by Brahe, T. (1598)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1923)  
previous next

||INSTRVMENTVM PARALLATICVM SIVE REGVLARVM.

Illustration: Text:
Figure 10  Instrumentum parallaticum sive regularum
||EXPLICATIO FABRICÆ ET VSVS.


INSTRUMENTUM hoc Parallaticum, quod alias Regulas vocant Ptolemaicas, etiam conficere lubuit, siquidem paucis requisitis, tribus nimirum regulis Distantias stellarum a vertice; ideoque et harum altitudines succincte metitur. Accepi autem ejuscemodi e lignea saltem materiâ totaliter constans, quod olim fuerat incomparabilis istius Copernici; adeoque ipsius manibus (uti dicebatur) elaboratum: quod mihi dono missum est a Domino Iohanne Hannovio, Canonico Warmiensi, ubi antea vixerat Copernicus: Cum anno 1584. quendam e studiosis meis in exercitijs Astronomicis mihi inservientibus cum Sextante ad instar ejus, qui tertio loco superius elucidatus est, eo ablegassem, ut Elevationem Poli, qui Warmiæ est, exactissime, hoc intermediante dimetiretur. Suspicabar enim tria proxime minuta in Copernici circa hanc observatione desiderari; de quo motus Solis, et Ecclipticæ obliquitas maxima aliter se habentia, quam ipsius suppeditant numeri, me commonefecerunt. Quod et ipsa experientia, ita se habere comprobavit. Inventa est enim meo Organo ex plurimis tam ad fixas quam Solem habitis animadversionibus, Poli isthic sublimitas partium 54. M. 22¼. Uti latius a nobis in Progymnasmatum Astronomicorum Tomo primo pagina 34. et sequenti demonstratum est: quo in loco caussas lapsus Copernici in motu Solis non rite ab ipso redintegrato ostendo. Præsupposuit vero Copernicus ejus loci Latitudinem ex suâ observatione part. 54. M. 19½. Deficiunt igitur apud ipsum ab exactâ normâ 3 minuta minus ¼: plane antea ex ipsius Dedomenis et superstructis numeris circa Solarem motum colligebam. Reversus autem ad me Studiosus iste meus, non saltem sextantem, quem tradideram, omni parte illæsum reportavit, sed hoc alterum Coperniceum Parallaticum mihi ab eo, de quo dixi, Canonico, dono missum attulit. Quod, quam primum conspexi; utut ligneum esset, atque usui inhabile; ita tamen placuit ob memoriam tanti artificis, a quo confectum ferebatur, ut me continere nequiverim, quin actutum Heroicum Carmen, quod in Epistolarum Astronomicarum Tomo nostro primo pag. 295. atque sequenti reperitur, concinnarem. Quin et paulo post ad ejus imitationem quoddam aliud Orichalcicis laminis inductum confieri feci, paucis quibusdam commodioris Usus gratiâ mutatis et superadditis: quale hoc est, quod hîc repræsentatur. Suntque tres regulæ DE. et EF. et FD. quarum prima quæ versus Zenith attollitur ED, habet superius aliam juxta D sibi associatam, atque in tereti Orichalco convolubilem. Suntque ambæ ejusdem longitudinis, nempe quælibet quatuor cubitorum, modo superioris longitudo capiatur a | litera D in F. Quæ enim pars productior est, nimirum FG, saltem ob id additur, ut aliam oblongiorem regulam intra se contineat et coerceat. Nam est bifurcata. Tertia vero regula EH quæ longior est, et pariter juxta E priori DE annectitur, etiam ibi convolubilis; eam habet longitudinem, quæ requiritur, quando bina latera DE et EF angulum rectum comprehendunt: ubi nimirum regula DF ita sublata est, ut Horizontis æquilibrium respiciat. Dioptræ autem, per quas Siderum collimatio fit, sunt in eâdem Regulâ juxta H et I, atque per rimulas priori pinnacidio parallelas supra et infra, modo a nobis invento rem expediunt. In Coperniceo Instrumento erant loco horum foramina, per quæ stellæ difficillime visuntur. Accedit et hoc disconvenientiæ, quod anterius foramen in pinnacidio I constitutum, amplius altero esse oporteat, si stellæ per illud commode conspiciendæ sunt: Cumque hoc dat, aliquotam partem unius Gradus occupet necesse est, utpote ad minimum octavam vel decimam partem. Ignoratur autem inter observandum, an stella exacte in foraminis ejus Centro conspiciatur nec ne: atque sic aliquot minutorum jactura admitti potest; ut mirum sit, quomodo non solum Copernicus; sed et veteres, qui talibus utebantur dioptris, aliquid certi, etiamsi cætera recte se haberent, sic assequi potuerint. Divisiones æquales in regulâ sunt oblongiore per puncta transversalia, uti nobis moris est, designatæ: Suntque tot, ut ultimum numerum Canonis sinuum, sex zyphrarum requisito loco, nempe in eo, qui primis duabus Regulis adsequatur, ut fiat Triangulum æquilaterum, adimpleant. Notandum insuper, Regulam DK, quæ verticem respicit, interius cavitatem quandam obtinere, in quâ filum tenue Orichalcicum a superiore parte dependens, inferius juxta K plumbeolum habet, ne a vento filum, quod interius sustinet, dimoveatur. Nam et janiculæ oblongæ apud hanc cavitatem additæ sunt, quæ aperiri et claudi possunt, prout opus fuerit in eum (de quo dixi) usum. Quod in convenienti signaturâ isthic additâ, monstrat, quando latus DE exactissime verticem respicit. Idque ita effici potest, per cochleas inferiores ad A in pedestali, quæ ferreolis in L circumgyrantur. Inhærent enim hæ tres Regulæ columnæ CE, quæ dicto pedestali insistunt, ita ut in rotundis claviculis hinc inde convolvi queant. Quam commoditatem, quoad fulcra, ego huic Instrumento addidi. In Coperniceo enim non erat. Addidi etiam plumulam, quæ est juxta G, efficientem, ut in quovis angulo observato quiescat regula AF, donec in latere longioris numeratio peracta sit. Applicavi et alia quædam commodioris usus et tractationis gratiâ: quæ singula commemorare supersedeo; ne videar Antecessorum inventa nimis corrigendo elevare.

USUS hujus Parallatici est in capiendis Distantijs siderum a vertice, prout Ptolemæus in Lunâ ut plurimum factitavit, præsertim propter ejus latitudinem |maximam exquirendam: licet idipsum non satis subtiliter neque universaliter assecutus sit; veluti patet ex ijs, quæ nos Progymnasmatum supra dicto Tomo cap. 1. circa Lunæ orbitam in appendice quadam restituimus. Ubi ex accuratis observationibus indicatum est, latitudinem Lunæ maximam, quæ contingit in plenilunijs, non eandem esse, quæ in Quadraturis; notabili intercedente differentiâ, utpote, quæ tertiam Gradus partem attingat: prout isthic latius per suas circumstantias et occasiones videre est. Angulus autem distantiæ a vertice FDE haberi potest ex Canone fœcundo aut etiam Sinuum intermediantibus partibus FE. Dantur enim in Triangulo duo æqualia latera FD et ED. Tertium vero FE in regula longiore peractâ observatione numeratur. Quare angulus FDE latêre non potest, qui remotionem Sideris a Zenith metitur. Ejus vero complementum ad Quadrantem est altitudo quæsita. Habent hæ Regulæ et hoc commoditatis, ut facili negotio resolvi et complicari queant, atque in quævis loca transportari. Verum, ut dicam id quod res est, eam præcisionem et certitudinem satis constanter non præbent, qualicunque tandem diligentiâ elaboratæ, quam Quadrantes antedicti. Difficillime enim Regulæ lineæ rectæ amussim diu retinent. Et si longiores fuerint, suo pondere se inde reclinant. Sin breviores, id quod pollicentur suâ parvitate præstare nequeunt.