by Brahe, T. (1598)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1923)  
previous next

||ARMILLÆ ÆQVATORIÆ

Illustration: Text:
Figure 12  Armillae aequatoriae
||EXPLICATIO FABRICÆ ET VSVS.

EXCOGITAVIMUS itaque Armillas quasdam Æquatorias, quæ in Æquilibrio Axis Polorum Mundi hinc inde dispositæ in neutram partem suo pondere vel circumductione distrahantur, aut â plano Circulorum, quos repræsentant, ab exactâ normâ divelli possint. Id quod in priori dictas ob caussas desiderabatur. Forma autem earum est, qualis apposita figuratio ostendit. Suntque tres solummodo Armillæ cum axe quodam tereti; quæ tam æquatorias siderum distantias quam declinationes metiuntur. Prima earum et maxima AESF cæteras continens et sustentans, Meridiani vices supplet: Habetque in diametro 4. ferme cubitos. Hinc cæteræ interiores æstimandæ. Ad cujus etiam planum disponi et regulari debent. Iuxta vero A et in opposito loco apud D habet Axem quendam (uti dixi) teretem, revolubilem cum Armillâ interiore, Declinationibus dimetiendis inservientem, ad cujus medium locum (quod etiam omnium Armillarum Centrum est) Cylindrum apud G sibi Orthogonaliter infixum sustinet, ejusdem in suâ diametro magnitudinis, prout ipse Axis. Attollendus autem Axis cum ipso, quem Diametraliter transit, Meridiano, donec in ejus Divisionibus, quæ singula habent minuta, perpendiculum BV supra et infra, complementum Altitudinis Poli ejus loci contingat; sitque unâ plano Meridiani æquidistans, sive illud utrobique leniter contingens. Interior vero Armilla quam Declinationibus inservire dixi, per NMPO exprimitur: quæ etiam aliquando plano Meridiani uniri potest, et rursus intra hunc in quascunque partes circumvolvi, prout stellæ observandæ situs requirit. In duobus autem locis, ubi alteram ipsi ad angulos rectos transversalem Armillam, quæ Æquatori deputatur, pertranseundo ambit, habet exterius laminam, indicantem ipsos Gradus et Minuta æquatoris utrinque, tam videlicet ab unâ, quam alterâ oppositâ parte. Continet etiam sua pinnacidia in quatuor locis, sive Quadrantibus; quorum hîc saltem duo apud M et O exprimuntur: in quibus rimulæ sunt parallelæ et æquidistantes cylindro apud G, tum quoque ab alterâ parte Axi AD. Suntque singuli Quadrantes ab exteriore Armillæ parte ipsi oculo proxima in 90. Gradus divisi, et quilibet horum in 60. minuta more nobis usitato et sæpius per puncta transversalia indicato. Altera vero Armilla transversalis, quam dixi Æquatoris munia sustinere, per HLKI ostenditur: quæ etiam in duobus oppositis locis Meridiano supra dicto apud C, et illi Diametrali firmiter annectitur, atque eidem ad amussim ad angulos rectos insistit, inque eo immotus quiescit. Estque etiam ab exteriore sui parte in omnes Circuli Gradus eorundemque minuta subtiliter distributa. Ac |habet quatuor pinnacidia pariter facta, ut in priore: quorum duo IK in unâ semicirculi parte hîc exprimuntur. Reliqua duo in altero hemicyclo pariter intelligenda veniunt. Suntque omnia pinnacidia ex Orichalco affabre elaborata: ipseque Meridianus totus est e solido chalibe, ut sustinendis reliquis interioribus sit sufficiens. Armillæ vero binæ decussatim sese intra hunc transeuntes, ab posteriori (de quâ dictum) solummodo sui parte laminâ forti Orichalcicâ imbutæ sunt, in quâ etiam divisiones existunt; Neque enim undiquaque Orichalco circumductæ sunt, quo minus haberent ponderis. Sunt nihilominus asserculis ligneis in rotundam partem coactis, et multipliciter bituminatis, ita artificialiter compositæ, ut non ex uno solido constent ligno; sed pluribus in oblongum tenuiter levigatis, atque hâc cautione invicem agglutinatis, ut prout unum crevit in altum, reliquum contrario modo illi applicetur: eâ videlicet parte, quæ cacumen et radicem respicit, viceversâ ad invicem commutatâ. Sic enim experientia me docuit, ligneam materiam tractandam esse pro Instrumentis, ut incurvationi et mutationi minus sint obnoxia. Conducunt autem huc ex omnibus lignis præcipue ex arbore juglandum, et ejus speciei abietis, quam Germani Feuchtenholtz vocant, si viciosa non sint et diu exsiccata. Postmodum vero sic varijs laminulis ligneis conglutinatæ Armillæ, et in justam formam ac magnitudinem deductæ, linteolo tenui aut membranâ ipsis agglutinatâ circumducuntur. Et minio Cerussæ mixto cum Oleo lini incrustantur et colorantur, ut minus aëris mutationem sentiant. Porro innituntur hæ Armillæ pedestali etiam e solido et forti ligno peculiari, quâ vides, formâ facto, quod literæ Y designant. Inferius vero Quadratum existens in singulis isthic angulis cochleas habet apud X quibus totum Instrumentum in requisitam dispositionem cœlestibus, quos imitatur, Circulis analogam dirigitur: Ubi etiam 4 ferramenta versus supremam ejus partem, quâ meridiano adjacet, fulcri et fortioris sustentaculi loco, ne hinc inde vacillent Armillæ, adduntur; Quorum unum per FbX; alterum EaX signatur. Reliqua duo sunt a posteriore parte. In eo vero loco, quo pedestale hoc Meridianum contingit, in modum semicirculi rotundum est, ut Meridianus illi insistens omni ex parte illud contingat, et firmiter ei innitatur. Quâ etiam de causâ quatuor tenacula metallica juxta FSRE apponuntur, intra quæ Meridianus compræhensus sensim et tenaciter circumduci potest, donec Axis ejus Axi mundi correspondeat; sicque immote firmari. Infra in lateribus hujus pedestalis hinc inde a foraminis, quod plumbum juxta V habet, utrâque parte sunt 4. Icones ornatus gratiâ solerter appictæ, quæ effigies Ptolemæi, Albategnij et Copernici; tum quoque nostram repræsentant: quarum binæ Copernici videlicet et mea juxta d visuntur. Reliquæ duæ ab altera parte latent. Cætera pedestale hoc concernentia, veluti transtra juxta g; et si quæ sunt aliæ partes aut firmitudi|nis aut ornatus gratiâ applicatæ, ex ipsâ figuratione diligenter intuenti satis patent.

VSVS hujus Organi est in observandis Siderum (uti dixi) tam Declinationibus quam Ascensionibus rectis. Nam convolutâ Armillâ DNMP, cum suo Axe versus sidus denotandum trahuntur et retrahuntur in eâ ipsius Pinnacidia, donec juxta Cylindrum G tam supra quam infra paralleliter Sidus quodvis collineetur: tumque ipsum pinnacidium in exteriore laminâ Orichalcicâ apud Divisiones Declinationem quæsitam pandit. In alterâ vero aut transversi trahatur conveniens pinnacidium in aliquam Stellam, cuius Ascensio recta cognita est antea undecunque, et reliquum pinnacidium, quod maxime accommodum fuerit, per alium Observatorem (Duos enim sic esse oportet) trahatur in quamvis asiam stellam, donec ea etiam utrinque ad Axem Instrumenti cernatur. Postea numeretur Arcus ambobus pinnacidijs interceptus, qui Differentiam Ascensionalem Stellarum exhibet, quæ addita vel ablata, prout ductus requirit, Ascensioni rectæ cognitæ ignotam antea patefacit. Idem effici potest, si Armilla Declinationum firmetur in loco Ascensionis rectæ cognitæ, et juxta hanc stella nota cernatur, et interim ab alio trahatur aliquod pinnacidiorum in Armillâ Æquatoriâ, donec circa Axem stella, cujus Ascensio recta quæritur, collimatur. Tunc enim idem pinnacidium in exteriore lymbo Æquatoris angulum quæsitum citra ullam additionem vel subtractionem exhibet. Quorsum vero conducant Declinationes et Ascensiones Rectæ siderum rite perspectæ, et quam facilis sit ex his tam Longitudinis quam Latitudinis eorundem derivatio; norunt ij, qui in Astronomicâ Palæstrâ versati sunt: et nos alibi V. D. id compendiose explicabimus.