by Brahe, T. (1598)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1923)  
previous next

|| INSTRVMENTI EIVSDEM VT ALTITVDINIBVS CAPIENDIS INSERVIAT DISPOSITIO.

Illustration: Text:
Figure 19  Instrumenti eiusdem ut altitudinibus capiendis inserviat dispositio
|| EXPLICATIO FABRICÆ ET VSVS.

INSTRUMENTUM hoc ipsum, si præsertim sextantem circuli capiat ejus circumferentia, Altitudinibus quoque siderum rimandis non est inconveniens: modo disponatur, prout hæc apposita figuratio ostendit: quâ etiam ratione ego tunc temporis, cum nova illa stella anno 72. et sequenti conspiceretur, ejus Altitudinem minimam, cum in Meridiano infra Polum esset, scrutatus sum: Maximam enim quando vertici appropinquabat, demetiri eodem non licuit, siquidem in nostro Horizonte admiranda ea stella, cum supra Polum in Meridiano esset, non longe Zenith distitit: Ideoque intra sextam Circuli partem ejus Altitudo comprehendi nequibat: quemadmodum supradicto libro et eodem indicato capite hæc et similia videre licet. Ratio autem, quâ observationem instituebam, ibidem quoque patefacta ejuscemodi erat: sextans hic, quoad Regulam AB inferiorem in altâ quadam fenestrâ disponebatur supra murum R, ita ut præcise Meridiano Cœlesti corresponderet, qui observationi adaptaretur. Eratque fulcrum quoddam literis VX indicatum huic suppositum; idque a parte posteriori versus Centrum juxta T, ejus sublimitatis ut ipsa Regula AB exacte cum Horizontis æquilibrio conveniret: Idque hoc modo explorabam: Arcum Instrumenti RN cum suis regulis ad meridiani planum dirigebam, et in fine ubi 60. Gradus desinunt, juxta N appendebam perpendiculum per NS signatum, ac regulam fundamentalem AB per cuneos quosdam intra T et VX positos, prout opus erat, attollebam vel deprimebam; unaque sic universum Instrumentum, donec filum Orichalcicum NOS cui plumbum juxta S annectitur, præcise punctum medium inter sextantis Centrum ad A, et periphereiam divisionis ad O contingeret. Liquet enim inde, quod Organi regula sive basis AB exacte Horizonti æquidistârit: Cum ex Elementis Geometriæ, sextans Circuli a Centro constituat Triangulum isosceles (prout in libro quarto Euclidis Propositione 15 demonstratum est) per punctationem RNA, et lineam regulæ RA. Cumque recta descendens ab N, quæ Zenith respicit, RA basin, bifariam secet, necessario id ad Angulos Rectos fieri, consequitur, uti apparet ex propositione 12. libri 1. atque proxime antecedentibus. Quocirca cum perpendiculum NS versus Zenith semper directum sit, illique NO uniatur, omnino eidem perpendiculo Regula RA Orthogonalis sit oportet: ideoque et in Horizontis æquilibrio, a quo vertex undique Circuli quadrante distat, qui rectum Angulum efficit. Omnibus itaque sic quantâ fieri potuit accuratione elaboratis et ordinatis, donec nova stella Meridianum in suo decliviore situ motu universi contin|geret, attendi, tuncque per aliud pinnacidium collimavi priori juxta C Regulæ analogum, non longe a Centro prope K appositum, quod sicubi necessitas postularet, removeri poterat. In superiori enim parte ejus, rimula quædam confecta erat, una cum prioris pinnacidij latere etiam superiore, respectu inferioris et Centri Parallela, per quam inter observandum motâ longâ cochleâ DE, Angulus Instrumenti variabatur, donec novam stellam in superiore limbo pinnacidij ad C præcise collinearem, dimidiâ ejus parte visâ, alterâ latente, quantum ullo acumine discernere licuit. Rimulas enim priori pinnacidio utrique parallelas tunc temporis nondum adinveneram, quarum beneficio centrum stellæ exactissime notatur. In hunc itaque modum per Arcum utrique pinnacidio BC interceptum minimam stellæ Altitudinem supra Horizontem deprehendi, qualem in antedicti libri loco citato reseravi. Cum vero facile Regula BA adeoque totus sextans ab Horizontis æquilibrio inter observandum dimoveri posset, si fulcra, quibus innitebatur Instrumentum nonnihil in hanc vel illam partem per subactos cuneos cederent: ideo juxta lineolam ad O in inferioris Regulæ meditullio sitam, quam Instrumenti perpendiculum recte se habens suo contactu pulsare debuit, utrinque divisiones quædam erant adaptatæ in parvo quodam Arcu PQ circa centrum N descripto, sic ut pro quantitate Gradus unius in tali circuli diametro minuta ab utrâque parte distribuerentur, in anteriori OP subtrahenda; in posteriore vero OQ addenda, prout perpendiculum hinc vel inde aliquam ab æquilibrio inclinationem monstrabat: Eoque pacto Altitudinem per Arcum BC inventam observatione peractâ, et perpendiculo iterum inspecto probavi, ac (sicubi id necessum videbatur) accuratius limitavi. Licet vero exquisitius res ageretur, si per binas rimulas parallelas oculo admotas juxta anterius pinnacidium fieret collineatio: tamen et sic agendo, uti nunc diximus, id quod quærebatur, satis præcise provenit; præsertim, ubi sæpius in eadem stella potest fieri experimentatio; quemadmodum in novâ illâ, quæ perpetuo, quoad duravit eandem retinuit in Meridiano altitudinem insensibiliter mutatam. Ea vero quæ de hac exempli loco, hîc dicta sunt, pariter de aliorum siderum altitudinibus dimetiendis, ac sextam Circuli partem non excedentibus intelligenda veniunt: idque non saltem, cum in meridiano sunt, sed etiam in quovis alio Circulo verticali; in ejusdem nimirum planum directo Instrumenti plano; et omnibus alias sic ordinatis, prout antea indicatum est.

USUS hujus Instrumenti etiam in Altitudinibus dignoscendis ex ante dictis sic patet: quamvis (ut dicam id quod res est) per Quadrantes eos, potissimum majores, quorum jam antea mentionem feci, idipsum minori negotio et adhuc præcisius exequi liceat. Verum cum talia organa, quæ admodum sumptuosa sunt, ad manus quis non habeat, hoc, de quo nunc egimus, aut simili |quopiam uti licebit: Quemadmodum prius de distantijs ejusdem beneficio capiendis admonuimus. Cavendum autem solerti scrutatori ab ijs Instrumentis, eorumque dispositione; quæ facile vacillant, aut quovis modo vitio contrahendo obnoxia sunt. Nam res versatur circa minima, ex quibus maxima concluduntur: ne operam et oleum (quod dici solet) perdamus. Quod plærisque e recentioribus Astronomis accidit. Utinam non idem de antiquissimis illis, quoad præcisam subtilitatem, suspicari liceret. Daretur sane exquisitior ratio Astronomiam omnibus sæculis ad amussim respondentem constituendi. In quo tamen quantum ferent antecessorum observata et placita, volente supremo Numine et elaboravimus et elaborabimus, ut mendis omnia purgata in integrum restituantur.