ipsâ figuratione repræsentantur. Regula ejus DA habet pinnacidia apud A et D vulgari modo parata cum foraminibus: licet inferiori apud A nonnunquam rimulæ applicari possint parallelæ superiori, more nostro: sicque facilior et exactior fieri collimatio. Perpendiculum EFG a posteriori parte appenditur, ut ejus beneficio cognoscatur, quando Quadrans rite dispositus est; ita ut inferius eius latus AB Horizontis æquilibrium, alterum vero AC verticem capitum exacte respiciat: totumque Quadrantis planum plano Circuli alicujus verticalis congruat. Ut autem Quadrans ita rite dirigatur, fit partim per cochleas, quas habet juxta inferiorem dispositionem Pedestalis, literis S notatas, partim per cochleam ad OM, quæ ipsum Quadrantem tollit et deprimit, donec perpendiculum monstret, ipsum convenienter esse ordinatum. Insistit enim is pedestali NMOPQRST, quod totum cum cæteris requisitis e puro est ferro, ubi a posteriori parte juxta H illi affigitur. Estque prope N nonnihil mobile hoc fulcrum; ita ut Quadrans sursum atque deorsum trudi queat per cochleam OM. Nam Regulæ ferreæ MN et ON possunt arctari et ampliari intermediante eâdem cochleâ OM: sicque Quadrans una parumper attolli vel deprimi prout opus fuerit. Circumducitur etiam is in concavo canali NP, in quamcunque Cœli plagam lubuerit: firmâ tamen manente totâ inferiori pedestalis parte; quam literæ RSQT signant: quæ inferior portio eâ, quâ vides formâ fulcimina præbet, ut Quadrans firmiter consistat in suis quatuor cochleis per literas ST indicatis: quæ cochleæ (uti dixi) totum Instrumentum in debitum situm dirigunt. Innituntur autem hæ cochleæ laminulis ferreis substratis juxta T: quibus quiescentibus in mensâ quadam VXYZ cochleæ pro |lubitu circumgyrantur. Atque hæc de Quadrante eiusque pedestali generaliter indicata sunto.

Quæ autem aliquatenus visitur intra Centrum et minimum Quadrantem pictura LK circulari formâ comprehensa; ornatus causa tum quoque ut suâ Hieroglyphicâ significatione quidpiam doceat, exsculpta est; cum alias spatium id foret vacuum. In quâ figuratione (ut et hoc obiter indicem) ad arborem alterâ parte viridem et frondosam Iuvenis laureâ insignitus, in quadrato saxo sedet, et unâ manu Globum Cœlestem tenet, alterâ librum in viridi etiam gramine; et herbis radicem arboris obtegentibus pedes extendens. Ab aliâ, lævâ videlicet Arboris parte radix emarcida est, et frondes steriles, folijsque carentes: inter quæ mensa existit, habens e singulis ferre aliquid; quæ in hâc terrestri Scenâ a mortalibus in pretio habentur; qualia sunt: cistula nummis referta, Sceptra, Coronæ, Arma gentilitia, Torques aurei, Gemmæ, Mundus muliebris, Pocula, Chartæ, Tesseræ, atque his similia: quæ omnia sceleton quoddam, mortem repræsentans, manibus pedibusque circumdat, quasi ea ad se rapiat. Suprascriptum vero est toti figuræ hemistichium, quod sensum Allegoricum explanat: VIVIMVS INGENIO CŒTERA MORTIS ERVNT: ita ut prior pars hemistichij a dextera et viridi arboris parte ubi juvenis ille philosophans sedet, tanquam in Schedâ Scriptâ e ramis dependeat: alterâ, sequens hemistichij portio. Quibus innuere voluimus solidam doctrinam, præsertim rerum Cœlestium sublimem cognitionem, vitæ et memoriæ perpetuitatem in hisce terris largiri: Reliqua omnia frivola caduca esse; atque una cum hominis corpore interire. Quando vero æternitatem Regni Cœlorum respicimus, tunc hæc ipsa, quæ nunc a viridis arboris parte sunt, in posteriorem transeunt: siquidem finiti et infiniti nulla detur proportio. Tuncque aliter mutatur hemistichium inscriptum, nimirum sic. VIVIMVS IN CHRISTO, CŒTERA MORTIS ERVNT; ita ut prior pars arbori viridi, altera sterili adaptetur. Intra viridem autem arboris faciem Christi vitæ et doctrinæ Hieroglyphica quædam indicatio est. Cætera manent, ut antea: nisi quod doctrinæ et inventiones humanæ etiam in lævam et posteriorem arboris, sterilem nimirum vergant. Quibus innuimus, nihil hominem beare, et immortalitate in æternum donare posse, præter meritum filij Dei Christi redemptoris, eiusque Doctrinæ et vitæ observantiam. Quæ singula hîc, licet forte citra rem, ob picturam adjunctam exponere lubuit. Ab alterâ Quadrantis parte Canon ziphris excisus est, qui minimo negotio ostendit, quid singula puncta Nonnianæ (de quâ dixi) Divisionis in Altitudinibus quæsitis exhibeant.

VSVS hujus Quadrantis est in capiendis stellarum et Luminarium Altitudinibus; quando non summa requiritur præcisio, ita ut intra duo vel tria minuta hanc scire sufficiat. Dirigatur itaque tunc planum Quadrantis versus sidus observandum et rite disponatur per suas cochleas, uti prius dictum, donec perpendiculum monstret omnia rite constare. Tollaturque tunc, vel deprimatur Regula AD, donec sidus per foramina aut rimulas dioptrarum cerna|tur, aut lumen Solis intromittatur ad amussim. Sicque firmetur ab alterâ parte juxta D, ubi cochleolam hîc latentem habet. Monstrabit enim sic in exteriore limbo, ubi divisiones sunt vulgares, extrema etiam Regulæ pars Altitudinem quæsitam intra quina minuta; quorum quoque dimidiam vel tertiam partem accurato intuitu assequi licet. At si Nonniana simul divisione uti lubuerit, videndum est, ubi Regula aliquod punctum in eâ, ubicunque tandem, transeat; et numerandum, quotum sit illud punctum, ac quot talia ille Quadrans continet: cum quibus duobus in Tabulam ab alterâ Quadrantis parte exsculptam lateraliter intrandum, sicque in areâ juxta communem concursum inveniuntur Gradus et Minuta, Altitudinem mensuratam pandentia. Idem absque Tabulâ per Regulam proportionum, non multo labore, efficitur: ponendo primo loco totalem divisionem eius Quadrantis, in quo punctum aliquod ipsâ Regulâ contingitur. Secundo loco Gradus 90. Tertio numerum eiusdem puncti a principio, eo usque ubi Regula est: sicque quartus peractâ operatione solitâ ostendet quæsitum. Verum hæc Nonniana ratio non est sufficiens in praxi: neque habet in recessu quod in accessu pollicetur: uti experiunti patebit.