HACTENUS Instrumenta nostra Astronomica, quotquot delineata et exsculpta erant, exhibuimus, et explicavimus, quantum in præsentiarum licuit. Sunt vero mihi adhuc quædam alia in promptu, quæ quoniam depicta et excisa necdum sunt, hîc omittere necessum fuit. Dabo tamen operam, ut, quam primum fieri queat, et ea prioribus adjungantur, totaque hæc Mæchanica tractatio plenius augeatur, adjunctis quibusdam subsidiis et tabulis huc conducentibus; Interim nihilominus quædam ex residuis hîc breviter attingam.
SEXTANS BIFVRCATVS.
SEXTANTEM quendam, quod a Centro hinc inde Regulas habeat, quæ coarctari et dilatari possint, decussatim se transeuntes, bifurcatum ob id appellatum etiam construximus, qui Chalibeum habet arcum, sextantem Circuli comprehendentem. Longitudo autem Regularum est 4. cubitorum. Pinnacidia etiam habet Orichalcica diversimode extra Centrum prope Regularum extremitates hinc inde disposita. Regulæ vero ipsæ sunt ex ligno Brasilico, quoniam id compactum est et durabile. Divisiones habet in Arcu more nobis consueto factas. Distantias Siderum hoc sextante per duos Observatores, quorum quilibet suæ Regulæ respicit pinnacidia, satis præcise rimari licet: nisi quod aliquanto majore negotio quam in cæteris sextantibus id, nec adeo cito perficiatur. Est tamen ex quo facile portatilis sit, usibus subinde conveniens.
SEMICIRCVLVS AMPLVS PRO MAIORIBVS DISTANTIIS CŒLITVS DENOTANDIS.
QVONIAM per sextantes a nobis excogitatos et paratos non nisi eæ distantiæ Siderum observari poterint, quæ sextâ Cœli parte comprehenduntur, ac interdum usuveniat, quod his majores cœlitus rimandæ sint, adeo ut nonnunquam quartâ Cœli parte ampliores, observationis commoditate et usu id postulante designandæ sint (quod ut plurimum in Solis et Lunæ distantijs majoribus, quando circa utranque □uram vel ultra, interdiu simul visuntur: tum quoque ob alias occasiones locum meretur) Idcirco Semicirculare quoddam Instrumentum confieri fecimus undiquaque transversis contignationibus firmatum, ac laminis Orichalcicis tam in circumferentiâ quam diametrali Regulâ firmiter obductum: cujus beneficio siderum intercapedines, quantæcunque tandem sint, usque ad hemisphærij completionem eo exacte dimetiri liceat. Habet hic Semicirculus in Diametro suo 6. cubitos: et circa medietatem totius fabricæ, ubi quasi undiquaque sibiipsi æquiponderat, est foramen Qua|dratum, in quo fulcro cuidam forti præsertim Globoso inter observandum imponitur, et in plana stellarum per duos Observatores dirigitur, ejusque usus non aliter quam in Sextantibus instituitur. Quare de hoc plura non opus erit addere; sed consulantur Sextantis pro distantiis capiendis expositiones, si quis ulteriora desiderat.
RADIVS ASTRONOMICVS.
RADIJ quoque Astronomici usum præsertim inter peregrinandum, quandoquidem facile portatilis est, minimaque includitur thecâ, non omnind aversamur, utut is exactissimas, planeque indubias non præbeat Siderum distantias. Talis mihi ad manus est, a me ipso quidem non constructus, sed a Præstantissimi illius Mathematici Gemmæ Frisii, Lovanij in Belgio olim habitantis (qui de hoc libellum edidit) Nepote Gualtero Arscenio concinnatus. Totus constat Orichalcicis laminulis affabre compositis licet interius ligneus sit; et pinnacidia atque divisiones habet, prout ab eodem Gemmâ in dicto libro traditur. Hujus longior Regula, seu ipse Radius, habet paulo plus quam tres cubitos: In crassitie vero quadrilatera ubique quasi pollicis majusculi latitudinem: Transversarium est quasi dimidia pars ipsius Radii tam quoad longitudinem quam latitudinem. Confieri insuper, et ego per meos Artifices curavi alium adhuc Radium, totaliter etiam Orichalcicum; sed interius vacuum, nulloque ligno farcitum. Habet enim lignum hanc naturam, ut nisi peculiari modo ei subveniatur, laminulas Orichalcicas, quibus superinducitur, eô vergere cogat, quô suâ in stabilitate, et aëris mutatione trahitur. Is vero Radius, quem nos postea confecimus, non quadrilaterus, sed trilaterus est, quod sic levior foret, atque hæ tres superficies omnibus divisionibus in eo denotandis sufficerent. Effeci autem in eo divisiones æquales per puncta transversalia nobis usitata: quo sic Canonem Sinuum quinque ziphrarum adæquaret; subtiliusque omnia exequeretur quam ante dictus Gemmæ Radius: divisione etiam inæquali, aliter ordinatâ, siquidem hæc apud ipsum vitiosa sit. Longitudo et Latitudo, totaque proportio ferme cum priore par: habetque similia pinnacidia. Verum ut dicam id quod res est, Radius quomodocunque paratus, ipsissimas (uti antea quoque innuimus) non suppeditat stellarum remotiones, ne quidem arctiores illas intra Gradus 15, nedum ampliores, in quibus adhuc plus fallit: Cujus rei rationes alibi exponere non erit difficile; Hîc brevitati studemus. Excogitavi nihilominus ipsemet medium quoddam, quo totaliter Radij difficultatibus et hallucinationibus subveniatur, adhibitis etiam in eo pinnacidijs rimas habentibus, et Cylindro, circa quem per binos Observatores distantias rimari liceat, non minus quam in sextantibus. De quo alias plura, ubi paratus fuerit, (Est enim nunc sub fabricâ) D. V. dicturi sumus.
ANNULUS ASTRONOMICUS
|ANNVLVM insuper Astronomicum, Instrumentum ob habilitem, a multis alias tam veteribus quam novitiis usurpatum, etiam in promptu habemus, ab eodem Gemmæ Nepote ante aliquot annos confectum; ad imitationem ejus descriptionis, quam idem Gemma succincto libello exposuit. Estque hic Annulus totus Orichalcicus et affabre compositus. Habetque in Diametro quasi cubitum unum. Huic nos aliam inventionem interius addidimus, oblongos videlicet et teretes Cylindros sese decussatim et Orthogonaliter transeuntes, interiorisque Armillæ superficiem stringentes, et ibidem quadrato fulcimine coaptatos, tum quoque pinnacidijs, et quibusdam alijs medijs illi ita a nobis provisum est, ut non solum quæ Gemma et alij de Vsu hujus Annuli tradiderunt, longe commodius præstet, sed et præterea quædam alia suppeditet. Poterit enim sic non saltem Declinatio Siderum aptius capi quam antea, sed et ipsarum differentiæ adscensionales adeoque ipsæ adscensiones rectæ Cœlitus denotari: ut nihil dicam de longitudinibus et latitudinibus stellarum, quæ etiam peculiari quâdam ratione adhibitâ obtineri possunt: et plura de quibus, ubi Instrumentum efformatum et excisum fuerit, uberius volente Numine agemus.
Verum sit hoc quicquid velit, talibus parvis et ludicris Instrumentis Cœlestes apparentias satis præcise scrutari non datur; eo quod suâ parvitate Gradus minutijs scrupulose subdividendis capaces non admittant. Et si tantæ fiant magnitudinis, ut hoc suppeditent; suâ quantitate et mole intractabilia redduntur; seque ipsa insuper ita aggravant, ut Vsui citra aliquem errorem non sint accommoda. Est etiam nobis alius quidam Annulus minor Orichalcicus in Diametro spitami contractioris longitudinem saltem continens. sed hîc mihi adhuc minus probatur.
|VSVS præcipuus talium Annulorum est, ut horæ nocturnæ et diurnæ per eos discernantur, licet id non eâ facilitate et præcisione præstent, quâ pollicentur. Sunt tamen aliquo modo adhoc idonei quando alia et certiora media defuerint, præsertim cum habilitate suâ commode sint portatiles. Reliquæ utilitates, quas Gemma et alij conglomerârunt minus principales, nec admodum certos qui scire avent, in eorum quærant libellis.
ARMILLA PORTATILIS.
QVIN et Armilla quædam sola a nobis effecta est interius tamen convenientibus fulcris stabilita, quæ facile exportari posset, atque pedestalibus lapideis cum suis adaptatis cochleis sub dio constitui, sicque in omnem Cœli partem minimo negotio apposite convolvi; quarum beneficio solæ Declinationes Siderum capiuntur, licet non adeo subtiliter, atque majoribus illis, de quibus in antecedentibus dictum est: Attamen cum hæc Armilla fere 3 cubitos in Diametro habeat, et circumferentia eius undiquaque Orichalco obducta sit; ita ut omnium Graduum singula minuta per puncta transversalia exprimat; |non inutiliter Declinationibus capiendis inseruit, eâque potissimum usus sum quando Horizonti Sidera appropinquant: Cum majoribus illis ob cryptarum, si quæ ingerantur, impedimenta, hoc non ita commode exequi forte liceat: tum etiam alijs de caussis, quibus aliquando major datur in his, quam amplioribus illis commoditas circa quædam peculiaria loca negotium hoc exequendi: tum quoque ut varietate Instrumentorum idem quod expeditur comprobetur. Adaptare etiam huic Armillæ licet ubi lubuerit suum semicircularem Æquatorem, et Axem teretem Cylindricum: sicque pluribus usibus, nempe Adsensionibus rectis, et temporum momentis per eam capiendis accommodare. Quod et nos aliquando factitare consuevimus.
ASTROLABIVM
ASTROLABIVM Instrumentum a veteribus, præsertim plurimum Astrologis usurpatum et ab Arabibus (uti existimo) primum solerti indagine adinventum, quod Sphæræ Cœlestis circulos atque usum in plano comprimens digerit, nullum quidem justæ magnitudinis hactenus confieri voluimus: eo quod Vsus huius in Siderum observationibus minus sit accommodus, nec ijs sufficiens et certus. Parvum tamen ære meo emptum obtineo, ex Orichalco solide et affabre elaboratum, quod spitami majoris solummodo longitudinem in Diametro adæquat. Estque ad veterem illam rationem cum suis matricibus compositum, quam Iohannes Stofflerus, et alij secuti, luculenter tradiderunt. Vbi fabricam et usum, qui volent, petant. Verum ante aliquot annos Norimbergæ laminas Orichalcicas rotundas diligenter confici curavi, quæ plus duobus cubitis in Diametro habent, et crassitudinem huic competentem; in quibus Astrolabium Catholicum sive Vniversale subtiliter elaborare constitui quod absque tot matricibus saltem duabus faciebus omnia suppeditet, quæ de totâ Doctrinâ Primi mobilis tradi possunt, quæque alias in Globoso corpore quod hoc Instrumentum in plano repræsentat, commode præstari. Ideoque etiam rete peculiare illi addere lubet, et id præcipuis stellis fixis insignire, longeque adhuc pluribus, quam antiquis in usu erant. Quod forte Astrolabium inventionem illam de Roys, et alteram adhuc plausibiliorem Gemmæ Frisij postmodum factitatam suâ quadam commoditate et subtili ratione exuperabit, atque adhuc universalius existet. Sed nobis hactenus ob aliorum Instrumentorum confectionem et negotiorum molem multifariam, oportunitas non data est tale Astrolabium concinnandi. Quod etiam eo libentius infectum reliquimus; siquidem Vsus eius Siderum motus et loca non proprie et præcise exploret, sed jam aliunde nota esse præsupponat; tum quoque quod stellas fixas, quibus insigniri debuit, non omnimode antea secundum propriam restitutionem exploratas habuerimus: quæ cum nunc beneficio Divino nobis exacte constent, non difficile erit, adepto aliquali otio eiuscemodi Astrolabium construere: præsertim cum laminæ Orichalcicæ in eos usus olim, uti dixi, comparatæ penes me adhuc aliquâ ex parte conserventur.
|DE ALIIS QVIBVSDAM INSTRVMENTIS ASTRONOMICIS; MIRO COMPENDIO MVLTA EXPEDIENTIBVS, QVÆ NVPER EXCOGITAVI et SVO TEMPORE FAVENTE NVMINE ELABORARE CONSTITVI.
QVÆ jam antea recensuimus Instrumenta, tam multifariam depicta et explicata, quam postmodum brevibus indicata omnia jam antea parata in promptu habemus. Et licet ea suâ varietate et copiâ omnimodis Cœlestium corporum observationibus satis sufficiant: tamen cum tacite præviderem mihi e Daniâ Patriâ meâ dulcissimâ migrandi necessitatem incumbere; ne hæc studia tot annis, tantoque molimine, maximoque impendio usque in tertium septenarium, qui Climactericus esse solet, et mutationibus obnoxius, illaudabiliter desererem, cœpi mecum recolere, an non alia quædam Organa Astronomica excogitare liceret, quæ paucioribus requisitis omnia ea commodê et certo exhiberent, quæ reliqua isthic exstructa; quæ etiam facilitate in alia quævis loca ea transvehendi non destituerentur; si forte illa quæ isthic possiderem, non satis cito, et absque incommodo ad me transferri curare liceret. Quapropter Divino favore aliquot eiuscemodi nuper adinvenisse certus sum, inter quæ Regulæ quædam sunt ternæ, quæ non scium Altitudinibus Siderum, ut Ptolomaicæ istæ, capiendis, sed et Distantijs eorundem rimandis sufficient: quæque apte componi, et in quemcunque locum transportari poterunt. Quin et Armillare Instrumentum adinvenimus, sesquialterâ solummodo Armillâ constans, quod non solum Declinationes et Adscensiones rectas Siderum scrutabitur; sed et earum longitudines atque latitudines facillime pandet; unaque Altitudinibus, et Azimuthis observandis, si in eos usus rite disponatur sufficiet. Imo et distantias Siderum, si ita eo uti lubuerit, depromere non subterfugiet: sicque omnimodis usibus hoc unicum par erit, et disjungi atque componi, quando placuerit, non difficulter poterit; atque in alias oras suâ thecâ inclusum et munitum transferri. Incidit insuper et alia ratio quomodo idem Instrumentum compendiosissimum et utilissimum, per Regulas oblongas in quadratâ et Triangulari formâ compositas et connexas et paucis medijs conformari queat, ita ut omnia, quæ de priori modo diximus, pariter largiatur: tum quoque quædam alia, si ita visum fuerit. Habebit autem hoc præ antecedenti id prærogativæ, quod disjunctum et compositum arctiore spatio et directiori cistulæ, nimirum oblongæ inclusum, adhuc commodius in alia atque alia loca transportari queat; tum quoque in majori quam antecedens, tuto confieri formâ: Demum et aliud quoddam imaginatus sum Organum, quod unico Circulo (fieri quia posse putaret) Siderum tam Declinationibus et Adscensionibus rectis, quam longitudinibus et latitudinibus, tum quoque distantijs, Altitudinibus, et Azimuthis solerter perquirendis idoneum sit. Quod etiam in quadratâ formâ, licet non adeo commode, construere licet. Quin et possint hæc ipsa in solo semisse Circuli aut etiam eius tertiâ vel quartâ |parte quodammodo fieri, quamvis non tam succincte et universaliter, sed modo quodam partiali, et interdum composito: Quæ tamen rite expedita id ipsum, quod expetitur, satis præcise et certô præstabunt. De his autem et similibus quæ partim nuper necessitate, quæ Artes docet, sic urgente hactenus excogitavi, partim in posterum favente eiusdem Numinis benignitate adinventurus sum, vix publice quidpiam promulgabo, ne tam rara inventa, omnibus patefacta (uti fit) vilescant: sed Illustribus tantum et Principibus viris, qui talibus impense afficiuntur (quorum etiam est, hisce sublimibus studijs excellentius quam alios homines, imbui, eaque liberaliter et laudabiliter excolere) Vbi de eorum Clementi voluntate mihi constiterit, isthæc, ita tamen ut in secretis habeant, reserare atque explicare non detrectabo.